Bullarium ordinis ff. Minorum s.p. Francisci Capucinorum seu Collectio bullarum, brevium, decretorum, rescriptorum oraculorum &c. quae a Sede Apostolica pro ordine Capucino emanarunt ... Variis notis, & scholiis elucubrata a p.f. Michaele a Tugio ...

발행: 1745년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류:

321쪽

Monferrat ensis. 26r

nune hortari niteremur , ut Religiosu.n ilium tu illi, & uberius Tibi praesenti declarabit di. Virum, , Nobis ad Christi negocium pertra- Iectus Filius, Fr.Hyacinthus Casialentis, Capuci ctandum istae missum, quacumque re poteris, nus quem istuc ablegamus ad gravissima negotia omni contentione juvare studeas, inanis pro- obeunda . Facile inter vos consimile pietatisseisto, desine causa haee nostra cohortatio siu- studium amicitiam conciliabit; Nos quidem scepta effet, euin pro certo habeamus, Te ad tantum spectatae ejus fidei & vitae integritati tri-hoe ipsem cumulat E praestandum satis 1 tua , buimus, ut eandem, quam Nobis loquentibus,

praestanti pietate , ct divini honoris Zelo, fidem ipsi haberi velimus . Omnipotenti Deo, atque ab eo, quod profiteris, vitae instituto & Religionis Dignitati devota Pectora , consis- incitatum iri. Nihi I eerth eiseere poteris, ei te conii lia , voce sententiisque pugnate, ut in quo magis optimae nostrae de Te expectatio- Germania ipsa fateatur, non minorem inesse ni resipondeas,quodque Nobis gratius unquam vim ad publieam tranquillitatem stabiliendam existat. Datum Romae apud Sanctam Mariam in Religiosorum Hominum sapientia, quam in Majorem sub annulo Piscatoris die xxv. Iunii dimicantium militum Ertitudine . Datiam . MDcxx I. Pontificatus nostri anno primo. Roma uti m. Ex Areis. Vatici Meraio ereinu. ita. Ex ANASecret. Brem. ad Princ.

Eodem argumento, ct alio exemplo.

Eidem P. Confessam.

GREGORIUS PAPA XU.

Benedictionem.

D mei quidem plurimum Divinae benefi-eentiae, quae Te iis virtutibus instruxit, quibus Caesaream benevolentiam feliciter pr meritus es; sed grati animi offeri sungi praestantius non potes, qu1m, si aut horitate Tua non ad inanis gloriae plausum aucupandum, sed ad Catholicae Religionis dignitatem tuendam utaris. Quod quidem Te hactenus praestitisse comperimus,nec per Te Religiosissimo Imperitori sanctissimorum consiliorum copia unquam defuit. Non ergo Te nostris admonitionibus egere arbitramur, sed prosecto, ut Tibi

paternam benevolentiam nostram testaremur, Apostoli earum literarum cohortatione inelta re , seu potius laudare voIuimus pietatem

Tuam. Quo in disierimine Imperium, & Religio nuper versata sint, non solum intellexisti, sed oculis quoque praesens conspicere potuisti. Nunc Haereticis ex ustirpato Regno fugatis, 3t armorum vi non semel compressis, providendum erit, ut Religio Catholica, quae jus suum recoperasse videtur, Deo propugnante, diti nem quoque suam amplifieet. Quod beneseium si Miseri eordiarum Pater in nostri Pont

scatus tempora contulerit, erit certh, quod is Germaniae saustus fortunatusque accidisse praedieetur . Non desistimus itaque pro nostra

pastorali siollieitudine Divina auxilia supplicationibus sacrificiisque parare , nostramque somnem operam, di aut horitatem tantae eausae

dieavimus ; quod E re ipsa intelligere po- Eodem Argumento. Diis Io Filio, obiti Viro, Ioanni Georgio

GREGORIUS PAPA XU.

sui eam Benedictionem.

Nostri pastoralis ossieti sollicitudo urget

Nos, ut demisero Christianae Reipublicae statu, quantum divina adjutrice gratia , possumus , sublevando dies noctesque cogi temus. Hujus rei causa mittimus nune ad Charissimum in Christo Filium Nostrum,Ferdinanis dum,Imperatorem electum, Dilectunt Filium, Fratrem Hiacynthum de Casali,ex ordine Ca pucinorum , de cujus praestanti integritate, prudentia, divinae gloriae Zelo, atque in gravibus negociis pertractandis dexteritate plur,mum Nobis pollicemur. Is Nobilitati Tuae has nostras literas reddet,testes paterni nostri in Teamoris, ae simul nostram Apostolieam Benedictionem tribuet, quam omnibus bonis eumulat,m, Tibi a Missericordiarum Patre preca mur . Quae vero ab ipso, nostro Nomine intelliges, iis cumulatam omnino fidem praestabis; Tuae pietatis ,& optimi Zeli erit,Fili, hute R ligiosis Viro,Catholicae Religionis, atque adeo universiae Christianae Reipublicae negotium tractanti, assiduo studio, de opera segragari; quod cum Tua sponte egregiE Te praestiturum eonfidamus, pluribus ad id Te cohortari supersi

debimus. Illue certe persuasum habeas volumus,hane Tibi maximέ opportunam in praesentia oblatam esse occasionem, qua Tuam in Nos, atque hane Saninam Sedem observantiam declarare, ae smul nostrae in Te benevolentiae optimh resipondere valeas. Datum Romae

apud

322쪽

apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die xxv. Iunii ΜDcxxi. Pontiscatus Nostri Anno primo . Ex Archi natuano Secreto edit.DI. r64.

Eodem Argumento, & alio exemplo.

GREGORIUS PAPAXU.

Dilecte Fili, Nobilis Vir, suisu N Olicam benedictionem. DScrevimus pro Pastorali Nostra sollicitu

dine, quam publieis rationibus de ismus, nihil intentatum relinquere, quo optimi Imperatoris, ct Catholicae Religionis dignita tem propugnemus . Exigere suo quodam jure videtur id a Nobis Austriacie Domus pietas, ut Romanum Pontificem, cui,tot Germaniae Principibus deficientibus, perpetuam semper do- tulit obedientiam, in ipso rerum periculo habeat sitae Dignitatis autorem ae vindicem.

