Dissertatio medica inauguralis de hydrocephalo acuto ...

발행: 1823년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

3쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS

HYDROCEPHALO ACUTO;

QUAM, ANNUENTE SUMMO NUMINE,

Ex AucTORITATE REVERENDI ADMODUM VIRI,

ACADEMI E EDI URGEN E PRAEFECTI

Uro Oracii Doctoris,

SUMMISQUE IN MEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIS RIΤE ET LEGITIME CONSEQUENDIS,

ERUDITORUM EXAMINI SUBJICIT

IOANNES GULIEL IUS BARRY,

tabernus. KALENDIS AUGUSTI, HORA LOCO UE SOLITIS.

EXCUDEBAT P. ΝΕII L. MDCCCXXIII.

5쪽

PATRI MEO DILECTO,

Hoc OPUSCULUM,

7쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS

HYDROCEPHALO ACUTO.

QUAEDAII PRAEFANDA. NEC tempus sinit, nec animus meus seri, uti tamen longum ineam, neque Sane longo opus est, quippe minime ad alios edocendos, neque ad morbum perfecte describendum, scribo, sed ut legibus hujus Academiae, qua possum, obtemperem. Perpaucas paginas de Hydrocephalo in lucomedere statui: ut aliquid novi proserrem minime profiteor; morbus enim, de quo agitur, eX tempore quum primum medicorum attentionem sibi ven-

8쪽

2 DE HYDROCEPHALO ACUTO

dicavit, auctoribus multis et eruditissimis deseriptus est. Ex variis morbis quibus in pueritia nostra obnoxii sumus, pauci sunt si ulli, qui frequentiores quam Hydrocephalus accidunt. et sane nullus est magis certus in lethali ejus cursu, et cui ars medita minus prodest. Multa alia, si necesse fuit, numerari possunt, quibus huic morbo

medicorum diligentia directa fuit, sed pauea supra dicta satis videntur. Mihi non animo est de variis Hydrocephali speciebus tractare, nam si ita sacerem, limites dissertationis inauguralis solitas transgredirer: disserere, igitur, solum de Specie

HYDROCEPHALUS Acutus impuberes praecipue adoritur, et inter annum aetatis secundum et decimum; sed licet ita plerumque sit, tamen ante secundum vel etiam primum haud raro impetum facit: serunt nonnulli medici exempla adolescentium, imo adultorum, eo laborantium. Quod ad sexum attinet, nulli parcere Videtur, nam aeque mares ac Deminas adoritur. Ab omnibus sere

qui de hoc tractaverunt, cursus morbi In tria Sta-

9쪽

DE HYDROCEPHALO ACUTO.

dia dividitur: et haec divisio eX Statu pulSus praecipue deducitur, et eandem methodum in hac dissertatione Sequar.

Primi stadii symptomata sunt, cibi in appetentia, moestitia, per duos aut tres dies aegritudo quaedam, ita communis, ut nulla de parte quavis questus sit; dein capitis, praecipue sincipitis, supra oculos, d0lor est, ab altero ad alterum tempus pertinens. aeger languet et facile satigatur, otii, parvulis sese bene habentibus maxime ingrati, appetens ; alvus eodem tempore irregularis fit, et

abdomen tumet; sin autem Supervenirit fluxus ventris, neces primo coloris subviridis sunt, aut quae in nigredinem vergant; alterne deinde etiam constipatur. Lingua sicca, arida est; cutis incalescit ; vultus rubescit: tenditur caput et dolet. Fulsant arteriae temporum: vomitus aut minitatur aut adest. Interea, partes corporis aliae dolent, ut alvus, et membra: interdum dolor corrodit, quasi inter scapulas. Somnus vel nullus vel incertus est, et tumultuosa Somnia adesse videntur. Oculi dolent lueeque nocentur. Pulsus arteriarum multo magis quam in sanis frequenti0res evadunt; saepe ad centum et quadraginta

10쪽

DE HYDROCEPHALO ACUTO.

in minuti spatio exsurgunt, plerumque regularebet modice pleni. Stadium Secundum.-Signa Supra memorata plerumque per paucos dies permanent, sed nullum tempus certum pro duratione hujus ulliusve stadii morbi assignari potest. Serius citius prout res se habent, horum signorum multa plurimum

ingravescunt, et eorum nonnulla eodem tempore

mutantur. Pulsus jam praeter naturam tardior sit; vel saepe, quod ad frequentiam attinet, Daturalis, sed minus irritabilis quam in statu corporis tam morboso fieri oportet; nonnunquam Vero inaequalis fit et intermittens; corporis tamen calor plerumque augetur, eoque ut aeger de illo multum

c0nqueritur. Nunc apparet Strabismus, parvulo duas res se ridere querente, cum una tantum adsit. Oculorum pupillae dilatantur: iris, ubi lumen etiam splendidam admoveatur, contrahere recusat ; et aliquando hujus stadii finem 1 ersus, miser omnino caecus fit. Quanquam vero iris luminis stimulo insensilis sit, aeger tamen lucem splendidam manifeste abhorret; tandem somniculosus fit, dormientisque oculi non arcte clauduntur ; aliquandiu respirare non apparet, et tunc ex imo ventre suspirium trahit; saepe miserabiliter

SEARCH

MENU NAVIGATION