Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

DE BIBLIOTHECIS, QUAE NUNC EXTANT. ormanuscripti, & praesertim Terentius, quem Petrus Bembus Cardinalis olim possedit, tempore Alexandri seueri Impera toris conscriptus , quo Angelus Politianus, & alij huiusce esassis viri,libros antiquiores non reperiri assirmant. Sciedum praeterea est,huius codicis margines scholijs charactere Longobar- dico conscriptis esse refertissimas, necnon aliquot Menandri versibus Graecis ab ipi Terentio in Latinam linguam olinia translatis, & suo Poemati insertis, & postremo a Petro Vbctorio promulgatis. Libri autem emendationes a Card. Beminbo, qui dum in iuuenili aetate una cum Politiano ipsum codice cum alijs contulit, prius praestitae fuerunt, deinde a Gabriel Faerno, nunc vero ab Fuluio Vrsino. Extat inibi Virgilius. quem prius Pontanus,deinde Bembus possederunt De hoc libro manuscripto mentionem facit Pierius confirmans emen-

. dationem praestitam in illum Virgilij versum :Conuulsium remis , rostrisq. tridensibus aequor.

i Legebatur enim in s.libro & mendose Quidem , vUrunc legitur Virro.ν in omnibus exempI us,quae videre potui, Is demissus pro Bri- deni bus S sed in s.lib. ubi extat idem verius . tridentibias legitur, ver j I l asseristo tamen apposito : in hoc autem vetustissimo codico,' nonnisi uidentibus, legitur: nam prima huius dictionis syllabaia .is a rest longa, quae in hoc versii admitti non potest: illius autem,breuis. Hanc denique lectionem esse veram, illam vero mendosam,

perspectum omnino fuit ex carmine illo Valerij Flacci dicentis: In nil silum, es stumas vomit aere tridenti. Hic codex antiquior est Virgilio, qui extat in Bibliotheca Vaticana, necnon Virgilio, qui olim fuit Pomponij Laeti, deinde Angeli Colotij Episcopi Nucerini,& in Bibliotheca extat Medicea. Asseruantur praeterea in hac Fulviana Bibliotheca libri Italica , & politiori quidem lingua, quam Hetruscam nouam appellant, conscripti: qui partim ex Bibliotheca Petri Bembi, parti m ex alijs desumpti sunt, & prae sertim Petrarca, hoc est liber ille in lignis non nisi versibus rhythmicis constans, & ipsius Auctoris manu conscri eius , quae res singularis EI. Quaedam etiam hic asseruantur lingua illa , quam vulgo ProuenZalem vocant, consc ripta , in quibus Petrarcae manus appareo . Quaedam item Ioannis Boccacij, & aliorum viroru insignium manu exarata inibi videre est. Haec denique Bibliotheca, ut huic tande E e e narrationi

462쪽

oz APPENDIT BIBL. VATI C. narrationi finem imponam , a Fuluio Vrsino quadraglata abhinc annis, ac plurimo ad id efficiendum ex Patrimonio aer collato, insigniter constructa est , multis aliis rebus antiquis

exornata , ob magnam codicum antiquitatem, & raritatem,&

quod caput est) bonitate insignis, ac ditissima ab omnibus,qui

eam viderui, existimatur: atque hisce tribus in rebus praesertim alias excellit Bibliothecas,atque item Vaticanam, quae alijs de causis no Qtum Fuluiana, sed ceteras omnes superare iudicatur.

Extat denique Romae Bibliotheca insignis Fratris Alphonsi Ciaconi Hispani, viri eruditissimi ex instituto sancti Dominici.

Haec enim & libroru copia, & codicibus manustriptis, necnon rerum antiquarum varietate, & quam plurimis virorum insignium inarginibus ornata est, ac refertissima.

