장음표시 사용
3쪽
5쪽
BIM , Alfonse Dux Serenissime,obiit inquam A Lo Ys Ius ille Princeps&Cardinalis Estensiis post hominum memoriam maximus lamplissimus, frater tuus. In cuiuifunere celebrado non satis cumulate visum est tibi partes pietissimi fratris,&Principis expleuisse, nisiimunus hoc quod supremum cum o tibi futuruerat,laudatione publica decorasses ne surdo potius cineri iusta soluere, quam quod iustum est praeclarissimo eius nomini reddere videreris . neue hoc celeberrimum amoris tui testimoniuangustis unius templi finibus circumscriptum post inferias euane at; sed ita vivat, in ore omnium vigeat, ut ubi tanti viri gloria praedicatur, ibi tua pietas innotescat. Mihi vero nescio quo meo fato tantum id oneris sustinenti, si laudes ut rere lachrymis datum esset, si dolore facundiam comparare; quam mihi hodierna die prouinciam , licet arduamin meis imparem viribus commissisti, eam certe sperarem non minus facile quam luculenter absoluere qui est enim qui chma intueatur in hoc humana conditionis luctuosiissimum simula
chrum, secumq, animo reputet, tot ac tantas virtuteSita secum acerbam immatcramq; mortem hausiisse, ut superesse vix tanti
6쪽
quis inquam est qui moeirendo,ac depIorando hoc quod reliquucst pietatis officium praestandum esse non censear Sed quoniaclarissimorum hominum vita non breui hoc naturae, sed aeterno gloriae spiritu continetur, neminem certe tam consternatae mentis existimo, qui licet iacturam ipsam tam insignem ac lachrymabilem iniquo animo ferar, indignum tamen atque abhorrens a vera pietate non censeat funus hoc Principis inuicti stasimi muliebri luctu,&fletibus funestare cum sola nobi Stantarum laudum comemoratio, tanquam reuiuiscentis illius Aloy-sj,quem nos extinctum credimus,ueram di si non oculis intuendam saltem animo venerandam exhibere possit imagine Tantisper igitur lachrymis temperandum, donec ostendero nihil ei lachrymabile contigisse tandiu cohibendus est dolor, dum nul- Iam doloris causam nisii forte nobiscum esse docuero . Tuq; in primis Screnissimae Princeps quanquam fraternae pieta Lis&iusti doloris sensum ab animo tuo remouere nec audeo, nec debeo, nec si vellem fortasse possim; tu tamen ut Princeps inuicti, Ieroici animi in funere tanti Principis vere tibi natura, virtute germani,ita te compositos ultu, it sole animo praesta, ut haec vere squallida,&omni eloquentiς lumine destituta oratio mea, tua summa benignitate illustrata, erectique hoc quod instat arduum, ac praestantissimum munus absolvat. Est hoc in more potitum,&ab omnibus fere grauisiuimi Soratoribus usurpatum, vi facta excellentissimorum hominum laudaturi ab piis natali-hus auspicentur natura enim comparatum est, ut fere semper ab optimis optimi procreentur, ii ipsa generi virtus a parentibus instillata, veluti occultum quoddam nobilitatis semen in liberos transmittatur. Quo licet praeclarissimo instituto vereor ne hodie in maximi huius PrincipiS laudibus tanquam superuacaneo, utinam non inepto abuti videar quis enim est rerum omnium tam ignaru S, tam expers qui claris Simam tum Estensis, tum Valesitae domus nobilitatem ignoreti quae gen S, quaenatio in toto terrarum orbe tam barbara, tam remota, ad quam Vtriusque gloria non persuaserit quis nescit Estentium Principum sobolem in qua non aduentitiam,aut externam, sed ingenitam, ac germanam talici sanguinis claritatem adhuc vigere non dubitamus, non solum in eadem prouincia, unde priuS riginem duxit,& tam alte radices egit,sed etiam in Germania; nobilitate minime accepta, sed communicatae, tot infestissimis seculis
7쪽
eulis, tot barbarorum colluuionibus virtute non minusquam tempore superatis, tot non sol rura imperijs,sed ipsi quoque Imperii diademate decoratam, tot victorijs instignitam, tot Reguna atque Imperatorum amnitatibus auctam, non vi sed legibus, noscelere sed virtute, non fortuna sed meritis ad nostra usque tempora propagatam' Ab laac igitur tam insigni,ac tam Vetusta ge neris excellentia Hercule scilicet ac Renata Ludovici Galliarum maximi,&potentis Sinai Regis. Annaeque citerioris Britaniae Ducissae filia, parentibus Serenissimis ortus est Aloyinis Princeps. qui omne ab ipsis heroicum, omne regium ita hausit, ita haustum retinuit, ita retentum virtute propria decorauit, ut eiu meritis pene ipsa nobilitata nobilitas videretur. In hoc vero licet amplissimo laudis genere diutius immorari non decet ne si
praecipua in eo parte orationi S meae consumerem, id potius
quod non fuit Aloyli proprium, quam Aloylium ipsum lauda.
