Joannis Joviani Pontani vita auctore Roberto De Sarno Congregationis oratorii Neapolitani presbytero

발행: 1761년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

4쪽

Diuitiaco by Corale

6쪽

IOANNIS IOVIANI

A CTORE

ROBERTO DE SAR NO

Congregationis Oratoria Neapolitani Presburo . 1 vina liei grate

Excudebant FRATREs SIMONII PUBLICA AUCTORITATE.

8쪽

ΕXCELLENTISSIMO MARCHI I

UTRI USQUE SICILIAE REGIS

IN REGNO REGENDO A sUPREMIs CONSILIIS, ATQUE A SECRETIS IN NEGOTii, AD EXTEROS REGES , AD SACRAM DOMUM , SACRASQUE V LLAS , NECNON AD CURSUM PUBLICUM, ATQUE AD THEATRUM PERTINENTIBUs , EQUITI CLAVIS AURET , AC INTIMO REGIS CUBI CULARIO .

ROBERTUI DE SARN ΟἰIx prelum evaserat vita haec, cum evestigio ad Te properare , ac tuum sibi auspicium, ac patrocinium fiden-απPoscere praecipuo quodam jure videba-

9쪽

tur. Cur id sibi vindicet aperiam : quod

nec temere factum, nec levibus ex caussis, quas in operum nuncupationibus plerumque moris est pertexere, oportebit, ut fatearis . Etenim cum egomet mihi mecum vitae tuae consuetudinem considero , atque egregia facinora tua cum iis, quae Pontanus egit , consero , inter se adeo nexa, ac consimilia Video, ut cum os

istud tuum priscae gravitatis , & fidei monumentum intueor , illum ipsum intueri, atque inter nos aetatem agere suam ancipiti animo

interdum suspicer. Quotus enim quisque est , cui perspectum nondum etiam est Pontanum ad supremos dignitatum gradus evectum ob singularem sapientiam, prudentiam, ac in temporibus dissicillimis dexteritatem, Regesque Aragonenses prope decertasse in illo exornando amplissimis beneficiis , & honoribus quantis maximis eum sibi devincientes Z FERDINAMDus Rex a Secretis adhibuit, simul & Alphonsumsilium litteris, & moribus informandum tradidit : postmodum in Regni negotiis impeditis-ssimis extricandis a consiliis sibi comitem adscivit, quem vigilem, sollertem , prudentemque non tantum intus domique, sed soris belloque expertus est. Verum his immorari piget, cum oratio ad Te labatur necesse est , quem

pariter spectata satis doctrina, fides, gravita

quas

10쪽

quas in Te sinas praedicabant universi, olim inter belli tumultus intime commendarunt Regi CAROLo omnium retro Principum praestantissimo , ac hominum aequissimo aestimatori ,

qui munus a secretis Tibi probe demandari autumavit. Hoc in munere quo pacto Te gesseris nihil est, quod hujusce epistola cancellis tam difficile concludi queat: vel potius ecculnam inauditum, aut incompertum esse potest, cum ubique locorum persectae tuae sapientiae , cumulataeque virtutis vigeant monumenta una cum iaculis, aetatibusque hominum duratura .

In hac urbe , & in soro quidem litigatorum ambages, S licentiam coercuisti , legumque

severitatem pene defluxam Vel novis per optimum Regem, Te auctore, conditis legibus, vel veteribus restitutis, revocasti. Ceteris autem hinjus Regni Provinciis antehac despectissimis , quae per Te parta quies , qui civilis cultus , ac nitor λ cum id tantopere caveris, ut Iuris consulti probatissimi in his locis jus dicerent, ac rei univeris publicae in angustias redactae opem serrent, atque impiorum hominum, qui vel impune )iscurrentes , aut in insidiis in centuriati bona diripiebant , ac cuique bono insidiabantur , impetus , ac audaciam retund rent. Neque a recti proposito Te unquam dimovit vel alicujus gratia , vel opum conqui

SEARCH

MENU NAVIGATION