Nec silentio praetereunda videtur Manutiana illa Bibli theca, mira librorum copia, & varietate, codicibus sciliceti, non Qtum imgressis, sed manustriptis etiam vetustissimis, Amtographisq. refertissima , quam ipsemet Aldus iunior , vir sane doctus , tum de bonis, ac politioribus litteris, tum etiam de

litteratis viris, bonarum q. artium cultoribus optime merituS,

suis sumptibus, Principum tamen liberalitate adiutus, instituit, auxit, atque Romam aduexit: cum enim ipse primum , Romae cum Paulo Patre uiueret, eam seruere coepit, postmodum Venetias profectus a Senatu Veneto in secretariorum n merum allectus, & praecipua humaniorum litterarum, ut dici-

fui lectura insignitus, aliquot ibi vixit annos, donec Bononiam accersitus praecipuum in ea Ciuitate locum tenuit: inde Pisas a Francisco Medice Hetruriae Duce ad Latinam , & Graecam linguam de superiori loco docendam vocatus, ibiq. iuris ciuilis,&canonici laurea decoratus. Romam tandem Sixti V. auspicijs petens, minore potitur statu, si praesentem spectemus: maiore, si eius merita, si Romanam ciuitatem, si, quod denique caput est, Pontificiam & indeficientem Sixti V. beneficentiam perpendamus multa enim alia res,vi Opinor, hominem ipsum potuisset adducere, ut vel animo cogi tasset, vel ut perficeret quod certe perfecit: octuaginta enim librorum salmas , & supra octuaginta voluminum millia, in quibus multa extant, quae admodum singularia sunt, Romam deferendas curauit: quibus

in itineribus ad duo sere aureorum millia insumpsit, animo sane si

463쪽

DE BIBLIOTHECIS, QUAE NUNC EXTANT. 4os

ne supra vires priuatas ; hac fortasse spe ductus, ut tandem albquando ab ijs, qui de litteratis viris bene mereri solent, ac d bent, aliqua sibi ex parte resarcitum iri putaret, etiam si ipso non nisi bonum , Ornamentum q. publicum spectet, Aldum Auum, & Paulum Patrem non solum imitatus, sed quodam

etiam modo superans: quorum omnium Aedes ubique locoru, Viri iri

ut optime noui, litteratis & probis hominibus semper patue--lrunt: ex quibus item tamquam ex equo Troiano viri praecipui, isti, aisa' Card. Hieronymus Aleander Motentis, Card. Rodulphus Pius

Carpensis, a cuius Familia Aldus senior in eam adoptatus Pij nomen accepit, Episcopi permulti, & alij innumeri: A Paulo

M. Antonius Muretus multorum instar, & alij, quos longum esset recen sere, prodiere . De his omnibus, tribus scilicet M a. nutianis, qui nonnisi iuuandae Reipublicae Christianae diligente nauarunt operam, memini me aliquando lusisse hunc in modu:

AEdus Manuum senior mortium Larina, Graecaq. rectituit mortua ferme 'pis. Paulus restituit calamo monumenta diuintum ,

i νη. alter Cicero 'ipta disseria dedit.

Aldus dum iuuenis miratur Auams Patremq. Filius atque Nepos, in Mus arque Pater .

Aldus enim senior publicae consuluit utilitati, dum impressoria artem miro exercuit studio, ut Latinam linguam, & Graecam, quas optime callebat, in pristinum splendorem, Ioanne Baptista Alberto, Nicolao Peroto Episcopo Sipontino , Francisco Philalpho, Io. Iucundo, Theodoro Gaza,TrapeZuntio, Lascare, Chryso lora, Musiuro, Vrbano, & Bessiarione ad eandem rem praestandam in scribendo adlaborantibus, typis perpulchris restitueret: nam ea tempestate Graeca, & Latina lingua maXima patiebantur iacturam. Paulus autem Aldi filius, alter Cicero in Latine scribendo. Romanam linguam collabetem in pristinum nitorem studuit reuocare, dum Latinorum monumenta diligeter scrutatus est. Aldus denique iunior Aldi Nepos, & Pauli filius,dum Avum,& Patrem,& typis, ac scriptis imitatur, utriusique linguae non ignarusTuum & Patrem imitatione repraesemtat. Haec de Aldina Bibliotheca, tribusq. Manutianis, necnon de in lignioribus Bibliothecis,quae hac nostra extant aetate. Nucreliquum est, ut ad alia pertinentia ad Bibliothecas accedamus.

464쪽

DE TIBLIOTHECARUM SIT V,

es librorum ordine, atque Cois eruatione.

. N J Ec ab re futurum spero, si de Bibliothecaru loco siue aspe-1 ctu, librorum ordine &conseruatione nonnihil dicatur .

