장음표시 사용
3쪽
MAGIs ad vitae cultum utiles variarum corporis humani partium functiones , eb, s laedantur, magis diversa instant incommoda : hinc gravissimae oculorum laesiones ; innumeris obnoxium fuisset morbis visus organum, nisi velum apposuisset Natura, quod ei continuam praestat tutelam, quo ab omni luce in somno , & ab omni illapsura sorde perpetuo defenditur. Varii praeternaturales oculorum affectus hic non sunt annumerandi, cum de palpebrae superioris lapsu tantum disserere animus sit.
4쪽
PΑLpῖBRA superior est plica ex cute faciei teneriori efformata, quae in margine superiori orbitae fit pulposior & tumidula , emittitque densam seriem pilorum imbricatorum , qui, in angulo
interno crassiores, in externo rariores, acuta fine terminantur sarcumque, cui nomen, efficiunt. Ad angulum internum palpebrae in ea cute quam plurimae reperiuntur glandulae sebaceae. Ab ipsius extremo margine, cutis, in aciem quasi resectam procurrens , contra se ipsam revoluta, vestigia relegens prioris laminae, insternitatu sese roticae cum conjunctiva nomine.
Ex eodem margine, palpebrae oriuntur cilia , pili nempe repandi, in medio longiores, versus angulum utrumque brerviores & rariores, ipsisque in angulis plane deficientes. IV. NE collisa doleat palpebra superior, in interna ejus facie, intra duplicaturam cutis, plarimae reperiuntur. glandulae sebaceae, Meibotniana dictae, quae quasi in sulcis faciei posterioris cartil, ginis tarsi dispositae sunt secundum longitudinem palpebrae ordinatae , ex peculiaribus caecis subrotundisque sacculis compositae sunt, qui, in unum majorem serpentinumque ductum consentiunt , cui osculum est in ipso margine palpebrae pone ciliae.
Sebum, in vivo aut recens mortuo , molle & inungens, edunt ;a contra in vetusto, concretum & vermiculos formatum, si orificio exprimatur.
INTRA. duplicaturam cutis interceptum habet cartilagineum
5쪽
arcum palpebra , qui tarsis nuncupatur, gracilem , lunatum , ex-arorsum gracilescentem, qui tendit palpebram, ne Plicas agat dum aut elevatur aut deprimitur. VI. PALpZARAM superiorem attollit musculus proprius, elevator dictus, qui ex sola dura matre ad oram superiorem raminis optici, tenui tendineoque principio oritur ; exinde hic musculus in principio gracilis , antrorsum super attollentem oculi progrediens, sensim latescit, & ad exteriorem taris finem, tenuissima
expansione apo nevrotica terminatur.
cularis, qui orbitae circumpositus & palpebris instratus, ad utrumque angulum oculi fixus haere , pro puncto fixo ligamentum habens innatum ex ossis maxillaris frontali processu, dum fibrae carneae ossibus frontis, mala dc maxillae inseruntur.
MuscuhuM elevatorem inter & partem superiorem orbiculis ris reperitur ligamentum latum , lassaeum a Minisowio nuncupa tum : ex periostio orbitae, ubi ad oram externam in pericranium
abit, oritur , palpebraeque cartilagini tusi inseritur. IX. VΑςA rubra & nervea palpebrae superio is substantiam permeant i arteriolae plurimae , ab ophtalmicis, temporalibusque ortae, sanguinem advehunt i venae ad venam angularem & tempo-xalem adeunt , sensum conciliant nervi, qui, a primo tertii
paris ramo, a primo quinti a secundo septimi originem ducunt.
6쪽
AD oculurn tegendum, defendendum . continuis suis in ictibus corneam abstergendam potasina tum inservit palpibra st; perior. Secretionem lachrymarum , crebro stio motu glandulam Lictym Iemconc Litiente, juvat : liquidum oleo sum a glandulis Mnibomii sebaceis secretum, ad lacrymas coercendas neces Iarium , in limbo suo retinet; punctum lacrymale in idoneo situ firmat ; illapsura corpuscula avertit, lucemque acriorem temperat. X Ι.LApsus palpebrae superioris, a Graecis , aue est praeternaturalis relaxatio aut inertia palpebrae, qua visus, oculo alioquin sano, plus minusve impeditur.
