장음표시 사용
621쪽
ideoque omnem bene affectorum animorum dispellere moerorem , dixit S. Chrysostomus homil. de Machab. rationem addens. f Multis enim soli-bus , illustriores sunt martyres, & magnis lumina- ribus clariores. Propterea sinquis) hodie si dici po-test, coelo ipso ornatior terra laetatur. Per eleganti item prosopopeia Gregorius Nysienus in priore parte laudationis SS. o. Martyrum, diem eorum sestum inducit exultantem ac praerogatiuas suas, supra diem conditi δc exornati orbis efferentem,& ad Letitiam fideles omnes excitantem. Piis item conuiuiis indulsisse peream diem Christianos,non procul a martyrum sepulcris, ut ab Anglis neo. phytis fieri, autor fuit S. Gregorius, eoque pacto Ietitiam suam testatos esse , notius est, quam ut illustratione sit opus. Tantam obiter aduerto lo- eum Augustini ex 8. civit. c. 27. ubi epulas quibus in conuiuiis illis vestendum crat, illatas a Christianis ante martyrum sepulcra testatur, ut per merita martyrum sanctificarentur,indeque vestentes frivstum speratum reportarent. Quod autem aliqui ab epulis illis in martyrum memoriis redirent ebrij inde est quod idem S. Augustinus ser. ior. de diuers.c.8. sertagines, lagenas, & ebrietates, martyribus inuisis pronunciat. Verum hanc non religionis, quae sanctam illam hilariratem, sed vinolentorum culpam fitille, docet l. 2 o. contra Faustum cap. 2 r. refellens Fausti grunnitus in eas dapesin uniuersum apud Christianos martyrum cui tum, tanquam idololatriae plenum. Quam quer iam hodieque, Fausti nepotes frequenter iterant,& egregie retundit S. Augustinus seriD.ci .c. 7.
Frustra verb monerem, sub iacias illas epulas, α
622쪽
6oo Pars IH Cap. VI.& per totum diem martyrum memoriae festiuum, decantatas fuisse eorum victorias, laudesque coi celebratas. Id enim & ex Prudenti, hymnis περὶ ex natalibus S. Felicis apud Paulinum,& ex Graecorum hymnis qui seorsim editi extant. perspicuum est. Nec quod profanis quibusvis via choribus accidit, ut Theodoretus aduertit lib. 8.contra Graecos, defecit laus eorum de ore hominum. Providit enim Deus, ut qui hic inglorij ab- .iectique vixerunt, inextincta, & nullo temporum tractu marcescente gloria, illustrarentur: cum econtra, profanoru ab honestate philosophica olim celebrium, tametsi multa, δc dura admodum perpessorum, Socratis, Anaxarchi,Zenonis, aliorum- re que veneratio, breui euanuerit. Nullus eorum inquit Theodoretus,) quo martyres honore , di-- gni sunt habiti. Neque item illi quibus illustria de
vi celeberrima excitata sunt virtutis trophaea, Mil- tiades, Simon, Pericles , Themistocles, Aristides - Lysimacho natus patre. Hic verb non modo sortis patriae propugnator, sed iustissimus quoque hora mo est habitus. Uerum neque hic, neque Spartam nus Brasidas, non denique Agesilaus, non Lysan- der, qui dissoluit Atheniensium potentatum, non Pelopides Baeotorum Princeps, non Epaminondas qui Laconicam deuastauit, ausus ad usque Spartam na maenia hostilem exercitum admouere, non R manorum praeclarissimi Imperatores, non Scipio- num maior, non Brutus , illum nomine Brutum ς reserens qui Tarquinios Roma exegit, non Cato, non Sylla, non Marius, non Pompeius, non ipse Caesar. Hi enim ductandis exercitibus, egregiaque
in gerendis bellis Artitudine viguerunt, neque sic
623쪽
nonores Maryrum. Cortamen, quali martyres honore assecti sunt. Quid re
ego autem bellicos duces commemoro,cum ne ipsi ς quidem Reges habitabilis terrae, ita unquam ho- eunestati , cultiqque fuerint Z Non Cyrus, non Da- urius , non Xerxes, non Philippi filius Alexander; Insignes enim dantaxat, clarissimosque propono. 'Non item Augustus, non Vespasianus, non Traianus, non Hadrianus, non Antoninus. Attamen hi omnes, cum viverent, illustres conspicuique sue- runt, victoresque deuictis barbaris pompas mise- runt; solemnitatesque celebrarunt. Mortui tamen,
nihil a multitudine disserunt. Neque enim conditi sunt insignibus monumentis, neque publico epulo' festiuitatis annuae honestantur. J I s. Excurrit late in eo campo, di quanta prae istis quandam gloriosis , postea altissima obliuione sepultis, planeque inhonoratis,perstaret post multos annorum decursus , simo seculorum,) vigens ac florida martyrum gloria egregie demonstrat: illud ptiesertim & iure miratus, quod sancti martyres , magnam partem humillima & abiectissima sorte suerint; plerique seruili conditione, nonnul- Ii e scenico genere ; & tamen tam luculenta de
nunquam intermoritura recordatione sint donati.