Quod ad locum pertinet, ut breuibus agam , eum editioremis, Uitrum & humiditatis omnino expertem, ad orientemq. ut Vitruvio placet, spectare debere sentio: usus enim librorum matutinum expostulat lumen, quod non solum studiosis, veru metiam cindicum conteruationi plurimum prodesse compertum est : nam in locis λle carentibus, & praesertim in Bibliothecis opacis ob chartarum naturam humiditati, & corruptioni facile expositam , lanugo quaedam, siue sordes, aut illuuies illa, qualis nascitur inter opaca domus , quae diu non repurgatur, & situs etiadicitur, non modo odorem quendam tetrum & aspernabilem parit, qui aerem intra Bibliothecam inclusum inficit, & olfacientium nares offendit, veru metiam codicibus ipsis non parum obest. Huius generis incommodum euitari poterit, si Bibliotheca hinc inde habeat senestras, ex quibus lumen excipiat ,& aer inclusus a ventis percussus habeat exhalationem, & expurgetur : verbis enim eXplicari ViX umquam posset , quantum damni & hominibus, & rebus denique omnibus aer co ruptus afferre soleat. Quoniam vero non tum situ, aut putredine, sed etiam puluere vermiculus ille, qui ligna , vestes, & libros abrodit, &tinea dicitur, nasci λlet, ne libri a tinea laedantur, eos frequenter euerrendos, & interdum excutiendos esse iudico: libri enim

puluere obducti a tineis non parum veXantur, ut experientia monet: ad quam vexationem fugiendam . cedrino item oleo. cupressiniSQ. arcis utebantur antiqui, ut Plinius ait, & Hora--r νἐρη hunc in modum testatur dicens :veramus carmina singim se linenda cerero, oriavi seruanta cupres Hoc loco Horatius appeIlat carmina cedrino oleo lineda, quae immortalitatem promerentur,& eiusmodi iudicantur,ut posteritati consecrari debeat: quae enim huius arboris succo illi nuntur a

465쪽

tur, vel in arculis cupressinis custodiuntur, cariem, aut tineam non sentiunt. Plinius idem de cedri natura sentit dicens : EX ce- plia ILiadro resina laudatissima . Materiae vero ipsi aeter Iraq--p. I.& simulacra deorum ex ea factitauerunt. Cedrinus est Romae in Delubro Apollo Sosianus Seleucia aduectus. Idem Plinius ali' pi M.,ν. bi de vi cedrino in chartis perungendis loquens, ab Heminian oti Annalibus scripturan filisse ait , libros Nuime Pompilij repet ' '' tos a Cia I erentio sub Ianiculo non computruisse, quantitis anilis D x XV. infossos' eo quod cedrati essent. Dioscorides , . . autem inquit viventium corpora a cediItaliquore corrumpi, corpora vero mortuorum conseruari: hinc cedrum mortuoruvitam a nonullis vocitari assirmat. Seruius mTIud --αtiqua ex cedro oleo cedrino conseruari chartas ait, quia cedrus ex ἔ- Uiά- ctustate nec tineaS patitur , nec corruptionem : &Proptereata mortuorum imagines ex cedro testatur fieri solitas, ut asseruari perpetuo possent. Hinc natum est prouerbium: Cedro digna, p. cis, α idest aeterna laude, vel immortalitate, quale est illud Persiij: 'dro Hrea locutus.

Huc spectat illud Martialis ad suum librum loquentis hunc Mare

in modunta : libro a. iis cedro nunc licet ambules perunctus

Et libro s. Epigrammate I. aio:

cetaro decorata, purpura' 'Nigris pagina creuit umbilicis.

Et Ouidius libro 1. de Tristibus.

Nec titulus minis , nec cedro charta notetur rLibrorum: igitur conseruationi succus cedrinus mirum inmo dum conseri, sicut eruditi viri testantur. Ego autem idem praestari posse credo, si ex folijs cedrinis exsiccatis puluis conficiatur , deinde per libros dispergatur, vel libri forin secus eo perfiti centur. Studendum praeterea est, ut glutinum , quo libri com paginandi sunt, ex farina & aceto, atque ex aeris rubi tire, mue viridi , ut aiunt, aere constet excoctum': si enim non sita excoctum, vel ex farina, &aqua tantum conficiatur, non solum glutinum, vertimetiam paginae ipsae, ut ego non si mel expertus vidi , fiunt proculdubio tinearum esea . Haecide librorum conseruatione , ut ad ordinem , seu dispositio nem accedamus. VEi libro sol a. r. Guid. lib. I .de Trist.

