장음표시 사용
311쪽
moribus, & institutis explicandis tutius pedem figerent , ac
propterea non adeo multa in eo argumento seu ignorarent,
seu peccarent, quod ipsis non raro usuvenire praesens hic libellus ostendit.
Pag. I O. Hucusque Corcyraeorum ex Homero antiquitates , in quarum pervestigatione Andreae Marmorae historia adeo nullum adjumentum mihi praestitit, ut contra, si quomodo illius narrationi sidendum putassern, gravissima sphalmata admittendi locum praebuisset. In ea narratione tot fere figmenta, quot verba. Ait ipse, Ulyssem in alveo Corcyrae cum omnibus navibus naufragium fecisse : eum Trojani excidii historiam, Alcinoo petente, saepius iterasse; cumque de Eucheneo, qui Corcyraeorum dux ad Trojam militaverat, Verba faceret, atque Hectori, & Achilli sortitudine haudquaquam secundum praedicaret, Alcinoum in lacrymas ruisse: Ulyssi Nausicaam ab Alcinoo desponsam fuisse, nuptias
que in Corcyra celebratas, & cum ea Ithacam patriam re petiisse . In quibus omnibus Marmora Homeri narrationibus immane quantum refragetur, sicuti & antiquorum quorum-Vis Scriptorum , ne uno quidem aut ego fallor) excepto; nec praeterea credo , recentem aliquem Auctorem reperiri, qui Marmorat in hujusmodi commentis dux fuerit.
AUCTOR INDICIS BIBLIOTHCOIS LINIA N E.
Pag. I o. Facilius aequus Lector ignoseat juveni Ascetae, Indicis in Bibliothecam Coistinianam, a Bernardo Monis au conio summa more suo diligentia recen tam , concinnatori, E L Quod
312쪽
quod Alcinoo Phaeacum regi, Nausthoi stio , Tractatum cujusdam Alcinoi Platonici , πεο ν ΓΙλπιωνος δογμιατων,
de Platonis dogmatibus , adscripserit. Palmarium quidem sphauma . Nam refertur ille Scriptor a Viris doctis ad initia secundi a Christo nato Saeculi, ac proinde mille tercentos cir citer annos post Alcinoi regis tempora. Verumtamen hoc seu ex inscitia quod vix crediderim seu ex praepropera inscribendo festinatione quam probant alia in eo Indice perperam posita) admissum , leve videatur prae mendaciis illis , ex quibus tota Andreae Marmorae narratio facta est , Alcinoi instar Apologorum , quales
Nec pueri credant, ni 7 qui nondum oere DUantiar.
Pag. I 2. Iisdem fere temporibus, quibus Ulysses e Coscyra demigravit , Phaeacias oras legit, ac praeterVectus est Aneas, ex illo incendio patriae longinquas in oras e Volans cum classe navium duarum, & viginti, eumque apud Epirum Helenus hospitio suscepit. Ameas ipse Virgilii lib. m.
rem ita narrat: Protinus aerias Phaeacum a condimus arces,
Littoraque Epiri legimus, portuque subimus Chaonio , ct cessam Buthroti ascendimus urbem. Ovidius vero Metam. lib. XIII. de eo Trojanorum ad Epiri partes accessu haec habet: Proxima Phaeacum, felicibus obsita pomis, Rura petunt. Epiros ab his, regnataque vati Buthrotos Phrygio , smulataque Troja tenentur. En quam cito novum Andreae Marmorae figmentum obviam
nobis se proserat. Is prodit, Helenum in Corcyram ad Calliopeum littus descendisse, ibique sacrificium fecisse ; cumque
313쪽
que bos immolandus saucia jam cervice e sacerdotum manibus elapsus, maris alveo superato, ad oppositam continentem enatasset , Helenum, navi mox conscensa, propere insectuum, exanimem illum in Epiri arenis reperiste, ubi urbem Buthrotum condidit, sibique in ea regnum constituit. De Heleni in Corcyram appulsu ne verbum quidem apud Veteres. Nescio itaque, quid Marmorae in mentem Venerit,
Helenum ad Corcyram prius appulsum , ibique sacris operantem asserenti.
Pag. I . At qui factum dicam, ut Buthroti Urbs, quamvis Virgilio celsa, non tamen conspiciendam in Epiro se dederit Nicol. Franc. Haym, Thesaurum Britannicum describenti, qui ad Buthrotorum numisma , quod assert, fatetur se prorsus ignorare, qua ea urbs terrarum parte sit sita Θ B,
nos Buthrotorum num