Quod quidem, si tam feliciter praestare possemus, quim studiose concupistinius, consecta sane res esset ,& Haereticorum temeritas coinpressa documentum esset posteris, quam mathrebus sitis consulant, qui nefario perjurio obstricti a Prineipis siti, atque ipsius Dei imperio destiseunt . Nune, cum nostrae eulpae tribuendum sit, quod impendentes Christiano Nomini tempestates in auram, persectamque tranquil litatem nondum convertat Is, cujus voci spiritus procellarum obseeundat, non tamen deficere animis debemus, sed in ipse etiam diserimine nostram fidem, operamque aeeurratissimh Reipublicae probare. Quid hactenus perimbeeillitatem nostram praestiterimus, aut cedite praestare voluerimus, non ignotum obilitati Tuae esse arbitramur; propediem vero id explicatum audies 1 Dilecto Filio, Fr. Hyaeintho Casilensi, Capueino , quem issue gravissimis negotiis tractandis praeseeimus . Ejus fides, pietas, de rerum Germanicarum peritia tanti Nobis est, ut eandem, quam Nobis, ips fidem adhiberi postulemus. Eius autem consiliis, ut omni ope atque aut horitate , qua polles, iunfra geris, Imperii & Religionis amor exigit, &Nos quim obnixh flagitamus, qui Nobilitati Tuae Apostolieam nostram Benedictionem it rum peramanter impertimur. Datum ausupra. Ex Areb. Meret. Ereptum ad Principes orisu. xl.

Eodem argumento A tergo: Duem Filio, Nino viro. sta nio Gulurimo, Dura Neobur, ere.

GREGORIUS PAPA XV.

Beam Benedinionem. Compertum est Nobilitati Tuae, quantae Nobis sisllicitudini sit, de perturbatae Germaniae, & periclitantis Religionis status rarma enim, quae Divico Cultui perniciem minitantur, Paternae quoque charitatis Nostrae viscera vulnerant: quo acrius & publicae, &privatae cauis inservientes, enitendum Nobis esse intelligimus, ut ea e cruentis perduellium Haereticorum manibus extorqueamus . Saae misericordiae siuae oblitum non esse Deum, Victoriae Bohemicae atque Hungaricae luculenter testifieantur. Sed cum inde exploratum sit, quantum non tum c usι, sed viribus valeamus, sedulb danda opera est, ne Nobis tan- spei indormientibus, aut dissidentium se tentiarum contentiones, aut ingrati in Rempublicam animi vecordiam consequentes aetates unquam sint exprobraturae. Nos quidem pro Nostra Pastorali cura, quam peculiariter Romano Imperio, ae tumultuanti Germaniae

his temporibus debemus, nihil praeterinittimus, quo istius Provinciae iocolumitati, & Religi nis Catholicae Dignitati consitumus . Nunc vero spectata fide cognitum, & vitae sanctimo nia verendum istuc ablegamus DilectumFilium, Fr. Hyacinthum Casilensem, pucinum, ut ejus voce, Divina Imperia, di Pontificiis c

hortationes exponente uteremur ad inflammandas Germanorum Principum voluntates.

Ejus verbis eandem, quam Nostris, fidem haberi volumus i Nobilitate Tua , cujus authoritate de eonsiliis M. Hyacinthum juvari postu- Iamus, dc plenε sperannis. Te enim, Dilecte Fili, quem Nobis, de Apostolice Sedi gratissi-rmim tua merita reddiderunt, cupimus pubi eae incolumitatu non participem modo , sed authorem ac suasi tem in Ecelesia Dei praedicari: ae Nostram Tibi Apostoli eam Benedicti

nem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sib Annulo Piscatoris die xxv. Iunii MDcxxi. Pontificatus Nostri Anno prim . Ex Rei grad. DI. - .

323쪽

Monferrat ensis. 263

Eodem argumento. Eodem argumento. A tergo: Dium Filio, Franei Fo, S. R Eein Pro10tero cardinσιι de Dietratastiis.

GREGORIUS PAPA XU.

Benedictionem.

Η bet prosectb Christiana Respubliea ee

tissimum pietatis & fidei Tuae documentum ribi enim, &a Majoribus rellictas ha reditates, & Tua Virtute partas divitias pro C,iholicae Religionis gloria vilescere in pra senti rerum Germanicarum discrimine declarasti. Sed profecto non tantum Tibi a Deseditoribus Haereticis ademptum de facultatibus est. quintum additum ad gloriam egregiae istius Virtutis Tuae, quae contra furentium hostium insultus firmissimum habitum est perie litantis Religionis praesidium. Proinde, cum spes aliqua serenitatis assi ictae Reipublicae eoelitus asi uisierit, Deum oramus, ut fidei Tuae eonstantiam insigni alicuius felicitatis mercede muneretur . Videmus enim, quanti in istis Regi

nibus Sedis Apostolicae intersit, si, qui pro

ejus dignitate opes suas profundunt, foenerari Deo selieiter quoque videantur. His cert Epietatis Tuae laudibus Nos mirifice cavemus, quae Nobis maximosiolatio suerunt, de pertur. bato Germaniae statu , noetes diesque pro Pastorali nostra λllicitudine cogitantibus Scimus enim nunquam operam Tuam Reipublieae

de suturam, qua quidem diligenti perfrui in praesentia cupimus Dilectum Filium, Fr. Hyaeinthum Catilensem, Capue inum, quem in Germaniam mittimus , gravissimis negotiis agendis . Vir eloquentiae laudibus , & vitae sanctimonia praeclarus, qui omnia studia, de operam suam Religioni propagandae devovit, ne ilh Sibi benevolentiam Tuam conciliabit. Nos quidem tantum ejus virtuti tribuimus, ut eandem, quam Nobis ipsis loquentibus , fidem illi haberi velimus. Ei igitur omni ossiciorum genere praesto aderis e nam & publieae eausae

inservi veris, ερ nostram propensam voluntatem Tibi ea ratione arctius devinxeris. Datum Romae apud S. Mariam Majorem

sub Annulo Piscatoris die xii. Iulii MDCxxi. Pontifieatus Nostri Anno primo. Joannes Clampolus Secret. Ex Areh. 'ad. Rei mensis D fol. 42. A tergo: Ditiuo Filio, Aderire, S. R. E. Pres binuro Carinali de Mehenetoiaerem

GREGORIUS PAPA XV.

