장음표시 사용
21쪽
dictorum librorum nominibus descruptae sunt in Indice seu Inuentario a me subscripto , meoque sigillo signato. Quos quidem libros, qui magni sunt nominis, & pretij, &scripturas, volo ad communem studiosorum utilitatem seruari in ea Bibliotheca, quae magno mihi olim adiumento fuit,cum iuueniSibi Graecis litteris, & Latinis operam
darem, tum etiam, ut extet perpetuum quoddam quasi monumentum meae eruga Sedem Apostolicam deuotionis, cum qua cupio huiusmodi legato conscientiam meam exonerare , si quos fructus ex reditibus meis Ecclesiasticis, dum vixi male forsan perceperim . Volo autem & a Bibliothecario Cardinale, qui erit pro tempore, enixe peto, ut per Custodes Bibliothecae curet in singulis meis libris inscribi, F, ruitis Insinus huic Bibliothecae donauit. Et si contigerit aliquos libros, & scripturas in consignatione huius legati non reperiri, admoneat idem Bibliothecarius eos, qui libros huiusmodi aut scripturas clam detinuerint, incidis
se in eam excommunicationem a qua non
22쪽
non possunt absolui,nisi a Romano Pontifice iuxta priuilegium Vaticanae Bisiliothecae , ad quam spectare & pertianere debebunt dicti libri, & scriptura
huius legati iure. Curent igitur tam . Custodes Vaticani, quam alij, ne,schedam quidem aliqua ex ijs libris & scripturis depereat.
Sanctissimo D. N. Clementi Papae VIII. grati animi monumentum licet exiguum do, dono, dicoque memoriae
eausia duo insignia humismata aerea magna theca rubea inclusa, quorum
alterum habet caput Constantini Imp. alterum Crispi Cresaris: itemque duo aerea parua numismata eiusdem Constantini , in quorum unius antica parte caput est ipsius Constantini galeatum cum celebri illo signo Christi nomen significante; in alterius autem postica labarum cum eodem signo , quae quidem quatuor numismata cupio, &ab eodem Santissimo humiliter peto, ut post eius obitum mandet seruari in Bibliotheca Vaticana, ut omnibus in- promptu sint Ecclesiasticae antiquitatis
23쪽
Senatui populoque Romano Iego caput marmoreum L. Cornelij Praetoris, cui a tergo pendet anulus aereuri fidem faciens appensum olim fuisse in aliquo publico loco ciuitatis Tiburtinae cum aenea tabella, quam simul lego, antiquissimis Romanis litteris incisam , cupiens eam in Capitolio reponi cum supradicto capite marmoreo eo potissimum loco, quo Bruti caput aeneum hodie seruatur. Illustrissimo & Reuerendissimo D. meo Alexandro Peretto Cardinato Via
cecancellario, cuius multa extant in me merita,legati iure do, & dono duo numismata aerea magna,vnum G cum Antinoi adolescentis,in cuius inuersa
parte signum est Mercuri1, alterum Latinum Titi Imp. in quo a tergo est Amphitheatrum , vulgo dictum Coliseum. Itemque lego, quod puto eidem Illi strissimo D. meo gratum futurum,opus minio elaboratum manu Iulij Clouij, in quo est efigies ipsius Iulij, cum duabus
Ecclesiae Sancti Augustini de Urbe lego scuta xxv. & totidem Sanctae M
24쪽
quae ex supellectile mea,cum vendetur, habebuntur.
Item lego scuta xxv. Ecclesiae Sancti Andreg dictς vulgo delia Fratia, an qua conditum est corpus eximij viri Angeli Colotii Episcopi olim Nuceriani, & de me bene meriti, cum Onere I gendi Missam mortuorum singulis me tibiis pro anima eius . Item lego Archicon fraternitati orphanorum, & Orphanarum de Urbe scuta similia xxv. pro salute animumeae ex pecunijs collectis de mea supellectile. Reuerendissimo D. Horatio La cellotio Auditori, Rotae huius mei testamenti executori infra' nominando, cui multum me debere sentio , legati iure do, ot dono libros meos omnes impressos tam Graecos, quam Latinos solutos, & ligatos, qui non sunt nota cti in Indice, seu Inuentario librorum , quos Bibliothecae Vaticanae supra legaui. & praeterea dono eidem Reue- , xendissimo Dom. Horatio duo musica instrumenta, quorum alterum Vulgoa
25쪽
Grauiorganum vocatur , alterum v ro Cymbalum, Opus Vtrumq; cxcellentium artificum, et a me pro eorum raritate decenter ornata , quibus uti &frui possit horis succisiluis, & cum vacat ab alijs eius occupationibus . Reuerendissimo Domino Gentili Delphino Episcopo Camerinensi,cuius in me plurima & quidem magna extant merita, eodem legati iure do millia aureorum duo, ex ijs pecunijs, quas i fra nominabo, ex quibus volo emi loca montium non vacantium,quae post obitum ciuS, quem Deus seruet diu, spectent perpetuo ad domum & Familiam Delphinorum. Illustri viro Domino Flaminio Delphino, huius mei testamenti executori designato, quem ego a teneris eius
annis unice semper dilexi, lego anulum meum cum illustri gemmaTopatis,quem gestet tanquam pignus quoddam mei in illum amoriS. D. Propertiae Delphinae de Micti nellis uxori quondam viri multum de me benemeriti Marij Delphini,steminae primariae & lectissimae,cui nihil me nou. debe-
26쪽
debere sentio , eodem legati iure dono scrinium ex hebeno , & ebore elaboratum, quod mihi Illustrissimus Dominus meus Odoardus Farnesius Cardinalis pro sua liberalitate donauit. Item lego picturam Lucae de olanda, quae Sancti Hieronymi imaginem habet, Patroni domus eius . Item Illustri D. Mario Delphino , filio Illustris viri D. Flamini' supra nominati, puero bonae indolis, & magnae spei, legati iure do, & assigno quatuor aureoru millia ex iis pecunijs, quas infra nominabo . Quod legatum a me illi assignatur ob innumera beneficia, quae ego accepi a tota Delphinorum Familia , quorum obliuisci sine flagitio non possit in . , Volo autem ut ex supradicta pec
nia emantur tot loca montium non vacantium, quae nunquam vendi, aut alienari debeant, ita ut eorum fructus perpetuo usui sint Familiae Delphinae cum aliis duobus millibus supra legatis Rem Merendissimo D. Gentili Episcopo Camerinensi post eius obitum. Georgio Baraino de Sabaudiatas
27쪽
qui apud me multos annos vixit, & aurigae ossicio bene functus est, lego scuta centum soluenda ex ijs pecunijs , quae ex mea supellectile poterunt haberi . Itemque alijs famulis , & seruit eribus meis praeter lugubre vestimentum,quod dari eis volo,lego eam pecu niae summam,quae habita ratione eorum seruitutis,erita me declarata in script ra manu mea scripta meoque sigillo.
