장음표시 사용
141쪽
Temporis admisit tum quantum angustia) tractum.
Mane novo portum petimus , sortituma Boegae Munimenta petituri extremosque Brabantos. Hic vero vix credibile & mirabile monstrum Occurrit : ratis omnis abest. Tendentia Bergam. Nulla vel in toto parebant carbasa portu. Quid faceremus opis nos & rationis egentes Sed melior sortuna favet, quae visa furenti Primum in nos rabie concurrere,dispulit aequa Omina cuncta manu. Tum Forte liburnica magnae
Urbis, ab Amstellis quae seri sua nomina lymphis,
Ad portum haerebat, qua sergam navita iturum Praecipuum Amstella Heroem de gente ferebat. Ad Diomedem ergo legatus mittitur ipsum, Qtii res accisas proponeret auxiliumque Posceret instrueretque animum sermonibus aptis. Ille autem sibi nos gratos sere dixit,& ultro Obtulit officium , nosque in sua tecta recepit. Omnia pro voto cedebant. Optima navis Et munita satis si fors occurreret hostis , Humanusque hospes, nec bello corpore Nymphae Praestantes aberant. Quae sors majora dedisset Sic bene prandentes Bergam pervenimus , ante Qtiam portu prope nos Goetae solvisse putabam.
Nec cito gaudebam optatam nos tangere metam. Ipse minus celerem voluissem currere lintrem, Ipse iter adversum ventum adversumque precabar.
Inde vale dicto gratos testamur in aevum Officii tanti fore nos urbemque subimus. Hic aliquis nos assequitur de gente sagata Cui nolis in desertis occurrere silvis: Unde venitis, ait Z quo tenditis Θ & simul urbis
Esse salutandum praefectum nos monet,adt uuam liceat tutis discedere. Sistimur ergo Morganio Heroi centum per praelia noto. Ille ubi quae voluit nos cuncta rogavit,& esse Inuocuas animas , animo nil fraudis agentes Cognovit,dicta nos acceptaque salute Di-
142쪽
Dimisit. Jam dudum avidi clarissima nostris Jam histrare oculo propiori moenia bellis, Praecipites vallos conscendimus,instar & altae Turris , & excelsium surgentis in aera montis. Quid distincta loquar tot propugnacula sormis, Terrorem insini & frustra assultantis Iberi , Invictae prope molis opus Quod simplice ve su Et parvo nunquam liceat describere motu. Non frustra dux Farnesio de sanguine cretus Magnus Alexander , pon frustra ductor Iberum vinola, par magnis Heroibus, ipse suorum Maximus, in sellas nequicquam exercuit iras Et nil proficiens & per sua damna repulsus Semper & hac una se fassus uterque minorem. Scandimus hine summae sublimia culmina turris, Unde omnem terram hostilem finesque Brabantos Cernere erat. Pulcras illic A ntverpia turres Templaque tollebat Brigarum atque orbis ocellus. Illic Antiaci surgebat gloria Breda. Hinc ipsum in templum descendimus. . Aurea late Fulgebant monumenta ducum, qui sanguiue sorti In Berga patriae tot defendere salutes. Illic Baxiadae, Mavortia nomina, fratres Bronchemiique& Rethovii praelustria fulgent.
Et quos praeterea breviter comprendere non est. Omnibus his visis Scaldis transimittimus undas Et strictim aspicimus desertae moenia Tholae. Hic currum nacti Stavenissam venimus, unde Est miseram facilis trajectus ad usque Vianam. Vicinas navi exigua hic trajecimus undas, . Sanguine mutatas nuper, cum tristis Iberi Conjurata manus nostras excindere terras Tentarat ; sed enim naves irasque virosque Dispersos toto visit Toxandria ponto. Proxima succedit miserae Zirietea Vianae. Huc pedites saberat currus) pervenimus. Illa
Finis erit chartae, finis filii illa viaeque. Zisi eae rixandrorum issis Idibus I 6 2.