Dium Fili noster Distem N Apostosicam

FIlios tenebrarum, Divinae lueis olores, qui sibi non modo detrimentoses, sed i

deeoros Catholicae Religionis triumphos a bitrantur, scimus quidem quotidie arma cudere , & insidias moliri, quibus Apostolicae Auctoritatis sundamenta convellant. Sed eos certh, O causam suam propugnante, de irriti Iaboris poenitebit dc temeritatis etiam pudebit aliquando; Romana enim Religio ei firmissimae

petrae innititur, quam inserorum Omnium con .eitatae acies exscindere nunquam poterunt .

Tamen Nobis omni ope providendum esse intelligimus, ut nefarios impietatis conatus coinprimamus, atque , sacrilegis haereticorum manibus gladios, Catholiet Sanguinis sitientes extorqueamus. Et si enim coelestis potentiae vis mortalium auxiliis non eget ad hostium legio. nes delendas , placet tamen miserenti Deo Nos etiam operam industriamque nostram ad publicam salutem conserre, ut, quae Nobis beneficia ultro delaturus est, ea promereri aliqua saltem ex parte videamur. Nos ideo, quos,licet meritis impares, Divina Providentia

Christianae Reipublicae praefecit, oculos Pasto ratis sellieitudinis nostrae in Germaniam jampridem convertimus. Ingemiscimus sane, cum

in ea Provincia,quae Nobilitatis domicilium &Imperii sedes est, haeretici non solum sibi peris fugium quaesiverint, sed arces etiam , atque

Regias communiverint; Nuper autem eo an

rogantiae pervenerint, ut parum illis visum sit Oeeano &alpibus suae sipem ditionis terminare, sed Italiam cogitaverint ,& Catholieo Nomini exitium meditati sint . Cum vero eos divinitus victoria Pragensis sere profligaverit, ea modo parum sapienter ae se liciter uti Catholici viderentur, nisi desertor Palatinus aliena Re .gna invadens de sua quoque ditione deturbe.tur. Inde enim maximum Catholicae Eeclesiae decus, atque beneficium comparabitur, si Camsaris eligendi jus, quod illi Imperatoria proscriptione ademptum est, Catholieus Princeps

adipiscatur. Quanti id Sedis Apostolicae & R

mani Imperii intersit, non ignoramus, ac praepotentes haereticorum Duces Obnixe omnia

ilicturos credere possiimus, ne sibi tantae dignitatis auctoritas eripiatur . Proinde assi duis precibus Misericordiarum Patrem gemen. tes rogamus, ut propitius tandem periclita

324쪽

Iicitate quamprimum soletur: deinde Apost mus Nobilitatem Tuam praesidio Masse, ut alteis Literis tuae Nationis Principes vehemem ellius, Te suffragante, publicam cauam ageter cohortati sumus, atque eo tandem ableg vimus dilectum Filium, Fr. Hyacinthum Caia-lensem,Capue inum, Virum Germanis Proce xibus plerisque non modo notum, sed etiam gratum, ut, qua secrae eloquentiae vi pollet,

ea utatur ad tantum negotium conficiendum,

Apostolico praesidio communitus. Ipsi verb inprimis mandavimus, ut Te adeat, ac tuam prudentiam conssitat , quam satis declarant postremae literae tuae, quibus Nos de Haeret te

rum conatibus admones. Grata suerunt, quae nunciasti, tamen gratius erit Te coram complecti, eui Apostolica Auctoritate perama ter benedicimus. Datum Romae apud S. Mariam Maiorem die xii. Augusti H Dcxxi. Pontificatus nostri Anno primo.

Arch. praed. Reg. mens Augusti. Eodem argumento. A tergo: Dilecto Filia, Nobis Viro,Maximmano Omiti de Trauireanidos

GREGORIUS PAPA XU.

heam Benedictionem.

CAEsaris prudentia laudatur, virtuti tuae

plurimum tribuentis : existimant enim omnes Te iis tantummodo consiliis auctoritatem Tibi comparare,quibus Romani Imperii incolumitatem tuearis, & Catholicae Religionis ditionem propages. Nos autem Nobilitati Tuae Caesaream benevolentiam gratulantes, Te pro nostra paterna charitate hortamur, ut pietatis studio, di bonarum artium laudibus, praesenti selicitati tuae adjungere coneris diuturnitatem. Sane tumultuantis Germaniae, & amictae Religionis pericula, satis uberem Tibi de Christiana Republica benemerendi materiam exhibent. Nos vero pastoralis siollieitudinis oculos ab illis perturbationibus non deflectimus , aegrotanti tot Provinciarum Corpori mederi omni ope cupientes. Et cum plura semper tot vulneribus remedia adhibenda curaverimus, nuper istue ablegavimus dilectum Filium,Fr. HyacinthumCasialesiem,Capucinum gravissima nostro Nomine negotia obiturum, Hominem divitiarum contemptorem , eloquentiae vi pollentem , qui sibi thesauros congerere, ac trium

phos quaerere videbitur, dum animas Christo luerisaciet, & publicae tranquillitatis sund menta confirmabit. Eius optimis eoastiis cupire possit. Nos quidem tanti ejus pietatem ae prudentiam facimus, ut eum Apostoliea Auctoritate loqui hac in re velimus, ac eandem ,

quam Nobis ipsis, ei fidem haberi postulemus.

Si ad eum, quicquid habes auctoritatis, contuleris , de Romano Imperio, cui tantum debes, bene merebere, ae Pontificiam Tibi volunta' tem conciliabis. Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die xiv.Augusti ΜDcxxι. Pontifieatus nostri Anno primo.

