Ad C. Plinii Secundi Nat. hist. XIV, 4. (de foenore vinario) dispvtatio critica. [microform] : Accedvnt pauca ad Gaii IV, 152 et ad 1. 10 ff. Si pars her

발행: 1859년

분량: 18페이지

출처: archive.org

분류: 수학

11쪽

Est 0253058653 Subtrahe logarithmum nmeri 100, ni est M000000000Habes logarithmum numeri let, uidelicet 0253058653 Multiplica annorum numero 160 Fit togarissimus numeri fin) ' 4, 89384480 Iam cum ille numerus Mis ' multiplicandus sit sortis summa, quae est 100 adde sis huic togarithmo alterum logarithmum numeri 100, quem nosti esse 2,0000000000 Quo facto fiet logarithmus 6,048938448 Prome denique e tabellis quem numerum hic togarithmus demonstrat inuenies numerum 1119279,239.

Constat igitur amphoramini, quae vindemiae tempore centum sestertium fuit, post centum et exaginta annos sestertium undecies centenis et nouemdecim milibus, ducentis septu ginta novem.

Quo numero a119279,239 diuiso per 960. quot uncias habet amphora fiet numerus a165,9158

quod est pretium unciae sestertium mille centum sexaginta eX. Potuitne sorte linius scribere, iam unciam uini decies tantum constitisse quam olim amphoram γM enim Iogarithmis Plinius usus non est. Audio. utasne eum centum illos et sexaginta

annos ealculo singillatim persecutum esse in hunc sere modum: Annus Ι Η-S 100 in 106. Annus H. 106κ ut 11 36. Annus UI 112,36, 4n 119,1016. Annus IV. 119,1016, 4n 126,247696. et sic deinceps usque ad annum CLX. Nempe tunc hercle, neque Vesuuium neque eineres exspectasset, sed prius taedio fastidioque occubuisset lVidendum igitur, ne sit alia quaedam eius calculi ratio, quam sequi potuerit, aliquanto minus exacta fortasse, sed breuior et quae ad eiusmodi calculum sufficere possit. Quo loco satis commode accidit, ut in proposita computatione usurarum duodenorum serme annorum spatio sors dupletur, quippe uerus numerus finitur ad 2,014. ut in duplo ponendo quatuordecim tantum millesimae abiiciantur. Is autem calculus sic procedit: ni 12 sestertii 100 fiunt 200. 24 400.

12쪽

132 204800. 144 409600. 156 819200. 157 868352. 158 920453. 159 975680., 160 1034221. Qua summa amphorae praesenti pretio, quod Iogarithmis constituimus 1119279, ... 1034221.

diuisa per 960 unciarum in amphora numerum fit numerus 1077,3135. quod est pretium unciae sestertium mille septuaginta septem. Nonne eiusmodi alculo instituto ne magis potuit linius scribere, iam unciam uini decies tantum constitisse quam olim amphoram2

Quid tandem sui ne minus tribns calculi modis utamur si linius rogantibus nobis,

quem denique modum reapse adhibuerit, ridens neget ludentem se et iocantem et nugas agentem perinde atque in tutela restituenda uriose rationes instituere solere satis habuisse lateatur scire, amphoram circiter mille uncias continere, item quamlibet sortem illo oenore quadragesimo quoque anno decuplo circiter augeri sortem igitur, quae Η-S 10 esset, 40. annorum spatio mei

uerum rectumque esse quod scripserit ultro concedemus Denique eum hoc ipsum sit, quod supra lectori primo loco probandum suscepi, primam partem augine meae actam esse existimo.

13쪽

Sequitur, ut de caeterorum cuiusque tam interpretatione quam emendatione, prout supra allata est, dispiciamus. Atque de sententia laci et intellectu prius plerique disputant, exinde coniecturam capiunt textus emendandi constituendique uerbis partim finitam partim infinitam. Prius autem, perinde ad nos fecimus, latuunt, amphoram 80 libras, libram 12 uncias continere tum haud minus uere 10 sestertium ortem usura semisse, remoto anatocismo, anni 160 sestertios parere 160, 6, 960. Quibus si sors addatur, quae est sestertium 100 et Daleeampius diserte addit, caeteris tacentibus quidem, nec tamen, puto, abnuentibus, nimirum haudquaquam evanescit), efficitur summa sestertium 1000, qua uini amphora exactis