143쪽
Cum Monasterium veniret. NVmpha fatigatis exoptatissima terris,
Certa salus populi, toto cui pondere Mavors Incubat, & circum furialibus intonat armis: Nympha diti sperata, veni, parvosque penates, Majestate flvens augusti numinis imple. Adsis O , mundoque tuos ostende labanti Sidereos vultus, precibusque assuesce tuorum , Et votis, & thure coli. Verissima Divum Progenies, seu tu laeto Pax aurea vultu , Seu magis Erigonε non dedignata vocari. Ipsa tibi aeternos jam nunc meditata triumphos Assurgit regio, tanti secura tumultus.' Ipsa caput rerum, sperataque meta laborum , Tot complexa sinu populos , Regumque minissaeos , Centum ignes, centum lucentes ignibus aras Praeparat, & sestas attollit ad aethera voces rDum debellatis feliciter undique monstris, Et eaussis bellorum ima de stirpe recisis , , Iam gravibus tandem vinetiam post terga catenis Mavortem duehura venis , dum vindice tali Gentibus aflictis Saturnia nascitur xta . i
144쪽
AD PACEM Pro Illustrissimo Viro
AE Conorat. Monaster. Legato tac. I M pio dudum Dea pulsa mundo,
Saeculi vindex melioris olim , Sede quam pridem patria recepit Purior aether , orbis affecti miserata curas , Jam tuis tandem reditura terris, Frondis aeternae, Dea, praepararum
Quae jugis magni riguis olympi
Nata, ubi nubes pluviosque tutus Despicit ventos , apicemque summis Inserit astris , saeculi curis procul, & profani Sordibus nunquam vitiata vulgi, Memmii sacro capiti perennes, Nectat honores. Si qua ventura es, neque vana tot iam Vota nequicquam jaculamur annis, Memmii acceptum referes perenni , Diva. labolli. Orbis agnoscet, meritisque ramis Victus applaudet , peritura nullis Pacis auctori monumenta certus
Figere saeclis: Si meo pulsum toties Gradivum
145쪽
Debet Heroi, requiem nec una Partς terrarum toties reductim Munere Memmi.
Ille nascentes Latio tumultus Sopiit prudens, penitusqtie ab ima Somina ingentis male nata belli Stirpe recidit. Ille facundo Tiberim minantem Ore repressit , selitoque sepsit Alveo: fractus posuit feroces Adria fluctus Sensit insanis agitata turbis . Memmium tellus glacialis ursis Liberatorem. Rediere sesso ocia genti. Proeliis audax , animaeque sortis prodigus, saevam posuit bipennem Suecus, aeternae patiens domari Fulmine linguae. Quique equos lentis dociles habenis Impiger parere iubet Polonus, Certa in adverses melius recondia Spicula Thracas.
illa sed magni quota pars triumphi, Quem meus sublimis aget, superbis Ardui emensus sparium quadrigis
. theris, Heros Vinctus aeternis Furor arcta nodis Membra, non suetasque trahens catenas
Ore despumans saniem feroci Ibit Enyo
Tristis : at laetus pater ibit undis Rhenus assertis, nimium nec ultri, Inselens ripis equitum senabit Ungula tritis. Nulla pacatus seret Ister arma Gentis inseme, meritoque tantum distonum tinctus Scythicum cruore ex ibit in aequor.
146쪽
Audiet nullos strepitus tubarum Fluminum rex Eridanus, nec ulla Ingruet rursum Sicori procella Turbinis atri. Mosa securos aget inde fluctus, Lisa inoffenso pede curret, agros 'Fertiles tingens, aliusque vitet Nerea Scaldis. Ipse quin vasti domitor profundi Iaber immunem quatiet tridentem. Nulla praedonum manus inquietis 'Saeviet armis. Caeptum iter tutae peragent carinae, Naides ludent patrias per undas, Memmii junctis dociles choreis , Dicere laudes.
Audax immodicis tollere laudibus, Alciden genitum D e, Quod fortis selido robore dexterae, Vinci nescius, impia Bissenis domuit monstra laboribus. At Te, sidus amabile, Immortale decus Sequanici seli, Antiquae columen domus, Quae primam Latio ducit originem,
147쪽
summi fascibus Imperi olim Romuleis nota nepotibus, Memmi maxime , Patria Non vanis potior iactet honoribus. Tu tot mons ora , tot horrida DPortenta , E Stygiis missa paludibus, Quae nostri generas lues Secum Barbaries ad supetos trahens orbi invexerat improba Ipsi , si reducem fata darent suis, Formidanda vel Herculi, Vi contra impavidi pelioris obvius, Fregisti indomita manu Nec quicquam reliqui jam superest mali. Audet munere jam tuo Instaurare choros turba Novensilis Undosiam prope Sequanam, Qua vineta lacris eonsita eollibus Interlabitur, & pede Percurrens riguo prata virentia Nescit rodere marginem, Maeandrique vagis flexibus aemulus In sese redeuntibus Immensi gremium tendit ad aequoris, Nec montis gemini juga Nee Pindus potior Pierisin locus, Nec laureta virentia, Qua fudit riguos Alitis ungula Fontes Bellerophontii, Nec Dirces potior ripa Baeoticae. Aulas munere jam tuo Regum liber adit Virgineus chorus, Nec vultus procerum timer, Stipatosque gravi mole satellites
Audet Borbonios Duces Securis oculis cernere, & arduum Late tollere verticem,
Et tutam digitis tangere barbiton.