Ex Areb. V Reg. praed. DI. I 41. Eodem argumento. A tergo. Venerabili Fratri, Philino Chrisε-

oro, Episcopo Spirensi.

GREGORIUS PAPA XV.

Renerabilis Frater Sotatem Aposolicam

Benedictionem.

ETsi tanta loeorum longinquitate a Regi

nibus vestris disjungimur,animo tamen

S it,llieitudine perturbatae Germaniae, & periclitantis Religionis calamitatibus intersiamus: quas quidem, nisi omni ope a Vobis studeremus depellere, haud dubium est, quin plusquam satis opus est,abuteremur iis praecla ris sanctissimi sique nominibus, quibus Nos Dei Viearium, & Christiani orbis Parentem Cain tholici Filii nuneupatis. Non decet ergo Nos quiescere , dum istie Romanae Ecclesiae auth ritas periclitatur: neque profecto seriari nos

sinunt impendentiu in calamitatum nuncii quin diligentissime operam demus,ut paternam charitatem nostram Eeclesiae S Imperio approbemus . Neque Fraternitatem Tuam sugerit,

quid hactenus egerimus. Quod quidem, quam vis plus sere sit, quam possumus, longe tamen

minus est, quam volumus. Sed id quidem mistumus ex rebus ipsis, quam ex literis nostris, intelligi. Nunc autem,cum acceperimus, ma ximo cum animi nostri dolore, novos haer

ticorum conatus, & Catholicae Religionis p ricula, istuc ablegavimus Dilectum filium, Fratrem HyacinthumCasalensem, Caputinum, qui nostro Nomine Caeserem ipsium & plerosque Imperii Principes adiret, atque ea, qua apud Italos celebris est, eloquentia atque pietate publicam causim apud Vos ageret, nostr queVobis pastoralem sollicitudinem testaretur. Ei praecipue mandavimus, ut Fraternitatem

325쪽

Μonferrat ensis. 26s

est pietatis, virtutumque omnium fama, ut gavimus Dilectum Filium, Fratrem Hyaei tuam opem exposceret, tuoque eonsilio iaci- thum Casia lensem Capuetinum, Virum aerilius communi saluti & Sedi Apostolicae inser- ingenio dc prompta eloquentia, qui rebus hu- viret. Res ipsa, atque Hominis virtus facile illi manis valere jussis, se ipsium pro animarum R. benevolentiam eonciliaverit Fraternitatis tuae, Iute ,& Religionis propagatione devovit. Ab quae eandem ei, quam nobis loquentibus, fidem eo has literas accipiet Fraternitas tua , cujus habere poterit. Coeterum, eum tuas opes, au- perspectae pietati, atque virtuti ita fidimus, thoritatemque ad Religionis salutem contu- ut apud Te nullius commendatione egere a Ieris, testis Tibi ipse erit, quanto studio sa. bitremur, qui Sedis Apostolieae dignitati in-veamus gloriae Fraternitatis Tuae, cui Nos a serviunt. Ei eandem, quam Nobis loquenti- honorum omnium Deo felicitatis incrementum bus,fidem habere poteris; atque illa Tibi lueu. exoptantes , Apostolicam Nostram Benedi- Ienter testabitur , qua Te benevolentia comctionem iterum impertimur. plectamur, Praesulem generis claritate &vi Datues Romae apud S. Mariam Maiorem tutis splendore clarissimum, qui amplissimas sub Annulo Piscatoris die xviii. Septembris divitias, quas tibi Pater pauperum disipertien- Pontifieatus Nostri anno primo. das credidit, probe intelligis esse debere, non unius domus patrimonium, sed publicum pau-m Arebiso Reg. ναίδει ais. pertatis aerarium , Eeelesiasticae dignitatis ornamentum, & periclitantis Religionis praesi-----dium. Capesse his calamitosis temporibus Rem. publicam, ut facis,Ven. Frater, approba Gera Eodem argumento. maniae,Te biresium domitorem,defensoremque pietatis, felicitatem amplitudinemque tuam .

Hener bio Fratri, Godefrido, E sapo in Religionis propugnatione posuisse. Datum Heris olensi. Romae ot ra.

GREGORIUS PAPA X v. Joannes Clampolus Secret.

Benedictio m.

SI coram tumultuantis Germaniae , & assi

etae Religionis pericula intueremur, nescimus planὸ,an praesentibus majoremNobis s licitudinem ea,qua dies noctesque in praesentia, licet absentes,urgemur, addere possent. Planhita istarum Provinciarum eomovemur miseriis, ut eas adNos spectare omnino sentiamus,lisque vel sanguinis effusione,si ita eciverti ad salutem posset tantum malum , libentissime mederemur. Intelligimus enim, quod Nobis onus incumbit, qui Reipublieae Christianae procurationem Spiritu S. mandante suscepimus. N stra enim res agitur, cum dilectis Filiis nostris Catholicis calamitates impendent. Eas quidem depellere omni ope conamur: neque precationibus tantummodo misereniis Dei pacem continenter exposcimus, sed Principes hortando,subsidiarias copias in Germania conseribendo , militaria aera suppeditando, Nos quoque ex hoe altissimo Ponti fietae dignitatis fastigio pro Domino exercituum militamus. Ven. Fratribus Nunciis nostris Apostolicis mandavimus, ut vigilanter pro eommuni salute in se a quisque statione exeubet, Nosque paterno semper timore sollicitos, quam diligentissime certiores saetant de omnibus dissiacultatibus, quibus possit Eeelesae & Imperii dignitas eonflictari. Nuper autem istuc , ut gravissima nostro nomine negotia curaret, Ie-

Tom. m.

Aurora in Serem Mev. ad Princ. focos Eodem argumento. A tergo: Dium Filio, Nobili Uro, Max miliora , Bavari.ς Dura.