Disse videri possim. Non secus ac si quis auream forte statuam probatur u S; licet aurum metallorum omnium praeitantissimusit,illam tamen ab auro potius commendaret quam ab egrcgio artificis magisterio, vel ab ea quae optime foret cxprcsi a vel Dei, vel hominis forma procul dubio videretur no statuam ipsam, sed potius aurum in statua commendasse. At vero in tantarerum quae mihi se sic offerunt ubertate, in tanta excellentissimaruvirtutum copia quid primum mihi futurum sit, quid postrem uaffirmare certe non aussim . haesitat. n. lingua in commemoratione tantarum laudum, hesitat animus. Ut iure quidem optimo videatur nullam nos in hoc Principe nec maiorem nec veriorem ast rere posse laudem, quam quod laudari minime possit. Qus madmodum in praestantissimis dis formis usu venire solet,
in quibus tam delicata oris lineamenta natu ta indidit, ut superent omnem artem,& ipsam quantumuis doctam pictoris manum effugere, velut veri u S dicam eludere videatur. Sed posteaquam in hoc tanto, actam immenso dicendi spatio perducenda,vel potius periclitanda est oratio nostra; dabimus operam,ut quemadmodum solenti qui vastissima coelestium Orbium corpora in angusta sphaera concludunt , ut unico coelum videri posia1it obtutu ita nos in breuisSimum orationis gyrum tantarum laudum materiam contrahente S, heroicam summi Principis Cardinalis naturam exhibeamu unico menti Sintuitu contemplandam. Quid enim absurdius dici, aut excogitari potest; quid
8쪽
minus consentaneum rationi, quam eminentissimorum hominum laudes exquirere a minusculis,&vulgaribus illis virvuibus, quae cum singulis communicari possctunt, distent, quibusque priuati etiam homines glorianturi Partios parua decent,
maxima maximos, nec breui lintre vastissimus tantarum laudum Oceanus est tentandus. Ego enim sic censeo,Vnam quanq; hominum conditionem propriam sibi,&congruentem sortitam esse virtutem,cuius excellentia caeterae omneS, eriam si me diocres extiterint,illustrantur. Vt enim corpora ipsa quae generantur,&occidunt; quanquam ex omnibuSijs naturiS, quaererum sunt primordia,continentur; sibi tamen asciscunt, ac prope vendicant dominantem quandam ex innatis illis seminibus facultatem,cuius propensione ad ea quς sibi cognata sunt mouentur,ac propemodum concitantur, ita in ipsis virtutibus euenire videmus, quae licet omnes humanae sint, omnes ad vitam hominis informandam maxime neces artae; sic tamen suam propriam atque peculiarem unaquaeque vitae conditio sibi vendicat,ut qui ea praeditus est,pro uni uicuiusque vel fortuna,vel Ordine, vel narura,quod sibi consentaneum est libentius, decentius agere videatur quid enim tam proprium est probi ciuisquam patriae charitas' quid liberi hominis quam veritas 'quid serui quam obsequium 'agricolae tolerantia, mercatoris fides, militis fortitudo, adolescentis modestia, foeminae pudicitia, senatoris integritas, iudicis innocentia Principis ero magnanimitas, splendor, gloriae desiderium quae cum diuini,&veri numinis gratia tanquam bonorum omnium culmine aucta fuerit,ut est in Principe sacerdotali purpura insignito, quid mirum si quae naturam
ipsam excedunt, oratori quoq; superant vires ' Vos igitur auditores,quodcunq; summum est in omni virtute, quod in omni perfectae actionis.&vitae genere heroicum,& sublime,unico verbo comprehendite, ieram Aloyiij laude breuiter explicabitis. Iuuat ne eius vita ab ipsis usq; inclinabulis indagare 'nulla fuit in illo aetas tam infirma, quae pubescentiSillius animi futura noostenderet magnitudine. quodcunq; enim aut loqueretur aut ageret praeseserebat nescio quo Singentis, inuictae naturae spiritus, ut illae ipsae medius siduas pueriles etiam lusiones indicare nihil abiectum,nihil humile viderentur. Postea vero quam adoleuit,naturae leges ita confudit,crescendiq; terminos anteuertit, ut aetas ingenio, corpus animo Vinceretur. quam quidem praeclaram
9쪽
ν claram Principis indolem, probe nouit, & admiratus est acerrimus ille hominum aestimator Paulus Quartu, Pontifex Maximus, qui cum diuino admonente spiritu praesensiisset quanta in Claristiana religione futura esset accessio,si tantum,ac tantς ex pectationis adolescentem ad Lacerdotium assumpsiisset cathedralem nobilissimae huius Urbis Ecclesiam illi tradidit moderanda.