Ac Philosephi quidem , praeclarique oratores, re
obliuioni iam dati sunt ii Imperatorum Verδ ac ma- ωgnorum quam plurimorum Ducum , ne nomina iaquidem multi hodie norunt; cum tamen marty- is rum nomina, magis quam semiliarium , cuncti iamortales sciant. Quin etiam nascentibus filiis ea ..imponi eurant, ita custodiam illis tutelimque cer- ..tissimam comparantes. J Sancti quidem martyres αAEgyptij quos memorat Eusebius 8 histor.cap. 2I.
624쪽
abiectis nominibus idolorum quae a parentibus a Ceperant , nomina sibi sanctorum Prophetarum ipsimet inponebant: Compluribus antiquiorum, nomen Ioannis ob venerationem dilecti discipuli fuit gratissimum teste Dyonisio Alexandrino in fragmento quod ex eo profert Eusebius . histor. c. ro. ubi addit liberos fidelium crebro tulis te nomina Sanctorum Petri & Pauli ob praecipuum aD sectum in eos Christiani gregis arietes. At poste riotes indiscriminatim vi S. Ioannes Chrysost
mus autor est homil. 22. in I. ad Corinth. s&ho- mil. 21. in Genes ad id hortatur sanctorum quorumcunque, & praesertim martyrum, quod Theodoretus etiam retulit,nomina liberis imponebant. Hoc verb fuit, toties martyres honorare, quoties nomina liberorum usurparentur, refricata Peria-gem prolis appellationem,& pij in eos affectus primum excitati, & illustrium certaminum recordatione. Quae omnia hactenus proposita , aliaque quam plurima, laudis & honoris martyrum perpetua apud fideles argumenta, tam crebra den que fuerunt, apud quosvis Christiano nomine gloriantes , ut manum Domini amicos suos honorantis , liceat agnoscere , quod Theodoretus sub eius-dem libri initium recte obseruauit. Foreque aeter nos illos honores SS. Martyrum , nec in ore fidelium intermorituram unquam laudem tam insignium certatorum , contestatur S. Paulinus, eo fragmento quod ex eius quodam natali S. Felicis, iniuria temporum deperdito, retulit Dungatus l. de imag. in haec verba.
Θ erasi caelo, si possum gramina terrisDesu, me afain, aqua fontibus beribus lac,
625쪽
Πonores Martyrum. 6o 3 Hic poterunt linguis laudes cessare piorum, In quibuι 2 vita virtus gloria mortis, ipse Demero quo vitam voluere pacisci, Et moriendoeiam sanciret dem populorum JVertit itaque Deus, opprobrium Ecclesiae ex caede tuorum, & contemptum ex eorum itinere 1 nobis tanquam exterminio, ut Sapiens dixit, in ipsorum martyrum , & Eccleste in qua certarunt,ornamentum. Quod opprobrium auferri a se, sancta
Christi sponsa deposcebat, verbis illis Pialmi ii 8.
se ferame opprobrium, ct contemptum, quia mar ria tua exquisiui. Ita enim legit ,& in hunc sensum verba illa accipit, S. Augustinus cone. 9. in dictum psalmum , addens ita plane factum este; & Moralle Ecclesiam,quod orauerat. Ecce martyrium Chri- ωsti, & apud homines, & in hoc mundo, non so-lum non est opprobrium , sed magnum est ornamentum. Ecce non sollim in conspectu Domini,ve- rum etiam in conspectu hominum , iami pretiosa est mors sanctorum eius. Ecce non solum non con-. temnuntur, verum etiam magnis honotibus prae-
seruntur martyres eius. Ecce illius ille iunior qui pro porcis quos pascebat; id est .pro immundis dae- ας monibus, quos colebat, particulam suam in pau- cissimis Christianis praecedentem persequebatur: ' iam nunc in tam multis & magnis populis gentium martyres , in quibus ingerebat opprobrium, reli- giosissime praedicans , & maximis laudibus, quos
Contemnebat, exaltans, mortuus erat & reuixit; perierat & inuentus est. Hoc tam magno lucro correctionis , conuersionis , 3c redemptionis ini-
micorum suorum, corpus C bristi Deo dixit, aufer a me opprobrium dc contemptum. Et quasi quaer QA α Iecur,
626쪽
M retur , de qua re opprobrium , de qua re contem- ptum, subiungit, quoniam martyria tua exquisi-
ui. Ubi est nunc illud opprobrium3 v bi est ille coim temptus 3 Abierunt atque transierunt: & quia ii uenti sunt qui perierant, illa perierunt. Sed quan- do Ecclesia talia praedicabat & precabatur, illa pa- ς tiebatur. JPonderatio tantae honorum humanorum τίσω-
tu, se manu ductio ad diuinos.