Ex litteris dilecti Filii,FratrisHyacinthiC

silensis , Capuccini, nuper cognovimus, quo studio Nobilitas Tua in praesentibus Gemmaniae perturbationibus Catholi eae Religionis

causam tueatur . Gratias agimus misericordiarum Patri plane ex animo, quod in Pontiis fieatu nostro Ecclesiam suam tam opportunEeommunierit tanti Principis pietate , atque sortitudine. Nullam enim gloriam nomini nostro impensius quaerimus , quam Regnum Dei, inter homines non defendi solum, sed propagari. Sanh, quantam ex virtute tua foeticitatem perielitanti Reipublics eomparari posse speremus, uberius intelliges ex ipsius Fratris Hy einthi sermonibus. Gare ei, publicam Religionis & Imperii causam disserenti, eandem, quam Nobis ipsis,fidem habere poterit Nobilitas Tua, cui Apostolicam Benedictionem n Li stram.

326쪽

166 Curio dia

sti in peramanter impertimur. Datum Tuceuli die iv. Novembris MDc t. Pontifica tus Nostri Anno primo. Joannes ClampoIus Secreti

Iu Seerat. μω. ad Principes Reg. mens praed. f. 29O. Eodem argumento. A tergo i Henerabili Fram, IMMI Guardo, Archiepisopo Moguntino, S. M m. IN. Principι Electori.

GREGORIUS PAPA XU.

Fenerabilis Frater, Salutem Apos-cam Braedictionem. ETsi optimorum consiliorum , ae praeclaris

simarum rerum conseientia in gravissimis Patriae ruentis calamitatibus egregios sem. per Viros satis sustentasse visa est, Fraternitati tamen tuae in perturbato isto Romani Imperii statu, non modo conseius animus, sed ipsius quoque famae testimonium non mediocri sol tio esse potuit. Ubi enim praesentium perieu. Iorum Germania recordabitur, beneficia quoque recordabitur Fraternitatis Tuae , cujus nomini tanta rerum perturbatio haud exiguae sane gloriae seges ae materies fuisse videtur. Nam plane, quid non essecisti, quo ad salutem celerrime converteretur tantum maIum t Etsi enim in aciem dimicaturus non prodiisti Antistes,non annorum modo,sed prudentiae quoque senio venerabilis, tamen consilio, sumptibus,

animo militasti . Eam de Fraternitate Tui opinionem eum iampridem es perimus, Tibi it rum literis nostris Ponti fietam benevolentiam

testatam esse volumus. Porro tantuin perspectae tuae fidei tribuimus, ut Te, cum ad anima rum salutem tuendam &ad Catholicam Religionem propugnandam hortamur, ea clausula usiurisimus, ut Te tui similem esse, Tibique morem gerere cupiamus. Iam vero,quam paternam ille itudinem nostram literae decIaraverunt , quas Dilectus Filius, Frater Hyacinthus Casialensis,Capucinus reddidit Fraternitati tuae, ea nunquam liberari animum nostrum patiemur, dum Germaniae & ReIigioni, mendaeii Pater per desertores Haereticos ruinae periculum struet. omnino operam dabimus, ut neque consilio, neque re ipsa Vobis unquam defuisse arguamur. Ac Fraternitati tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die xI II. Nom MDCxx I. Ponἀrificatus vero Nostri Anno primo. Ioannes Clampolus Secret. Ex Archim seret. Brev. A soluorum Reis

raso me . ct anni cis. δει 3 76. Eundem Fr. Hyacintum ob eadem Religionis negotia in Hispanias euntem

commendat.

Α Tergo: Gar mo In Christo Filio nostro Phise , mpaniarum Regi Catholico.

GREGORIUS PAPA XU.

Gari . in CoerisD Fili Noser Sotatem,S A solitum Benedictionem. V m m gnus molestiarum , dolorum

que proventus ex altissimis dignitati in bus colligatur , docent Nos in praesenti rerum discrimine Germaniae sibi dissidentis perturbationes. Nostra enim res agitur ,cum perduellium haereticorum armis Catholica Religio , Romanumque Imperium conflictatur. Etenim, eum Pontifieatus nostri

gloriam in Divitii eultus incremento, &Christianorum Principum concordia putemus, facile statuere potest Majestas tua, quam atrox paternae nostrae sol ieitudini spectaculum Germania praebeat , tam diuturnis obstinatisque Procerum factionibus laniata.

Non tamen earum miseriarum conspee umsugimus: sed , quamvis uberes ex oculis nostris lachrymas eliciant, ab earum tamen cogitatione animum fere nunquam abducimus .

Et profecto libenter vitae ipsius periculo sanguinisque profusione tranquillitatem ejus Pro. vinciae redimeremus, quae Romani domicilium Imperii, & bellieae sortitudinis arx jam inde usque a Caroli Magni temporibus habita

est. Quapropter omnia aecuratissime experimur, quo tot ejus se ipsam lacerantis vulneribus opportunam medelam adhibeamus. Primum enim aeternum illum Regum arbitrum, qui cogitationes populorum & consilia Principum reprobat, assiduis precibus gementes r gitamus, ne senestam ae luctuoLm Eeclesiae vel it esse praesentis aetatis memoriam, quae tot Principes tulit, non minus pietatis studio, quam regnorum possessione commemorabiles. Tum aera militaria, ac subsidiarias copias Charissi-