In reliquis autem bonis meis quibuscumque mobilibus & immobilibus, iuribus, nominibus,pecunijs, supellectile, quam habeo, & habiturus sum, & in summa quicquid tempore mortis meae continget ad me spectare, vel quomodocumque ad meam dispositionem, &facultatem pertinere videbuntur,in ijs, di praecipue in rebus, de quibus extat
Inuentarium manu mea subscriptum ,
meoque sigillo consignatum sub titulo ,
Inuentarium rerum insignioru Fulvij I - 4 in eo enim habentur omnia numismata mea tam aurea,& argentea,quam aerea, nec non gemmae variae, & camel
28쪽
signa aenea, & imagines illustrium viro-Tum ex marmore , itemque tabellaraneae,& lapidear inscriptae litteris Grecis, & Latinis , nec non picturae multae excellentium pictorum magni pretij ,
horum,inquam,bonorum omnium,ali rumque rerum mearum,qualescumque
illae sint, quas intelligo quam sint tenues, uniuersale hqredem meu instituo, di ore meo nomino Illustriss. D. meum D.Οdoardum Fernesium Card. S.Eust chij , quem ob summam in Deum pietatem , & singularem erga me beneu Olentiam, iam inde a teneris eius annis mihi perspectam, & probatam, dignum iudicaui, & elegi, qui ob eius rerum earum, quae habentur in supradicto In- Uentario cognitionem, & intelligentiam gratus mihi succedat haeres , e rumque sit integerimus conseruator futurus ; confidens pro eius charitate, &qua est bonitate singulari,eum hoc haereditatis onus non grauate suscepturum, ad quod tame facilius sustinendi , huius mei ita ordinati Testamenti, seu vitimae voluntatis executores, & adiurior S ordino , & nomino Reuerendissi mum '
29쪽
mum D. Horatium I ancello itu Auditorem Rotae , & Illustrem D. Flaminium Delphinu, rogans eos pro mutuo internos amore, non grauentur hoc ultimum
officium mihi praestare,sed prsiato Illustrissmo D. meo, in exequenda hac voluntate mea praesto esse , & ut rectet, M. expedite exequi possit, consilio illum& opera adiuuare,adsistendo illi,quamuis pro eius modestia non fuerint ab eo requisiti,ut huius meae dispositionis impedimenta , & dubia , si qua forte oriri
contigerit, auctoritate sua penitus tob. Iantur. Volo autem,Vel potiuS,cum Omni reuerentia peto ab eodem Illustrissimo Domino meo , ut pro rerum supra dictarum in Inuentario expressarum recognitione, dignetur infra certum tempus, vel trium, vel quatuor annoru ,
pro ut sibi commodius videbitur, satisfacere duobus illis supra nominatis legatis, uni duorum millium, alteri quatuor millium aureorum, detractis prius ex hac summa pecuniIs ijs, si quae forte ad perficiendam aediculam seu sacella, de quo supradii pense ab eo erunt, i Satarijs interim data idonea reliquarum
30쪽
pecuniarum assignatione,quas volo non tanquam pensum ab co exigi, sed de liberali eius manu accipi tanquam beneficij loco. Voluissem enim libenter si rationes mea: paterentur, hac quoquo in parte sincero eius,atque explorato in me amori , cumulate a me responderi. Cui tamen illud pro certo possum assiμ mare , res istas qualescumque illae sint, multo maiori a me pretio comparatas
fuisse', quam sit summa illa duorum supradictorum legatorum , & fortasse dimidio plus, ita ut illud plus possit esse loco Falcidiae,& Trebellianicae,quando id, quod minime credendum est,inmentem ipsius Illustrissimi D. mei, alicuius admonitu venire posset. Quod si praefatus Illustrissimus D. meus post spatium duorum , vel trium mensium post obitu meum, harum rerum, quae in Inuentario continentur haereditatem,quassecuta morte mea apud executores meos seruari volo,aliqua ex causa non curet adire,tunc & eo casu volo,& ordino res
illas, quae in supradicto habentur In uentario,vendi omnes simul non distractas, sed uni si fieri poterit , ne res tam