160 annis hoc calculi modo constaret. Postremo usurae simplicem eam computationem sine ullo anatocismo ad unum omnes contendunt siue pro ceris potius sumunt, solam Plinio Nuersatam esse. Qua de re utcumque dissentio, controuersiam paullisper in medio relinquo. Attendas antea diligenter, ex illa calculi putandi ratione quanta sit pecunia summa, qua

unciam constitisse oporteat. Ea uero obiiciat mihi aliquis, grauis est quaestio et mira ab tentione digna Nempe constitit sestertiis WP. Ni repugno, quippe est aequati soluenda haec: 960:1 - 1060 x. um hoc dico: Cum prius satis animo firmato, ne de proposito depelli te sinas, apud te constitueris, amphoram 1060 sestertiis tum constitisse, unciam

autem amphorae nongentesimam sexagesimam partem esse ergo unciam sestertiis V. hoc est sestertio uno et alterius sestertii in m is siue quinque partibus quadragesimis octauis Η-S 1 -), necessario constitisse: - tum uer respice quaeso hi superius, quanto Doctores illi pro simplici sua usura remoto anatocismo, omni sortis usurari quo summa sestertiis 1060 finita, unciam uini in illa coena constitisse contenderint.

Nimirum statuerunt Harduinus unciam constitisse sestertiis 960. Pintianus autem , , 160. Chresto mathiae denique auctor 100.

Di meliora euertitur regula de ri, periit ars arithmetical te uero est unde incorrupto textu corrigendi materiam capiast Cepit tamen, ut supra indicaui, chrestomathiae auctor, quippe qui ista sua calculi putationem eius uocabulum eo ad superiora eemeni nummi reserendum, inseruerit, ut ibi iam legamus singulas uncias in eo constitisse:

14쪽

quae coniectura, sicut a re et sententia stare non potest, ita ne a uerborum quidem structura Ommendatur, nam ex his scit oentenis nummis . . . eo scit centenis nummis constitisse,

quis interiti Quod autem Pintianus uocem annis in nummis mutauit, id temere plane factum existimo.Quippe opus illi sui numeri quodam uerbo, quo pretium indicaretur, non animaduertit, uix

minus esse necessarium sibi annorum numerum, de calculis nihil considerauit em consultius nihil ei fuit, quam ut annorum uerum numeram permutaret cum nummorum salsissimo. Harduinus denique coniecturae periculum non secit, satis habuit undamenta iecisse, sane infirmisgima. Sed cum simplici illa usura, quae remoto anatocismo computatur, in emendando loco

nostro propter calculi dicis errores nihil adhuc profecerimus, uideamus tandem, quid ad sententiam illa ratio remotis eiusmodi erroribus ualeat. Etenim quaecunque est in Plinii narratiuncula obscuritas, illud certe plus quam perspicuum est, uelle eum magni aliquid et speciosi ipsaque magnitudine uenusti, quinetiam numeri ad numerum proportione concinni iucundique in medium proferre quale cum tuo iure exspectaueris, tum ille te edoceat, cuius uini amphora olim pretio uerit centum sestertium eius post centum et sexaginta ann0s unciam sestertio uno et u constitisse, quid potest esse ieiunius, quid rigidius ac paene ineptius lEx quo emcitur, ut reiiciendum plane atque a propositi loci interpretatione semouendum simplex illud foenus, quod sine anatocismo fit, existimem illud obiter tantum monebo eos errare mihi uideri, qui Gronouio, codilo Emestoque auctoribus credant, hoc foenoris genus apud Romanos perpetui certo ueluti nomine appellari solitum esse; nam cum pauca illa loca Cie ad At V, 21, 13. VI, 2, 7.), ubi perpetui foenoris mentio occurrit, considero, magi8 putem, anatocismum grauissimum, uidelicet menstruum, illa uoce demonstrari atque leniori, qui etiam Plinio nostro obuersatus est, hoc est anniuersario, opponi, quam anatocismum, ut illi putant, omnino ne ri. Unum superest Silligi iudicium quod examinemus. Qui cum ad Harduini exemplum

coniectura uocabulo concepta caute se abstinuit, pretium unciae desiderauit uocemque uino demonstrauit tamquam comptam e ea uoce, quae pretium illud indicasset. Nec me praeterit, uariantes codicum Iectiones ad illam potissimum uocem exhiberi, quod aliquando potest corruptionis indicium esse. Verumtamen nullam prorsus illa uox in per se offensionem habet, cum praesertim in uino uncia mensurae minus requens modus sit, ut ne superflua

quidem diei possit adiectio. Deinde communi quodam animi errore et librarii et qui tum fuerunt eritici et ipse Silligius lapsi esse uidentur, ut in Iectione sententiae, quae a uerbis ut eius temporis incipit, cum ad finem usque et ad uerbum constitisse peruenissent