466쪽

De librorum dis sitione, o .

NVnc reliquum est ut ad eorundem libroru dispositionem,

& ordinem deueniamus : ordo enim, qui est in suo Ioco rei

uniuscuiusque collocatio adeo omnibus in rebus est necellarius. Ge. .lia ut sine eo cuncta confundatur, & inter se permisceatur. Id ouod in ijs praesertim , quae ad rem litterariam spectant,euenire solet, ..tis cum ordo, ut ait Orator, memoriae maXime lumen asserat , :O O /. immo. eodem telle, QuidQuid Deccatur, perturbatione rationis & ordinis peccatur: nam si exempli caussa, Grammatic stari, η' cum Mathematica, Poetis cum Theologia, Theologia itenti, cum Grammatica, & Poesis cum Mathematica commiscean- . tur, sicut nihil eo est perturbatius, ita nihil studiosis incomm dius euenire potest. Ordo igitur, ut rerum confusio, & studiosorum perturbatio de medio auferantur, seruandus est. Quamuis autem in doctrinarum ordine, siue in librorum dispositione . . seruanda diuersi diuersa sentire videantur, omnes tamen alique obseruant ordinem non incommodum studiosis. Dicam igitur ego quod sentio: quodq. a multorum opi- p ima nione non abhorret . Quaelibet Bibliotheca in plures diuiden-ς si . da est classes, quarum singula quaeque multos complectatur libros : sed ut a nobilioribus sumam exordium , Biblia quo nomine libri sacri per excellentiam appellantur,cum sit Liber doctrinam diuinitus inspiratam complectens,Omnesq. libroS eX-i cellens) primo loco statuenda credendum est. Sed inter variasi Bibliorum conuersiones manu scriptas atque impressas, Biblia Uacra Vulgatae editionis ad formam praescriptam a Concilio Tridentino, & in Decreto sacrorum Bibliorum contentanaia , Primum locum tenere iure quidem debent: deinde Biblia Hebraica impressa, & manu scripta, atque item Graeca iuxta antiquitatis ordinem: postremo denique Commentari omnes in Scripturam Sacram eode antiquitatis ordine scruato sequatur. Hoc autem loco haudquaquam subiicendum videtur quod de Biblijs manuscriptis mihi sese offert: vidi enim multa Biblioru eXeplaria manuscripta,alia alijs antiquiora,quae suis in Aedibus Romae Antonius Cardinalis Carata non sine magno labore, atque impensis coaceruauit, undique i)s conquisitis: nam de

Bibliis Vulgatae editionis ex Decreto sacrosancti Concilij Tri- dentini

467쪽

dentini emenda dis Congregationem iam inde a Pio IV. inc ptam,in eiusdem Cardinalis Aedibus haberi Sixtus V. mandauit. Vidi igitur multa Bibliorum exemplaria ex mebranis: sed . . iduo inter omnia tum temporis antiquitate, & characterum excellentia , tum etiam alijs nominibus nobilissima iudicantuno. Horum unum exemplar fuit Caroli Magni , magnificentissime scriptum , quod in Aedibus sancti Pauli extra Vrbem auseruatur: alteru vero in vetustistimo Cisterciensium Monasterio ' μ' Montis Amiatae Agri Senensis cultoditur totum litteris malu sculis exaratum sicut antio uitus apud Romanos scribi passim solebat. Id quod antiquitatem illam redolens circiter iam mi, te a Christo nato Redemptore nostro annos existimatur scri- .ptum: nam tempore Beati Gregorij Magni conscriptum fuisse Lib. ν. n, omnino existimatur, de quo in Commetariis Pii I I. fit mentio, ρ ρ μέ dum de dicto Monachorum Coenobio sermo habetur , hi sic verbis: Sacram supellectilem habuit pretiosam, & Bibliotheca nobilem,cuius pauca extant volumina, inter quae unum maximum , & admirabile veteris & noui Testamenti litteris mali sculis exaratum , Quod Pius Pontifex cupide vidit. Nec silentio praetermittendu censeo quod penes Hieronymum Cardina Diem Rusticucium seruatur: est enim exemplar vetustum , & in lmembranis scriptum, sed ita magnifico & regio sumptu , hoc est omnibus Bibliorum historiis per pictoriam artem ad amussim, & ad viuum per varios colores, & pulcherrimos quidem repraesentatis ornatum, ut nihil hac in re pulchrius, aut praestantius desiderari queat. Quae quidem res Cardinale Rusticu-cio, hoc est sua ipsius magnificentia , atque splendore digna est. Huius generis Bibliorum exemplaria nobiles Bibliothecas reddunt insigniores, in quibus post Scripturam sacram Cocilia, Diplomata, seu Bullae summorum Pontificum, &ius Canon 'cum . deinde omnes in sacram Paginam Commentari tuin scholastici, tum scripturales, sed hi primo loco inter Commentarios statuendi sunt, deinde, ut sic dixerim, Sermonaris, pinstremo autem opuscula ad Theologicam facultatem, & Chrisstianam fidem spectantia, necnon Summae ad conscienti e casus pertinentes, Ecclesiasticiq. denique libri sunt apponendi . Haec de prima, & digniori classo. Secunda Classis Philosophia complectens secundo appona-