s. Haerendum hic aliquantisper, priusquam ab humanis ad diuinos martyrum honores fiat progressio. Monet namque Gregorius NyiIenus orat. de S. Theodoro, esse quod iuuerit expendere, Circa tot tantosque hic apud nos martyribus exhibitos honores. f Mihi sinquit deinceps animum atten- a.dentes considerate, qui huius puri cultus ministriis ac martyrum studios estis , quanta res si iustus,m quamque multas consequatur remunerationes. De M iis loquor remunerationibus quae in mundo Sc apud μ nos lpraestantur. Nam earum quae visum effugiuntra magnificentiae, nemo satis idoneus aestimator est. Et cognito pietatis fructu , imitamini consilium,&ω aspirate ad animum de voluntatem eorum qui ita prae caeteris honorantur , atque concupiscite dc a m sectate ea praemia quae Chrisi us athletis pro merito cuiusque distribuit. Atque in praesentia si placet,ces- sinte futurorum bonotum stilistu, quem bona spes iustis in illud reiicit lepus quo rerum in vita nostra η actarum iudex aduenerit, praesentem Sanctorum V statum inspiciamus, quam praeclarus magnificus-
' que sit. Nἀm anima quidem ex quo sublimis abiit,
627쪽
nonores Martyrum. co Fin suo loco acquiescit, & corpore soluta , cum sui
similibus una vivit. Corpus verb venerandum de
immaculatum illius instrument viti quod vitiis & affetibus illius inhabitantis incorruptibilitate non
laesit, cum multo honore & cultu compositum at que Ornatum , in augusto sacroque loco stum est: quod veluti res chara magnique aestimata atque re- condita in tempus regenerationis reseruatur, mul-
tis singularibus & eximiis rebus praeditum propter quas ad alia corpora quae communi ac vulgari mo- re dissoluta sunt, ne comparandum quidem est,id- ' que in simili materia naturae. Nam caeterae quidem teliquiae , etiam abominabiles, plerisque sunt , ac 'nemo lubenter sepulchrum praeterit: aut si ex ino-
Pinato apertum offendit, deformitate nimirum ea- xum rerum quae inibi iacent , faciem operiens om- ni iniucunditate repletus , & humatiae naturae con- '
ditioni grauiter ingemiscens , praetercurrit. Quod 'si venerit ad aliquem locum , ubi memoria iusti, ' sanet eque reliquiae sunt; primum quidem earum rerum magnificentia quas videt, oblectatur , dum aedem ut templum Dei, Si magnitudine structurae, & adiecti ornatus decore splendide elaboratum in- tuetur: Vbi & faber inanimalium figuram lignum μ' formauit , & latomus ad argenti laeuitatem crustas . lapideas expolivit: induxit autem etiam pictor fi res artis in imagine depictos, sortia facta martyris,
repugnantias, cruciatus, esseratas & immanes Ty- ''rannorum sormas, impetus violentos, flammeam 'illam fornacem , beatissimam consummationem ''
athletae , certaminum praesidis Christi , humanae ' isormae estigiem. Omnia nobis tanquam in libro quodam qui linguarum interpretationes contineat, '
628쪽
is coloribus artificiose depingens, certamina atqueia labores martyris nobis expressit, ac tanquam pra- ω turn amoenum, Sc floridum , templum exornauit.
