장음표시 사용
101쪽
86 Cissis de Societate Ies , S. X.
s. X. Scriptorum extra sacros ordines tu
dicium, O testimonia de Societate Iesu, ei que pietate , doctrina, ct
quam attulit textum Concilij Lateranensis sub Leone X. inquit. O Qua in re egregiam profecto laudem meriti sunt, & in dies merentur Patres Illustrissimi ordinis Societatis Iesu , qui scholis litterarum scholas pietatis adiungentes, non solum quae praefatum Concilium decreuit , in Hispania a principio fundationis Collegiorum suorum caeperunt, Mstudiosius seruant , sed etiam postea addid runt alia suo digna Magisterio contenta breuissimo in libello de his, quae facere debent, qui in scholis suis discere volunt, digna certe , quae etiam in omnibus aliorum scholis seruentur,in quibus est fidei Catholicae, & in sanctam sedem Apostolicam deuotionis pura, simplex, & firma profestio, per quam studiorum, pietatis , & litterarum coniunctionem maximam orbi Christiano , prae sertim circas uero
102쪽
Crisis de Societate Iesu , S. T 8
pueros, & adolescentes utilitatem impori runt, & important. Secus contra paulo antea orbi Gallicano indicibile damnum inuexerunt in docendis eisdem , qui in quibus dam Galliae Aquitaniae scholis impietatem Lutheranam , & rudimenta Grammaticae coniunctim eosdemdocuerunt. OIdem Author
cisco Xauerio ait ; O Vnus e primis decem illustrissimi utilissimique nostro taculo ordinis Societatis Iesu. Idem, Author consil.Lb.1. de poenitent. O remission. loquens de scrupulo as
serit; O Respondeo , quod si Confessarius est vir eruditus egregie , & pius insigniter., quales esse solent Magistri , & Confessarij illustrissimae Societatis Iesu proculdubib, & sene aliquo scrupulo potest, imo debet credere. Idem dicere solebat; s Cum quidem
Ignatius aduersus sathanam eam instruxisset, ornassetque classem,'ua nulla maior unquam esset instructa , Societatis collegiis, clomibusque tempestates non defuturas. Ita refert Ortandinus 1..pau. hist. Societ. lib. I
roo. Didaciis Palua de Andrade, Conci- lij Tridentini Theologus lib. i. Sithodoxam merui licationum in viros ISocietatis polbiere ait: O Egregia doctrina, singulari pietate, integra in Deum Fide, summa religione, infaminataque quadam in proximos charitates quos si quispiam publicos, eosdemqne optimos Christianae iuuentutis Magistros appellat
103쪽
is sane verissimo eos nomine insigniverit. Deinde ibidem vocat eos O homines Catholiacae, piae, verae.& excellentissimae doctrinae ; Institutum sanctissimum , & seuerioris , & ad veterem Ecclesiae normam confirmatae disciplinae, & qui laboribus immensis ab uniuersa fere Germania pellem redimunt, florentis-mamque Prouinciam ad antiquam Religionis puritatem restituunt. J Praeterea eo I b. i. o thodoxar. explicat. postquam asseruit, Societ tem natam ad communem Reipublicae Christianae utilitatem, de eius Religiosis subiungit ; Isti vero cum diuinorum mysteriorum assidua contemplatione , docendae plebis, Iuangelij amplificandi, Sacramenta administranai, atque reliqua omnia Apostolica in nera coniungunt 3 vltimas iam orbis oras lustrarunt, atque Christum Iesum Crucifixum uniuerso fere humano generi annuntiarunt, usque adeo ut nulla sit tam barbara, & inculta genS , cui Societatis Iesu nomen non sit notissimum. Idem Author eo libro l. Lemniatium haereticum sic alloquitur. O Diligenter, amabo te, perscrutare omnes illorum actiones, & curiose inuestiga,an quidquam in uniuersis eorum conciliis reperire possis, quod inflammatum hunc in Christi plebem, amorem non spiret. Huc namque amplissimorum collegiorum constructio spectat: huc iuuentutis egregia institutio: huc assidua verbi Dei enuntiatio et huc Sacramentorum perennis
supeditatio : huc cum perditissimis Religio uia
104쪽
Crisis de Societate Iesu , S. T. 8si
nis hostibus continua concertatio ; hic denique unus est , qui tuum in eos funes umodium concitavit. Quod si Indiae ora S mente,& cogitatione lustremus, atque quae ab illis ibi suscipiuntur, charitatis ossicia debitis momentis ponderemus , PSane existimabimus, Apostolicum illum spiritum, qui uniuersum orbem subi Fidei iugum olim misit in obsequium Christi, de caelo decidisse, atque istorum hominum mentes illustrasse , & informasse. Infinitum quidem esset , n merando percensere , quot huius sodalitatis viri in hoc docendi Euangelij, atque Indicos homines ab impietate avocandi munere caesi fuerint: quot vinculis obstricti:quot in carceres misere contrusi: quot inedia feret consumpti: quot denique ob Christi nomen
variis cruciatuum generibus interierint Ioannes Molanus in Notis ad Maryrologium Isardi, die si Iuli .enuntiat; Romae obiit Bectissimus Ignatius Loyola Societatis Iesu fundator, quam toto propemodum terrarum orbe multiplicatam vidi, multa quoque Barbarorum millia per eandem e sui nina barbaria ad suave Christi iugum stibeundum reuocata esse cognoui. Omnia enim eius consilia,& studia spectabant ad Nn seruandam, reuocandam,& multiplicandam per se,& suos Fidei Catholicae synceritatem. IoanneS Ciam-piolus , tu Liltpris datis Gregorio A U. ait O gnatius animum gerens mundo maiorem,& vltra unius aeui terminos opera suae pietatis
105쪽
so Crisis de Societate Iesu s. X.