Dici non potest quam cito magni praesulis, non personam modo susceperit, sed dignitatem, S munera sustinuerit . ut enim nouella planta surculo revirescens, ita omnem illius pristinam, ingenitamq; naturam in peregrinum germen transmittit, ut alienos fructus veluti proprio sedere videatur; non aliter adhuc recens ille animus postquam recepit institum religionis amorem, sic omnem cogitationem in eius curam traduxit, ut cum ipsa pene natura Principis in generata ecclesiiastica illa dignitas videretur. Sed quoniam ni nil, ut diximus, quod non esset arduum,& excellens affectare non poterat,eb redacta reS est, ut eius ingetes spiritus non caperet unius Ecclesiae meditatio Conceperatiam animo illo suo immes uniuersam christianae Reipublicae molem in omnes eius partes mentem Versabat regna, irouincias, quae a catholica fide desciverant reuocare quae nodum agnouerant instituere pietatis,4 religionis fines extendere tot haeresum detestabilem ac renascentem hydram extinguere christianos mores formare catholicam fidem ubiq; gentium asserere in unico tandem ouili & sub uno tantum pastore christianupo polum conuocare. Haec erant Aloysi praecipua solicitudines, haec eiuS Vota, haec diurna,nocturnaq; desideria. Sed quoniavirtutem illam ad haec omnia peragenda non satis profuturam existimabat, quae non fuisset multarum, maximarum rerum experientia comprobata; illico exarsit incredibili peregrinationis desiderio,ut sic multorum hominum mores,populorum leges ecclesiarum instituta cognosceret: prim6que in Galliam aduolat, ut ab ea Mundi part a qua generis ducebat exordium, ordiretur simulque Henricum maximum illum Regem, si roremque,&alios Regi Langum iStum cognato S, tum amicoSinuiseret. Ut vero in aula illa vere regia tot summorum procerum, atque Principum amplitudine magnu Sille animus, dcheroicus nullam splendori S patae amiserit,sed inter magnos maior euaserit vique suauisSunis eius moribus omnium cuiuscunque
ordinis hominum,& precipue Regis ipsius gratiam comparauerit,
10쪽
grit,testis est ipsa Gallia, testes sunt ipsi Principes, ipsi Reges, testes
denique sunt amplissimi, tot prouentus, ecclesiasticaeque dignutates, quibus ab ipsis Regibus mirifice auctus fuit , atque cohC-nestatus inter quas Augitanam,& re,& nomine magnam & prestantem illam ecclesiam,reliota iam pridem Ferrariensi usque ad exitum vitae retinuit. At vero ipsum Ulteri u Stransiturum pate na mors reuocauit; cumq; sub idem fere tempus defuncto Pau Io Quarto, Pius itidem Quartus stinamus Pontifex electus fuiC. set mirum est dictu, quam subito in eundem Aloysium, quem tantopere Paulus amauerat, oculo Suerterit,&ne minori iudicio in eius virtute dignoscenda fuisse videretur,ab eiuS Cardina-latu Pontificatum ipse suum voluit auspicari. Hic vere cogor facundae vires omnes expetere , Omne sitire fonte eloqui . quaeritis fortasTe Auditores quid Aloysius egerit Cardinalis 'atCgo vicissim quaeram a vobj quid non egerit consulite Romam toties admiratam, quid Romam 'consulite Italiam saepius gloriantem, quid Italiam consulite uniuersum terrarum orbem, Uno Omnium animorum,in sermonum concentu illius gloriam praedicantem. Cardinatatus honorem honore proprio decorauit: catholicam fidem inuicta fide protexit, rem ecclesiasticam mira pictate defendit, apostolicae sedis dignitatem, existimatione, consilio, sapientia iuuit,auxit,fulsit, amplificauit prouincijs in fide titubantibus salutarem manum porrexit in futuris Pontificibus eligedis coeleste tulit suffragium quicquid egit,
quicquid potuit ad sanct e sedis auctoritatem,& commodum transtulit: christianorum Principum pacem omni studio,amicitiam incredibili munificentia coluit natione omnes singulari humanitate pellexit domum quid domumὶ imo vero tres sple-didissimas domos ad uniuersi orbis hospitium non aperuit modo sed prodidit; in quibus omnia ita cum peregrinis erant communia,ut ipsi iam non iure hospitalitatis, sed domicili j, non tanquam hospites diuerterent, sed tanquam domini possiderent. Vere quidem magna sint ista,sed multo maxima si quae sequuntur adiecta fuerint. Caroli Noni,ac Henrici Secundi potentissimorum Galliae Regum rationes,&negotia omnia procurauit: cum sanctissimo in terris Christi vicario Christianissimum Regem officijs,&stud ijs omnibus conciliauit visui Regis dignitatem per Omnia tueretur non sumptibuS, non periculis, non
ipsi vitae pepercit Gallos omnes in Italiam descendentes no spitio