327쪽

,issimo in Christo Filio nostro, Ferdinando, In peratori electo, foederati cive Germaniae populis , quantum per Apostoli et aerarii angustias licet, nabmittimus. Sed quia bella non tam militum armis, quam Principum animis& geruntur & dirimuntur , ad eorum voluntates . conciliandas non solum Apostolieis lite ris frequentibus , Nuntiorumque nostrorum assiduo sermone utimur, sed in Germaniam, iampridem ablegavimus Dilectum Filium, Fratrem Hyacinthum, Casalensem, Capuemum, Virum iis Proceribus baud ignotum, praestanti ingenio, dc prompta eloquentia, tum vitae integritate & rerum humanarum despicientia insignem, qui privatis omnibus rationibus

posthabitis, animarum saluti , & Religionis

dignitati consuleret . Nunc autem eum, qui nostra & Christianae Reipublicae negotia curans Germanorum Principum an inros nuper introsi picere potuit , in Hispaniam demigrare iubemus, ut Majestati Tuae, cujus potentia maximi seni per momenti sutura est ad Christiani Orbis felicitatem comparandam, tantam rem lue utenter exponat, remediumque praesentibus perturbationibus salutare nostro nomine demonstret. Huic ergo perinde, ae Nobis ipsis, credere poterit Majestas Tua, a qua inviseeribus i siu Christi obsecramus, ut novi sui Plinei patus mitium facinore aliquo, in omnem posteritatis memoriam celeberrimo, insignire velit . od quidem haud disse ultereontinget, si regiae tuae mentis oculos ad eam provinciam adjeceris, eui Christiana Resip vlica Austriaeos Principes, Catholi eae Religionis propugnatores, debere se profitetur, ae Germanicas calamitates segetem ac materiam Hispalensis gloriae haberi volueris. Ita enim Domino aeternum regnanti, cui hominum genus, coelumque & elementa ipsa simulaniatur , egregie inservies: ac praeclarum illud Catholi ei nominis patrimonium , quod Tibi haereditarium Maiorum tuorum pietas rellis quit , propriis Majestatis tuae promeritis deberi , Europa omnis fatebitur , ac Majestati tuae, Charidi me in Christo Fili noster, Ap stoli eam Benedictionem amantissime imperti mur . Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die xv. Oct hris Mocxxi. Ponti fieatus nostri anno primo. Joannes Clampolus Secret. utri In Secret. Errtia ad Principes Reg. me .Hanni med.f. 298.

Monferrat ensis.

Eodem argumento.

Α tergo: Dilecto Filio, Nobili Dro, N. 'Comiti Beneventi.

GREGORIUS PAPA XU.

EO nos, licet meritis impares, miserentis

Dei dextera deduxit, ut dies noctesque astiduis euris fluctuantes, dc dubio rerum eve tu suspensi, perturbatae Germaniae pericula prosipiciamus. Quae quidem quanta sint, cunctae Europae compertum est, Nosque, qui nihil a Nobis alienum putamus, quod ad Catholicae Religionis & Romani Imperii dignitatem pertineat, lachrymis facilius polium us,quam ver bis explicare. Tamen, quia dei perandum non est Dei causam propugnantibus,operam accura tissime damus, ut Chiistianus Orbis intelligat, eas calamitates Catholieae Ecclesiae luctuosias ad praecipuam curam nostram pertinere. Qua quidem de re certiorem iaciet Nobilitatem Tuam, dilectus Filius, Fr Hyaeinthus, Casilensis, Capucinus, a quo Apostolicas Literas a cipies et Eum enim, quem Italia in sic risco

eionibus regnantem veneratur, Nos rerum

agendarum peritia,& vitae integritate insignem in Germaniam jampridem misimus, ut Ponti seia Auctoritate cum iis Principibus publicam eausam dissereret. Eorum vero sententiis penitus perspectis, nunc mandato nostro in His*aniam proficiscitur , qui a Catholico Rege , cujus maxima sutura esse videtur in Germaniae statu constituendo auctoritas, ea Religi ni & Imperio subsidia eomparet, quae Catholicorum omnium votis expetuntur. Nemo est,

qui non videat, quantum adjumenti ad publicam causam afferre possit pietas Nobilitatis Tuae , quae non solum inter praecipua Hispanicae Aulae ornam nia , sed etiam nrmilii ille communis incolumitatis praesidia cim numer tur. Ei ergo Fratri Hyacintho eandem, quam Nobis, fidem habere poterit Nobilitas Tua, a qua obnixe petimus, ut illi omni ope suffragerist nam Religionis dignitati inseruies, x Ponti fietam voluntatem nostram Tibi arctius obstrinxeris. Datum ROniae apud S. Mariam Maiorem siub Annulo Piscatoris die xv. Oct bris MDexxi. Pontificatus nostri Anno primo. Arch. et Reg. mens di ιασπιν-Jol. 397. Tem. III.

328쪽

168 Custodia

Eodem argumento . primendis Catholicus Rex assequetur , in sua

societatem Europa omnis vocatura est Nobili.

GREGORIUS PAPA XU.

Gzrmania,quae nomen Nobilitatis Tuae si

gulari benevolentia, eximiisque laudis bus colit, auctoritatem, qua apud Catholicum Regem florere laetatur , non solum virtuti Tuae ornamento, sed perieulis quoque suis praesidio fore sperat . Ut tantae expectationi cumulate respondeas , Nos , qui jampridem gloriae tuae favemus, a Te tanto studio petimus, ut majore contendere non possimus. Dici enim

vix potest, quini Nos .llicitos habeat dies

noctesque Germaniearum miseriarum cogitatio, quae quidem Nos omnino quiescere non patiuntur. Revera Catholicae Religionis, Romani Imperii calamitates non solum ei Pro vineiae senestas, sed Pontificatui etiam nostro, hujusique aetatis Principibus indecoras arbitra. mur. Quamobrem operam obnixe atque continenter damus, ne tot perie litantis Reipublicae damnis nostram quoque eulpam desidiamque addamus. Quod rebus potius, qui m ve bi, Charissimo in Christo Filio nostro, Ferdinando, Imperatori electo praestare, ac toti Christiano orbi approbare semper nitemur. Nunc autem, ut caetera praetereamus, quae prudentiam tuam non praeterire arbitramur, jampridem illuc ablegavimus dile, tum Filium ., Tr. Hyacinthum Casalensem,Capuelaum, Uirum rebus agendis, Dei que Caulis patrocinan dis natum, ut ingenium omne atque eloquentiam, qua pollet, ad id negotium eonferret, Germanorumque Procerum animos conciliaret , ut privatis rationibus omnibus neglectis, Catholicae Religionis dignitati inserviret. I rimos ergo eorum sensus satis introspieere eum hactenus potuerit, nostra negotia eurans, jupsimus Eum modo in Hispaniam proficisti, ut perie litanti Christianae Reipublieae ea mandam to nostro remedia a Catholico Rege comparet , quae , tantae potentiae amplitudine Christianus Orbis exspeetat,dc Germania ipsa,vetus Austri eorum Principum Parens, suo quodam jure exigere videtur. occasio Hispaniae in praesenti rerum perturbatione offertur, qua Impetii sui Majestatem Catholieae Ecclesiae, at que universae Europae salutarem esse demonstret. Nobilitati vero Tuae campus patet Ge maniae demerendae, ae Religionis amplifica de , qui quidem praestantissimus est scelicitatis usius, nec certiore ratione ei potest diuturni ira comparari. Quam gloriam haereticis com-litatem Tuam , cujus consilia esse creduntur non solum Hii anicae dignitatis, sed publienetiam salutis praesidia firmissima. Quare Fr. Hyacintho, nostras litteras deserenti, auctoritate tua suffragaberis, eique eandem, quam Nobis ipsis, fidem habere poteris, si Tibi Pontificiata benevolentia, de Catholici Nominis dignitas chara est. Quod quidem pro comperto habentes, A postolicam Benedictionem nostram Tibi, dilecte Fili, Nobilis vir, peramanter imperintimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piseatoris die x v. Oct bris MDcxxi. Pontificatus nostri Anno primo.