15쪽

atque tunc demum, sibi aliquid deesse animaduertissent, subita trepidatione ibi statim, ubi animaduertissent, quasi fluctu ad Ora surgente, conclamarent, considerent, eaque una unice parte opem sibi serendam esse pinarentur, neque reputarent, num sorte unciae illud pretium, quod sibi deesset, a Plinio anteriore quadam sententiae parte adscriptum fuisset.

Quod utcunque se habet, illud docuisse mihi uideor, sani firmi, pensi ratique illis coniecturis quas rettuli nihil inesse. Consecta est altera pars defensioni meae.

Restat ut ostendam, illinius decies tantum scripsisset, quemadmodum accidere potuerit, ut in codices, quibus utimur, ex his tamen irreperet. Quo nihil potest esse lacilius. Nosse tamen prius oportet haec: 1. Vocabulorum tamen et tantum saepe eadem nota suit, uidelicet M. nti traditum accepimus a Magnone Ed Gothost. 1622. p. 1494 Pulach. p. 1575. cons ibid. in No iurid. p. 1683. 4. m tamen, et aletro Diacono Gothois p. 1524. ntsch. p. 1635. tantum. 2. Vocabula his, iis, eis uariantur scriptura his, iis, Heis etc. 3. Decies scribi solet XL RS. Itaque si in exemplari, unde describebat, librarius sorte inuenerit scriptum

quam taciti negotio potuit in errorem incidere, ut legeret, deinde ipse scriberet

nos autem lenissima correctione, una tantum litteram transposita, defunctos esse ultro lateberis. soluta est cum tertia pars tum omnis desensi mea. Iam si qui sunt cupio multos esse), quibus quae modo protuli probauero, tum uero maxime mihi timendum erit, ne eos superiora legisse poeniteat, nam haud absurde diei solet, optimam quamque coniecturam paucissimis uerbis indigere. Bli ut morem geram atque indemnitate, quantum in me est, oblata honorem habeam, addam coniecturam meam de aliis locis duobus, a proposito quidem alienissimis, eo tamen propinquis et quodam modo coniunctis, quod partim librariorum, partim editorum culpa corrupta, notarum intellectu sanantur. Apud Gaium IV, 152. de interdicto Vtrubi haec leguntur: nus autem retrorsus numeratur itaque si tu uerbi gratia mensibus possederis prioribus V., et ego Via posterioribus, ego potior ero quantitate mensium possessionis, nec tibi in hoc interdicto prodest, quod prior tua eius anni possessio est.

16쪽

Tu uero, quo sensum subabsurdum aptissimo mutes, lege quae prior rel. - etenim ipse Inde si glarem, quae in Gai codice reperiuntur, demonstrat, haud rarius litteram , quae sola in codice exstat, quae quam quod significare. In media lege 10. . Si pars her talia habentur: Nam etsi negotiorum gestorum actio sit ei, cuius nomine perceptum est, ei, cuius nomine restitui aequum est. Prorsus nullo sensu. Quod si Indicem modo allatum adeamus, inueniemus, uocem nomine aliquando nota designari NOME. Adhibe porro notas usitatissimas E pro est et Gespro negotium, et considera, litterasi et G manu scriptas saepe longe similiores inter se existere quam typis exprimi potest m prosecto uix dubitabis, quin imperitus aliquis, cum ante oculos haberet G Ε, legerit scripseritque O , cum praesertim etiam anteriore illo rectoque euius nomine perceptum est rei induceretur Quo emendat si legatur:

Nam etsi negotiorum gestorum acti sit ei, cuius nomine perceptum est, ei cuius negotium est, restitui aequum St rel.:

in sensu nihil desiderabitur. mplicit emendatio longa cum breuibus duabus.

SEARCH

MENU NAVIGATION