tis extendens legionem in Ecclesia Dei setissimam conscripsit, quae vitam pro diuinis paciscens in Romani Pontificis verba it
a. de Societate iudicium protulit. O Idque
est, quod haec sancta , & noua Iesu Societas studet, hoc eius filiis propositum est, ex hoc nouo Christi mandato nihil charitate fraterana prius habere: sui nullam rationem 'ducere : seipsos exinanire : totos se ad Dei honorem , & salutem proximorum effundere: quemvis laborem, quodvis discrimen subire: denique u tam ipsam pro Christo , & animarum salute contemnere , Nouus, inaudi- tusque charitatis modus , quem Christus D. transiturus ex hoc mundo ad Patrem commendauit suis.Hoc itaque nouum mandatum
pro fundamento, & radice sancta haec Societas habet; qui enim ei se mancipant, non uni cuipiam, ut aliae religiosae familiae, charitatis ossicio sese dicant, sed plane omnibus, ad quascumque terraru in oras mittantur; Quod quidem adeo praestans, & sanctum est,ut omnem super re intelligentiam videatur; mirumque non sit, si haec sancta Societas cosnoscatur a paucis, quae merito plane sanctissimo Iesu nomine appellatur, non, ut quidam pe
uerse dicunt, quasi alij sint de Societate diaboli,sed quia Dominum Iesum, eiusque Apostolos praulantissimo modo sectatur.J -
106쪽
Cr se, de Societate Iesu , f. X. yr
aos. Ioannes Baptilla Confectius, Protonotarius Apostolicus inu summario ad Colle
ctanea Litterarum Apostolicar. eap. I i haec ha
bet ; Ex qua quidem veneranda Sodalitate Iesu quae, & quanta suborta sit Ecclesiae Catholicae utilitas , praeclara monumenta pietatis , & eruditionis per totum fere orbem relicta, necnon tot insignia Archisymnasia, in quibus & doctrinae hominum adeo consuli-rur, ut nulla regio hodie eorum liaboris instia sit ; ac etiam barbarae illae Nationes , quae in India occidentali. & Brasilica regione, ac noui orbis insulis ad veritatis lucem eorum opera perductae, totque Infideles per eos baptiZari , haeresesque Germaniae maiori ex pa te concussae apertissime testantur. Jao . Petrurum Nauarra de res utione lib. r.
cunum.8 s. sic fatur. O Vnde in Regula teligiosissimorum, & Sanctissimorum Patrum Societatis Iesu a Sede Apostolica approbata. sic scribitur; corporis castigatio immoderata esse non debet, nec indiscreta in vigiliis, abstinentiis,& aliis poenitentiis externiS, ac laboribus , quae & nocumenta' afferre , Mmaiora bona impedire solent. Quae constitutio, ac regula desumpta mihi videtur ad verbum ex B. Hieronymo . Non mediocriter , ait Hieronymus, errant, qui bono magno praeferunt mediocre bonum, ut propter abstinentiam immoderatam, & indiscretam Psalmorum , aut Ossiciorum decantationem , aut amentiae , aut tristitiae notam incurrant. Ios. Stantilaus
107쪽
yr Crisit de Soclitate Iesu, s. X.
io s. Stanistatis Rescius , Proto notarius
a erit. O Sed interim ipsi eorum Magistri ( lcilicet haereticorum ) & ministri, editis in vulgus libellis. & pictis propositis tabellis , in
oculis omnium gentium confitentur, nutantem Septentrione Romanam Ecclesiam, Iesu itarum studio , labore, diligentia, ope omnium rerum sustineri. Idem Author pag. s.