CAusa lapsus palpebrae vel internae sunt veI externae: internas Inter causas praecipue annumeratur musculi palpebrae elevatoris nimia relaxitas, aut ab ipsius te solutione, aut ab am uente humore Quolibet repercussio , orta. Frequentiores cauta externae, sunt ictus Vehementiores, contusiones , vulnera quibus transverse dividitur elevator palpebrae musculus , medicamenta emollientia diutius adhibita , aut resolventia incaute superimposita. Organicum vitium fibrarum musculi elevatoris, seu a nimia distensione , siti a di turniori remissione actionis, productum & prava consuetudine
confirmatum , non infrequens est palpebrae prolapsae causa. m de VFI. completus, vel incompletus est p lpebrae superioris lapsus Comp. eius dicitur, si motus spontaneus aut voluntarius palpebrae
7쪽
totus tollatur , ex illa absoluta movendi impotentia , visio ab state impediatur, absque tumore, inflammatione, aut ullo quocunque doloris sensu ; e contra , si , motu spontaneo aut voluntario parti in tantum impedito , inflammatione , vel caede male tumescat palpebra superior, auetinue mole, fere immobilis dc pendula appareat, licet visus in totum non praecludatur, tunc lapsus imperfectus aut incompletus habetur. XIV. PALΡpnR E depressio a transverso musculi elevatoris vulnere orta facile dignoscitur: si a paralysi . color & moles non mutantur , mollis tantum & immobilis palpebra pendet, digitis stricta educitur, remota manu subitb relabitur , & scpe- epius tota pars faciei ejusdem lateris etiam paralysi laborat. Supercilium depressum, quod frequenter accidit gemmariis, verbi gratia, aut iis qui , in tenuissimis operibus perficiendis, unum oculum claudere solent, indicat palpebrie lapsum , a nimia musculi elevatoris fibrarum elongatione productum. XV. A MORBI causa, diuturnitate , nec- non aegri aetate deducitur pro gnosis. Palpebrae superioris lapsus a paralysi ortus, curatur dissicilius quam qui ab humore delitescente originem ducit. Qtii ab
ictu aut a nimia contusione procedit, tractabilior est . meliorisque eventus, eo quia musculo elevatore transversim secato ni scitur. Q ib antiquior erit palpebr. e lapsus , eb minus speranda curatio. In i itantibus δc in adultis, modb recens sit malum , haud aegre tolli ur ; in senibus verb. in curabile experientia comprobatur. Completus tandem lapsus pervicacior erit liam incomplutuS.
XVI. VEL medicamentis, vel instrumentis palpebrae prolapsae inqui-
8쪽
rpnda est curatio. Si recens aut incompletus sit morbus, s a caus externa ortus sit, resolventia , corroborantia, stimulantia adhibeantur, in eisque maxima spes sanationis reponatur. Si contra antiquior sit prolapsus, si completus sit & a causa in t rna, medicamenta extus illita rejicere dc ad operationem confugere suadent auctores.
PLURIMI inter veteres in perficienda operatione, in diversisquo methodis excogitandis maximam curam impenderunt, quae cum minus promptae , quin imo etiam variis incommodis obnoxiae fuerint, vitiumque fere pejus, lagophthalmum scilicet, introduxerint, a recentioribus plane neglectae fuerunt, ideoque eas explanare nobis supervacaneum videtur.
NOVAM proponere nobis liceat enteiresin, e Cl. M. Lotiis liuiusce actus Praesidi traditam , maximoque cum successu ab ipsis celebratam. Humili sede, adversa luce, sedens aeger, elevata facie, capiteque retro paululum inclinato, oculo sano prius fascia cooperto, a ministro sustinetur. Cutem , quae , in palpebra abundare videtur, cautissime digitis, in utroque angulo, stringit &sublev t Cbirurgus: dein partem cutis, sic strictam , adjutori, in uno angulo , committit: forcipeque peculiari sa), plicam sic elevatam , sinistra manu , apprehendit: tunc amotis utrinque digitis dextra, cutem forcipe comprehensam, secundum concavitatem
a Duobus brachiis, tribus pollicibus longis, interpo filo elatere, versus medium verticulis, ad instar capitis circini, unitis, constat. Ex horum extremitatibus duae manubrium essiciunt ; duae aliae forcipis lunati figuram reserunt. cujus convexitas manubrium respicit, concaVitas Vero , inter operationem . palpebram attingit. Elater tandem has lunulas admovet, & ne a st invicein deducantur, obstat.
9쪽
Iunatam extremitatis forcipis exscindit. Quo facto, eodem instrumento Chirurgus quasdam scariticationes ita fibris carneis nauiaeuli orbicularis, secundum earum directionem , agit, attendendone fibrae musculi elevatoris apo nevroticae laedantur: deinde vulneris oras, ne indecora subsequatur cicatrix, seduld adducit, superimpositoque emplastro quodam glutinoso , fascia rite facta, eas retinet, donec glutinentur.
XIX. Hoc modo instituta operatione , cutis palpebrae, fibrie musculsorbicularis & aponevrosis levatoris palpebrae stricte inter se nectuntur. Hinc, altiori cicatrice facta, sursum educetur palpebra, dum, ne indesinenter elevata remaneat, pars superior musculi orbicu laris impediet. ΗAs THEs Es, Deo juvante, o Praside Μ. JAC O-Nr cor Ao A RR A C HART fecundo , antiquo Scholarum Moderatore , nuncque iterum designato , Regiae Academi e Cons liario, dic. tueri conabitur AUGUSTINUS-CAROLUS ARRA CHART , Parasinus , Artium Liberalium in alma Univer tale
Parisiensi Muser , O nuper in magno Parisiens Nosocomior Chirurgus internus , Theseos Auctor Die Sabbati mensis Iulii, anno R. S. H. i 786, a sesiti, secunda pose meririem ad septimam.
IN REGIIS CHIRURGORUM SCHOLIS ΡRO ACTU PUBLICO,