A Solet enim etiam picitura tacens in pariete loqui , - maximeque prodesse. Lapillorum item concinia εα tor , historiae par opus, in pauimento quod pedi- bus calcatur, effecit. His igitur arte laboratis operia bus quae sensui exposita sunt, ubi oculos oblecta- ει uit, cupit deinceps , etiam ipsi conditorio appro-m pinquare, sanctificationem ac benedictionem, im. trectationem eius esse credens. Quod si quis etiam puluerem quo conditorium ubi martyris corpus - quiescit, obsitum est,auferre permittat, pro mune- re puluis accipitur , ac tanquam res magni preti, - condenda, terra colligitur. Nam ipsas attingere ro liquias, si quando aliqua eiusmodi prospera fortu- na contingat ut id facere liceat, quam id sit mul- tum desiderandum de optandum, ac summarum precum donum, sciunt experti, & eius desideri, compotes facti. Quasi corpus enim per se vivens & florens qui intuentur, amplectuntur. Oculis,ori, auribus, omnibus sensuum instiumentis adhiben- tes , Deinde ossicij & affectionis lachrymas marty- ri, quasi integer esset, & appareret superfunden tes, ut pro ipsis deprecator intercedat supplices preces offerunt; tanquam satellitem Dei orantes; quasi accipientem dona cum velit, inuocantes. Ex
his omnibus 5 popule pie, discite, quod pretiosi
ac honorata coram Domino sit mors sanctorum eius. Nam unum quidem, & idem corpus omnium hominum est, ex una massa conflatum: Verum id quod simplici morte. dissolutum est, ut res qua li-
'bet vilis, proiicitur. At quod martyrij affectione
629쪽
Honores Imrtyrum sorsum essectum est , ita eit amabile , iucundum , dc a
multis desideratum, & expetitum, ut superior Or tio demonstrauit. Quocirca propter ea quae apparent, iis quae visum effugiunt λ propter experimen- tum earum rerum quae in mundo visuntur, sutura- mTum rerum promisitoni credamus. Nam multi qui ventrem, dc vanam gloriam, & has mundanas pa- leas, omnibus rebus anteferunt, nihil putant etae futurum , sed cum vitae fine terminari omnia arbi- trantur. Verum qui ira sentis, ex paruis magna dis- ce; ex umbris principales formas, quales eae sint, intellige. Cui Regum talis honor habetur λ Quis ex iis qui supra modum inter homines excellere visi sunt, tali memoria celebratur Z Quis impera- torum qui urbes municas coeperunt, nationes lim numeras subegerunt ; aded decantatus, & fama ce-
lebratus est λ 4 ε' .i . Non diisimilem ab bonoribus humanis queis
Ecclesia martyres de superstites & consummatos Prosequitur, ad diuinos mantiductionem,lego apud 'Chrysostomum , sic ratiocinantem, oratione in S. Iulianum in ipso aditu, si tales in terris honores es martyribus deferuntur , postquam excesserunt ex echac vita,quales coronae sanctis eorum capitibus in .eccetis nectantur Si tanta est ante resurrectionem eo gloria, quantus post resurrectionem erit splendorὶ . si tanto eos conserui cultu dignantur , quanta eos Dominus beneuolentia complectetur Z Si nos mali αconseruos,qui recte se gesserunt,sic honoribus assi- α cere nouimus ac suspicere , propterea quod pro Christo decertarunt;quanto magis pater noster coe-
lestis,inuulnera bona dabit iis,qui pro ipio labores me xantiarunt Est enim munificus, & henignus. μ
630쪽
M Verum non ob hoc ipsum modo, ingentes eos ho-- nores manent,sed quoniam debitor etiam est ipso- rumapro nobis martyres mactati non sunt,tamen ino honorem illorum conuenimus. Quod si nos, pro quibus mactati non sunt,eonuenimus,Christus pro quo sua capita deuouerunt, quid non praestabit λ Si quibus nihil debebat,tanta bona dedit,lios, quibus - debitor est, quibus donis non remunerabiturὶ Nihil antea terrarum orbi debebat: omnes enim pecca- uerunt, ait Paulus, & egent gloria Dei ; Imo vero ' poenam ac supplicium debebat. Verumtamen cum ' poenam nobis ac supPlicium deberet, vitam aete nam largitus est. Si quibus igitur supplicium debe- batiliis regnum dedit;quibus vitam alternam debet, ' quid non dabit Quibus non eos honoribus cumim' labit3Si pro illis,qui ipsum oderant, crucifixus est,'' & sanguinem sudit;pro illis, qui Gguinem pro ius consessione fuderunt,quid non perficietiSi ave '' santes ac restientes, ita dilexit ; eos qui mensura' ipsum maxima dilexerunt, maiorem enim hac di- lectionem nemo habet , ut animam suam ponat' quis pro amicis suis,) quanta suscipiet beneuolen- tia 3 Qu ibus ossiciis prosequeturὶ J Plane omnibus
' ossiciis omnique honore prosecuturum Deum a- micos suos, extra dubium esse debet, ita ut nimis ' honorati videri queant,hoc est supra omnem men- suram honorati.
Heneres n. Martyribus a Deo exhibiti .i cum severessent.