Eodem argumento . A tergo: Dim Filio, Antonio de Solomajor Ordinii Praedicatorum, Regia Catholic ConfeFrio.

GREGORIUS PAPA XU.

Benedictionem . Pietatis atque prudentiae commeatu abun dans,e Germania in Hispaniam proficiscitur, ni istra,& Catholicae Ecclesiae negotia cura turus, Dilehus Filius, Fr. Hyacinthus Galensis, Capucinus. Cum enim perturbatus Roma ni imperii status maximas Nobis quotidie con. fietat ilicitudines, decrevimus Christiano Otabi testatum relinquere, nihil a Nobis praetermitisti, quo a Christianae Reipublicae Corpore imminentia pericula propellamus. Cum autem Principum eoncordia communis salus praec pue contineatur, non tam accurate legiones comparandas esse duximus ad hostium impetu sinfringendos, quam cohortationes scribendas ad Procerum plerumque dissidentium voluntates conciliandas. Id vero negotium, quo Religionis & Imperii propugnacula stabiliuntur, conficiendum curavimus per Virum Religi sum, qui privatis omnibus rationibus postha bitis,non gratiae,aut irae, sed Animarum saluti, matholiei nominis dignitati inserviret. Ne que profecto Nos hactenus facti poenituit. Frustra enim in Germaniam ablegatus non est Fra ter Hyacinthus , quin ingenio & eloquentia militans, non parum adjumenti ad publicam

causiam tuendam attulisse videatur. Nune a u. tem, cum Germanicarum perturbationum spectator , maximorumque consiliorum auditor

329쪽

ωonferr at ensis.

fuerit, Mi Catholieum Regem mandato nostro profi ei scitur, a quo beneficia, in omnium aeta-

Ium consequentium memoriam clarissima, iapraesenti rerum distri mine Christianae Reipublicae piastulat,atque exspectat. Multa atque op portuna habes, di Iecte Fili, quo Hispaniae a p. probes Religiosiorum Hominum virtutem, ubi, Claustris atque latibulis in Regum aulas introducuntur,esse Reipublicae statui constituendo salutarem . Proinde Fratri Hyacintho, has litteras deserenti, tantamque causam disseren. ti, eandem, quam Nobis iplis, fidem habere

poteris, eique auctoritate tua, etiam invocatus praesto fiteris . Neque enim veremur, quineonsimile vitae institutum saeith inter Uos amicitiam copulare possit. Agite ergo viri, ob rerum humanarum contemptum in conspectu

potentium admirabiles, Rempublicam Christianam alacriter capessite , consociale consilia, date operam, ut in Catholici Regis an irro, coeteris rebus neglectis, Religio pietasque triumphet ; ut Germania & Imperium testari universae Europae aliquando possint, Hi sipanis n-sium Regum potentiam Catholicae Ecclesiae non ornamentum modo, sed propugnaculum esse. Tibi vero, quem Nobis libentissime gratificaturum esse eonfidimus, Apostolicam Benedictionem nostram peramanter iterum impertimur . Datum M se a.

Ex Reg. praed. fol. 3OS. Eodem argumento.

A tergo: Dilam Filio, Nobio Viro, CasariComiti de Olivaru .

GREGORIUS PAPA XV.

Dium Fili, Nobilii Hir, Salutem

Apostolieam Benedictionem. ACcepimus Nobilitati Tuae eam mentem inesse,ut propriae Amplitudini Te eons tere existimes, ubi Catholicae Religionis dignitati inservis. Cuius gloriae comparandae Tibi nune opportunii s sanh non mediocris adis veniet, proficistente in Hisipaniam Fr. Hyacinis tho Casalensi, Capucino. Cum enim in ipsio nostri Pontificatus exordio Virum hunc, vitae sanctimonia, ac eloquentiae laudibus celebratum, in Germaniam ablegavissemus, ut publicam eum Romani Imperii Principibus causam ageret, nune ad Catholicum Regem mittimus,

quo Germaniae periclitanti ab Hispaniensi potentia , atque pietate, subsidia illa eomparemus , quae Chri litanae Reipublicae pericula exisgunt, & consentiens Catholicorum omnium

vox flagitat. Confidimus ergo Te illi aut horitate Tua suffragaturum esse , qua Is utatur ad nostra negotia celerius eonficienda. Id quidem a Nobilitate Tua obnixe cum postulemus, ei perinde, ae Nobis ipsis, eredi volumus. Iam vero ita gloriae Nobilitati Tuae favemus, Dilecte Fili, ut eupiamus Te optimorum consiliorum non participem modo, sed auictorem

in Hispaniensis Aulae celebritate praedicari. Datum ut supra.

Eodem argumenis. Α tergo: Dilem Filis, Nobili Viro, N. Duc

de Infantado.