148쪽
POEMATUM LIBER III. , 123. Non illud neget Angue o Princeps, Borbonii gloria sanguinis, Regni gloria Gallici, Insignis geminae Palladis artilius,
Praefulgens radios eripit ignibus. O saecli decus, o chori Vindex Aonii, barbariem tibi, Memmi maxime, ad ultimos Fines sepositam terrae habitabilis Debemus, Tibi Numina Permessi litis reddita cultibus. Nec si, ingrata laboribus
usitas noura tuis, selvere disserat, Deerunt debita praemia. Jam nunc spondus habent omnia si suum, Et vates merito sumus, Virtuti pretium doista rependere, Judex Candida, jam tibi Tanti posteritas conscia muneris Aras templaque thuraque Musarum esregio praeparat Herciali.
Decantem Catheis. Eccles Monast.
. Gadjut. Mind. Toxo fugatis orbe furoribus Pax alma jam descendit ab aethere, Pridem relictae Diva fixam Rursus humi positura sedem. Hine bellicosus spicula Cantaber, Illine Batavus condet,& aspero Germanus acer junctus hosti .epositis requiescet armis. Velata
149쪽
Velata sacram Palladiae comam Ramis olivae prima videbitur Vestris, Malincroti, sub oris
Certa salus oritura mundo. Vestram per urberii, moenia Saxonum
Antiqua, nobis aurea iacula Gndem reducens , liberali Prima manu sua dona sparget. En illa Musis dulcibus otium, En illa soles spondet amabiles, Pulsoque tempestatis atrae Turbine splendidius nitentes. Teque illa , magnum 5 saxoniae decus,
Cultor sacrarum curaque Virginum, Invitat, ut victura tandem Ingenii monumenta promas. Phoenix Batavus,gloria temporum,
Cui Roma vivo , plus vice simplici
Purpureique decus galeri. Sed livor, dc fucata coloribus Gens larva recti , turbaque degener, Infensa candori sepulium Perpetuis voluit tenebris, Te poscit. Altum rumpe silentium, Causasque cunctandi,& eineres tuis Hemis invicti per aevum Assere vindiciis beandos, Vir summe , quem deducta parentibus Stirps prisca magnis, nec minoi igueae Vis mentis extollit profana Plebe super potiorque Virtus.
Hoc tota mecum posteritas rogate Mecum Batavi: laeta tuum piis stirps omnis agnoscet nepotum obsequiis venerata munus.
Fas & beatos nec dubitabimus Gaudere manes, neu Temescio
150쪽
Quod grata constructum metallo Monstrat opus patria invidendum , Tam iusta menti gaudia conserat, Cum sela chartis iculpta perennibus Injurias ignoret aevi Fixa piis animis imago.
Senatorem Rotho gessem, UI PRINCIPEM LONGAE VILLANAM Monasteris in Gilliam redeuntem erat comitatum I Bist belligeram visere Galliam,
Et dilecta tuae litora Sequanae, Augustosque sinus Principis urbium,
Nec te tristis hyem , nec boreae furor, Non constricta gelu flumina, & asperae Ultra Saxonicis detineant nives, Curtini regionibus: Non Pax alma, suo quae modo ab aethere ostendet populis purpureum caput,
Tandem tota suis reddita, post preces iEt suspiria gentium. Sed , quamvis propior me dolor urgeat,' Et te, quem juvenem Neustria suspicit Et perculsa stupet iam senibus parem Alti poudere consili, Cunctis ingenii viribus ignei, Vix nostris patiar vultibus eripi,