468쪽

Tertia et iis . Luarta erussis a

os APPENDIX BIBL. VATI C.

aur loco. Philosophia vero iuxta ordinem Aristotelicum erit distribuenda: Aristoteles enim , ut Gellius tradit, & Cicero testatur, duas philosophiae species tradidisse dicitur : nam quae

dam exorerica: alia vero acroamatica dicebantur.

Exoterica . ut Gellius ait, dicebantur quae ad Rhetoricas me- di siti est cintatem argutiarum, ciuilium q. rerum notitiam conducebant: haec a Cicerone populariter scripta vocitabantur . Acroamatica vero a verbo Lκμάω, quod est audio , dicebantur ea , in Iluibus Philosophia remotior, subtiliorq. agitabatur: quaeq. ad naturae contemplationes , disceptationesvo dialecticas pertinebant: quae a Cicerone limatius,& perpolitius

scripta nuncupabantur. Huius generis videntur este omniata,

quae de natura subtilius scripta sunt, & praesertim pars illa, quae Phync i, siue de phy sico auditu inscribi solet, ac debet: haec enim Philosophiae pars nonnisii maxima percipi potest difficultate, sicut ex Epistola Aristotelis ad Alexandrum Magnum discipulum suum constat dicentis: Acroamaticos libros,quos editos quereris, & non perinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse, neque non editos: quoniam ijs solis, qui nos audiunt, cognobiles erunt. Haec ex Gellio, qui utrarumq. Epistolarum recitat exempla. Primum igitur locum , ut ordinem

prim* Clastis sequamur, occupabunt Physticorum libri,& aliae philosophiae naturalis partes, quae multae sunt: deinde Politica, Ethica, Oeconomica, postremo autem Logica: Commentarij etiam, eodem primae Classis ordine seruato, necnon Metal la , Alchimica,& opuscula quaecumque, ceteraq. omnia ad philosophiam naturalem pertinentia statui debent: postremum vero locum Indices, & alia id genus sibi vendicabunt. Tertia Classis omnia, quae ad Mathematicam spectantis , complectitur. Huius scientiae partes hoc ordine statui possunt: Astrologia, Astronomia, Cosmographia, Geometria, Ge graphia , Musica ,& Arithmetica , nec non ca , quae ad hasc disciplinas reduci queunt: ut Statica de Ponderibus: &Metrica de mensuris, &alia id genus permulta , . Idem denique d Commentarijs, &opusculis, &alijs rebus intelligendurn erit quod superius dictum est. Quarta classiis , quae est de Medicina, ordinem superiorei

seruabit, quem in Philos0phicis libris secuti sumus.

469쪽

DE B EL ET LIBR. II Tu , OR D. &c. 'Quinta erit de iuris ciuilis prudelia, ordine superiori seruato. Du ne . Sexta erit de Grammaticis Hebraicis, & Graecis, ac de lin. μαguis. ac Dictionarijs, de Historia, Poesi, Rhetorica, Diale. ι 1. Eica Graece conscriptis. Septima,ordine item superiori seruato,complectatur Gram- se , amaticos Latinos, Historiam, Poecm, Rhetoricam, Dialecti

cam, de in hasce artes Commentarios, necnon Dictionaria. . Octava erit de rebus mechanicis, quarum partes sunt Ars octaua