adiungit; Tales plane Doctores, & Praeceptores se Iesultae exhibent, quales esse velit doctissimus Lyrinensis, qui Orthodoxos Magili ros graphice delineat cum ait , O Sacerdos , o Traitator, o Doctor, pretiosas diuini
dogmatis gemmas sculpe, fideliter coapta, adorna sapienter di, intelligatur, te exponente, illustrissis,quod antea obscurius credebatur. Idem Author pax s. . sic loquitur. O Scia S, velim, societatis huius primum, ac praecipuum esse Institutum , haereticos ab erroribus, Catholicos a malis moribus, Gentiles a falsis de Deo opinionibus reuocare , atque ad unius veri Dei cultum, pietatisque studium ardentius somplectendum adducere. Id autem vi essicacius praestent, verbo se pri is , vitaeque exemplis in suis contuberniis instruunt ; diligenter enim prius omnia discunt, ut doceant; nulla enim res eos delectat, licet eximia sit, quam soli tantum scire vellent, quippe nullius boni possessio sine soci' iucunda est,prodesse vero, cui potes, masnae mentis , alti animi argumentum est. vitae porro sordes
108쪽
omnes quotidie lachrymis , & oratione eluunt: carnis cupiditates comprimere, at que sub rationis imperium subiunctere contendunt: oratione, cilicio, humi cubatione,& id genus aliis carni repugnantibus exercitiis ; Anima autem ad eum modum perputagata, totos se ad rerum diuinarum contemplationem transferunt , iniqua quo magis exercentur, eo magis haec, quae videntur omnia , opes, honores , vitae commoditates. Vt
fumi umbram, vel sicut Paulus loquitur, ut stercora reputant. Inde fit, ut in custodia sui ipsius vibilantissimi sint , horasque omnes auarissime seruent; mane diuina in se, & in genus humanum beneficia recognoscunt;meridie, & vesperi exactissimam cum animo suo rationem ineunt, quid horis singulis egerint omnibus vestigiis accuratissime scrutantes s si quae illicita desideria inuaserunt: si diutius haeserunt: si consensum extorserunt: si etiam voluptatem attulerunt. Ipsam deinde linguam ad iudicium aduocant, si quo verbo proximum laesit, si tacenda dixit, aut dicenda tacuit. Hinc manus , & opera excutiuntur. Porro si quae macula deplehenditur, dum paruula est, ad petram alliditur, lachrymarum balneo eluitur, cataplasma Confessionis applicatur, & vix in alteram horam medicina reseruatur Ad eum modum disposita vitae ratione, compressisque carnis cupiditatibus, animi culturam adhibent, seque in diuinorum librorum, sacra scilicet scriptura, sanctorumque
109쪽
' C bis de Societate Iesu, s. X.
ctorumque Patrum lectione , & meditatione, pene incredibili studio , & contentione exercent , volentes esse parati, iuxta Pauli praeceptum, rationem reddere omni petenti, de ea, quae in illis est, fide. Postquam autem caro rationi, ratio Deo subesse , atque obtemperare didicerint, postquam in se ipsis experti fuerint, quibus modis, & artibus e Sciatur in anima puritas , quibusque in eadem retineatur, tum primum ab his , qui praesunt, in Nineam Domini emittuntur, atque ad operas distribuuntur ; non enim in sola contemplatione, nec in sola actione vitae summam se
tam putant, sed quo Dei gloria, quo salus l
proximi, quo vocat Ecclesiae necessitas, siue horum alterum , siue utrumque adhibent. Alius itaque Confessionibus poenitentiam excipiendis vacat ; alius Sacramentis distribuendis s alius aegrotorum, & debitum curae destinatur ; alius in xenodochio languentes curat s alius in agone positos consolatur : alius e carcere vinctos liberat s dissidentes conciliat; vagantes per urbium vicos ad templa, congregat , pet exiguas villulas,& deuia oppida Catechesim, & doctrinam Christianain . praedicat; egentes opulentis commendat. Alij sunt vicissim, qui refutandis haereticis operam nauant , & in medias se haereticorum acies proiiciunt. Aliis non satis est orbis iste nostris oculis obiectus, oceanum uniuersum emetiuntur: ignota orbi nostro regna, &imperia in ultimis terrarum partibus scrutantur,
110쪽
quibus verum Deum annuntient. Nulla denique est orbis uniuersiora , sedes, locus inter Christianos , Mahometanos, haereticoS, ethnicos , quo non fuerit sonus Icsuitarum Christi nomen praedicantium exauditu S. JIdem Author et s. edisserit, O Qua putas solertia opus habebant, cum animo vinci nescio ad certissimam mortem in intimam Angliam penetrarent,in ipsam s lene deploratam Scotiam, & alia permulta haeresi inquinata loca mucronibus infesta,& non nisi moditis contemptoribus pervia ; cum inuicta men- te ante praesides, & tyrannos starent, & Christum , & Ecclesiam Romanam , Pontificemque C hristi Vicarium , ad ipsos laqueos, ad equuleos semiuiui confiterentur 3 cum denique in AEgypto , in monte Sina, in ipsa urbe Constantinopolitana Dei summi voluntatem, omnibus inuitis Saracenis, & MamaluciS,m- nutiarent, re annuntiant 3 Idem Author pre. Io 3 . conuincens calumniam illius detraetoris, contra quem agit, sic inquit. O Os im- Pudens,non es mentitus hominibus,sed Deo,
qui in his domibus Iesultarum pie colitur ivbi quotidianis precibus Numen placatur; ubi lachrymae funduntur,vbi ieiunia exercenditur 3 ubi cilicia, ubi flagella ubi humi cub tiones, ubi meditationes, ubi silenti j custodia , ubi parsimonia temporis ; ubi verbum otiosum exulat: mnia humilitas, mansuetudo ,&super omnia timor Domini occupat. Si collegia Iesultarum carnificinam cupidita