Dilem Fili , Nobilis Vir, salutem ἐπ

ostioeam Benedictionem. DEcet egregios Viros, quorum nomen Majorum claritudo saniae commendavit, non sibi tantummodo, Patriaeque prospicere, sed exteras quoque Nationes cura, beneficii Gque complere. Neque minus par est,Catholiis eos Principes nihil a suis Nationibus alienum

existimare, quod ad Religionis & Divini Culiatus dignitatem pertineat. Non est ergo cur vereamur, ut Nobilitati Tuae gratissima futura sit ea occasio Germaniae juvandae, ac Catholiei nominis amplificandi,quam Tibi propediem allaturus est adventus Dilecti Filii Fratris Hyacinthi, Capue ini, a quo has literas ae-eipies . Ab eo, quem vitae integritate ,& rerum peritia praestantem gravissimis negotiis curandis ad Catholicum Regeni ablegamus, uberius cognosces,quantum pietati tuae tribuamus, cujus aut horitatem Hispaniae gloriosam, Imperio vero & Religioni salutarem fore eonfidiis mus . Ne ea Nos spes decipiat, enitere, Dilecte Fili, Nobilis Vir, atque toti Europae t stare, Te Majorum tuorum imitatione institutum, maximam gloriam praecipuamque sielieitatem in verae Religionis amplificatione posuisse. Et ergo eandem, quam Nobis, fidem habere poterit Nobilitas Tua, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur Datum ut supra.

Ex eodem Regesis fol. 3 .

330쪽

Curio dia

Eodem argumento. A tergor Dium Fuio, Nobim Viro, . Augustino Mesia.

GREGORIUS PAPA XU.

Benedictionem.

Ρossunt etiam longh ab aete&eastris egregii Viri militare, & Rempublieam soribter tueri. Communis enim salus non minus

Principum concordia, quam militum armis sae. pe confirmatur . Quare iacile intellectu est, quam firmum in optimis consiliis publicae incolumitati praesidium sit. Ejus rei cum plura, i eaque illustria documenta extiterint in pietate& prudentia tua, qua Catholicae Religionis ditionem constanter propugnare dicetis in Hispaniensis Regis aula , 1 Nobilitate tua , quod facillimum est, petimus, ut Tibi similis sis, tuaque ipse exempla in Germanicarum rerum diserimine imitere. Quid autem a Te praeeipue postulemus , uberius aecipies a Dilei, o Filio, Fr. Hyacintho Casalensi, Capucino, quem δ Germania redeuntem ablegamus ad Charis simum in Christo Filium nostrum, Catholi eum Regem, ut gravissima negotia quam primum nostro nomine conficienda curet. Et ergo san. timonia , prudentia, atque eloquentia apud Italicos elarissimo de Germanicarum perturbationum perito, eandem , quam Nobis ipsis, fidem habere poterit Nobilitas Tua , quae, si ei publieam Religionis & Imperii causam agenti suffragata suerit, & Germaniam contra haereticorum perfidiam,quamvis absens, defendet, de Pontificiam benevolentiam nostram promerebitur Ae Tibi, Dilecte Fili, Nobilis Vir, Ap stoli eam Benedictionem peramanter imperti mur. Datum ut supra.

Eodem argumento. A tergo: Fili , Nobili Viro, N. Duri Montis Leonis.

Benedictionem.

ITali ei nominis decus est,Nobilitatem Tuam

in earum laudum possessionem vocari, qui. bus Hispaniensis Aulae amplitudo exornatur.

Nos quidem Tuae pietatis gloriae saventes, libenter Tibi Measionem osserimus, per quam

novis semper Catholi eam Religionem meritis cumulare possis. Non mediocris vero ejusce iret faeultas aderit , veniente in Hispaniam Dilecto Filio, Fr. Hyacintho Casalensi, pucino, Q quo litetas nostras accipies. Ad eo,vitae sanctimonia praecipuo , & Germanicarum pertum bationum peritissimo, uberius sententiam n stram intelliges. Nobilitatem Tuam rogamus,

ut ei non Glum eandem, quam Nobis ipsis, fi dem habeas, sed officiosε etiam omni ope a suffrageris, tanquam Viro Nobis gratissimo. Cujus quidem consiliis, s miserentis Dei elementia, de Principum consent lentium volun tas aspirarit, speramus gravissimis periculis , quibus ea iamdiu conflictatur, Catholicam Religionem in Germania liberari posse, ae Tibi Dilecte Fili, Nobilis Vir, Apollolicam ne ne dictionem peramanter impertimur. Datum

ut supra. Ex Reg. mcd. fol. 3 3. Eundem in Belgium reducem commendat. A tergo: in Chriso Filiis, Nobili Malieri , I MILO, Arebi ei is Austriae, Hispaniarum Infanti, riduae.

GREGORIUS PAPA XV.

Dilem in Chrisio Fina, p buu Muliersalutem, Apostiluam Benedictionem. OR thodoxae Religionis hostes, aeternique Reg s proditores haeretici, non si, lumlinguam suam, quasi arcum mendacii intenderunt, acrilegarum opinionum pυrtentis Catholicam veritatem oppugnantes, sed impias etiam manus armarunt, innoxii Sanguinis si istientes, Templorumque ruinis impietatis arces extruere cogitantes. Peccatis hominum

commerentibus, quae steteri non tum per- sugia, sed Regna in pluribus Europae Provinciis compararint, hujus aetatis, tot iusiaue Se - ptentrionis miseriae declarant. Nos quidem istu e Paternae Nostrae llicitudinis oeulos ass-duh lachrymantes convertimus, vitamque nostram pro istarum Provinciarum salute libenter paci eremur, si ea tantis vulneribus opportuna medela soret. Sed certe, quod poς sumus, accuratissimis precibus iratum Numen placare , Sanctorumque auxilia istis Populis periclitantibus parare conamur. Tum ea diligenter consilia expendimus, quibus testemur consequentibus aetatibus, exteri sique Provinis

elis nihil a Ponti fiee Romano alienum esse, quod ad Catholi eae Religionis dignitatem , , Chri

SEARCH

MENU NAVIGATION