Militaris, Agricultura, Architectura, Pictura, dc Sculptura , 'Venatio, Aucupium, & Piscatus. Nona erit de opusculis quibusdam, quae fiant, Res vXoriata, Nona Aulica, Nautica , Ars natandi, de Culinariata. Decima complectatur Stromata, Encyclia,& Catholica: illa varias res , haec disciplinarum orbem continent

De dibliothecis hactenus, ut quae de Typographijs dicem

statuimus, tandem aggrediamur. Qui plura de librorum ord, ne in Bibliothecis seruando scire cupit, Robertum Constantinum in insignium Scriptorues Nomenclatorei necnon Ioanem Baptistam Cardonam Episcopum oti in Dertos anum de gia sancti Laurentij Bibliotheca legat. Hic etiam videre est quae Eubulus Vrsinus de Bibliothecis in genere scripsit, necnon cle Vatiis cana ex Onuphri, Panuinii non editis collegit: haec enim Ca dona typis mandanda curauit. Ego vero nonnulla de Bibli thecae Vaticanae Bibliothecarijs,& Custodibus ex eo codice desumpsi, ut suo loco ante Appendicem cernere licet .

DE T YPOGRAPHIC AEARTIS INVENTIONE,

' ET PRAESTANTIA.YΡoGRAΡHIC AC artis inuentum usui cha tarum apud nos frequenti, & valde utili, ita praestat, viX ut verbis v inquam explicari queat. Hoc enim nouo scribendi genere , tantum uno die ab vino homine litterarum imprim,

statur , a pluribus scribi posset . Hinc non solum mira li- . Fre brorum

470쪽

to APPENDI x BIBL. VATI C. brorum copia ad nos manavit, atque ita, ut quisque , quam 'uis egenus, Iitterarum stud ijs facilius incumbere queat, verum etiam Scriptorum monumeta ab omni prorsum interitus peruculo vindicata sunt, & quotidie non modo ab huiusmodi interitu, sed ab alijs etiam incommodis, quae multa sunt, vindican

tur. Ouamuis autem impressoria huius generis ars in Europa, anno a partu Virginis id a. fuerit intienta, ut imultiicribunt,catamen in magno binarti Regno,ante ann plus msnuctis mil

leqn usu fuisse, atque nunc cile accepi a multis . Sui inisi diu visexerunt .& praesertim a Michaele Rogerio Neapolitano e Societate Iesu, qui, cum undecimannos ad Christianam fidem propagandam eo in Regno vitam duxerit, nunc Romam ab eius Regni incolis missus , ait se legisse libros verbis, & characteri

i bus Siniacis impressos ante Saluatoris nostri aduentum annos circiter quadriingetos.TypORTaphica vero ars,suae dicto in Re

nno eXercetur, distat a nostra: ea enim non naDet claarasseres

ex elumbo, ac i anno conflatos,suibus utuntur nostrates sed in tabulis niculptos, quales nos interdum citangimus , cum ii guro in tabuliPligneis , ves laminis aereis incidendas curamus , & alia id genus permulta. Utuntur praeterea Sinarum incolae in imprimendo paginis tenuissimis ex cuiusdam arboris cortice consectis, ut supra a nobis non semel dictum est, cum dquodam libro apud Siniacos impresse, Quem Fratet Spiritusqt

icentinus. lunamus olim Augustinianorum Magister gixto V dono dedit mentionem fecimus. Huius item generis libros aliquot vidi asseruatos penes Michaelem Rogerium , nuper a m

nominatum, qui mihi paginam Or tione I ominica , & Salutatione Angelica insignitam, & verbis , & characteribus Sinia

cis impxesiam donauit. Huntur denique variorum colorum νatramento, & vice glutinis alumen adhibent in paginis congi tinandis, . aut tenuissime illinendis, ut quandam eis soliditatem,. aut tenacitatem ad characteres recipiendos tribuant : nam ob miram chartarum tenuitatem , nonnisi altera cuiusque paginae facies imprimi solet, ut ego ipse vidi. Hoc autem admiratione dignum est, omnes dictiones . Siniacae lingua: eiic mono- Ullabas,ut in Oratione Dorninica, quam suo iam loco apposu mus,videre est. Multos igitur post annos ars Typograpnica in Europa anno salutis nostrae 14 .inuenta fuit , ut Polydoro pla-- ceta

SEARCH

MENU NAVIGATION