Ducæ Michælis Ducæ nepotis Historia Byzantina res in imperio Græcorum gestas complectens a Ioanne Palæologo 1. ad Mehemetem 2. Accessit Chronicon breue, quo Græcorum, Venetorum, et Turcorum aliquot gesta continentur. E Bibliotheca regia nunc primum i

발행: 1729년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

1쪽

MICHAELIS DUCAE NEPOTIS

HISTORIA BYZANTINA.

2쪽

C. . .

3쪽

MICHAELIS DUCAE NEPOTIS

HISTORIA BYZANTINA

Accessit CRONICON BREVE, quo Graecorum , Venetorum , dc Turcorum aliquot gesta continentur.

E BIBLIOT HEC A R EGIA , nune primum in lucem edita , mersione Latina . di Notis illustrata. Studio di opera lSΜΛELIs BULLlALD .

5쪽

EMINENTIS SIMO

AC ILLUSTRISSIMO

MA ARINO

Is MAEL BULLI ALDUS.

AD T. , CARDlNALIS EMINENTISSIME , hoe Due ors histo-

animique mes in edendo illo 3 limcumque fartum assero : apud quem Musis earumque Mistir amicum , tenellus in ' infirmur felicius ad scere , O mirium incrementum sesistere pessis y quibus imarias in vidorumque calumniar propcllere queat. Abud: esuidem ruitur nobil usique patrocinium euere nou habui: genium jam habere liber , mictur que mihi videtηr, quod client tuinsecretaeris, Tuque, CARDlNALIS EMINENTISSIME, eum admiserit. Inscriptum celeberrιmum nomen tuum, πυπnamen mi dignitate ac splindorei conspicuum , in fronte cum testet: quodque inter caeteror librox adnumerandus etiam sit , quibus artium scientiarumque omnium osse inam , Fibtiothecam tuam superbissimam ae maeniscentissimam ι avuin exornas , magnum inde decus ipsi accessurum spero . Nomen auctoris, cujus maiorer 'dantii olim re uarunt, a, obli visne iiudicabitur,

Ucriptμm illi si uiothecae , amplitudine sua omnia complectenti , cujus 'u-ctur Iam tuae perpetuitati in omne invum consulusti . Ita equidem est, CARDINALIS EMINENTιSSIME , per ora mirorum tamdiu nomen feretur tuum, qaμmdiu terras genus humanum incolet. Vera m flabilem3ue hane Use

laudem, non sciam aut fluxam, nolimai Philari bi I vii Retis pos bir

mille annos asserit probatque notissima fama: quam non testamina re lasceptrum mel aeadema , non rerum bello gestarum claritudo , illustrem ad nostra etiam um tempora transmisere et sed regio custis ac sumptu pluribus librorum otiadibus instructa Bibliotheea. ocreis abis, qui evieras mirtutes tuas digno prςdicare pessunt s aliquitur illar admirabundusiue fusticis , simulquemWsuι, q*od facundia ae Adiuentia me adsiciant, quibus illas meritis Ia dAMessure possim. Perre suo Mis, CARDINA LlS EMINENTISSIME, literatorum et-ir st otio famera , eorumque studia benignitate tua fomere c

6쪽

AD LECTORE ΜBENEVOLE LECTOR, ad operis Regii ac magnifici stru

cturam, ex Regia Bibliotheca materias sine furto alio non transferendas, cum potuerim, comportate debui . Illi equidem , quoetantina Historia huc de illud sparsa , ac velut inter rudera jacens , in superbi aedificii molem ae compagem adsurgit , operam nostram utcumque navavisse, &particulae nomen nostrum inscripsisse, aliqua tam laudem nobis allaturum spero. Sostratus squidem Gnidius arehitectus Alexandriae Pharum Ptolemaeci aedificans, nominis sui ac famae perpetuitati , structurae illud permittente rege inscribenda, prospexit. Ex Bibliothecae igitur Regiae manu scripto codice opus transcriptum affero, styli quidem elegantia haud ornatum & comptum. barbarum potius , impolitum ac rude dixero , sed rerum momento ac gravitate eximium , earumque narratione prudenti gratum, Infelici saeculo, quo Graecia aerumnis cladibusque continuis attrita, Tur- eorumve tyrannide oppressa ultimos ducebat spiritus , styli barbaries adscribenda est: quae totam illam gentem tam late pervaserae , ut paucissimos, venustatem illam antiquam, leporemque sermonis suis circumdare scriptis, sineret. Noster idcirco auctor , qui rebus etiam, agendis, expediendisque negotiis, potius quam evolvendis libris operam suam impendebat, barbaris non solum vocibus utitur: quod

anteriorum saeculorum castigatiores auctores, quique sermonis nitorem asset haverunt , secere : sed etiam Graeca verba absurda constructione seu soloecismo perturbat ac permiscet. inter vepres tamen spinasque illax, flos quidam non ineruditi ingenii se explicat e legerat quippe sacros libros, aliosque historiarum auistores ; ita ut linguam Graecam antiquam calluisse , verum scribendi usu ac peritia destitutus fuisse mihi videatur. Criticum propterea agere nolui, vel de ve bis litem illi movere, qui Grammatices deserto foro, ad alienum peregrinumque se transtulit . Satis mihi visum fuit, sensum verborum adlequi: de qua potui bona fide ac diligentia in Latinum sermonem

convertere, in gratiam illorum qui linguam Graeam aut penitus ignorant, aut imperfecte didicerunt. Byzantini imperii res ad interitum festinantes , & postremorum Imperatorum Christianorum tempora deseribere aggressus, rerum usu peritum , ac sapientia politica instructum se approbat : dum causas& principia exquirit & investigat eorum , quae acciderunt , Graecorumque rebus ultimam perniciem attulere . Trium equidem novis simorum Imperatorum auspicio res gestas enarrare ipla propositum fuit: urbisque S Imperii excidium scriptis mandare. Quamobrem Turcorum, qui illud debellarunt, mentionem ubique facere non oportuit e sed ab annis pluribus jam elapsis narratio repetenda fuit : &Iohannis Cantacureni Johannisque Palaeologi bella civilia, discordi

que domesticae in memoriam revocandae nierunt: quae Turcis in Europam trajiciendi occasonem tum primum praebuere: cum inauspicato ac tristi consilio, Turcos in Iuropam Graeci insanientes accersiverunt: sibique & aliis gentibus Christianis, eur perirent funditus,

7쪽

AD LECTOREM.

auctores extitere. Manuelis Palaeologi , ejusqiae filiorum Iohannis ae Constantini res ad raptam urbem deinceps persequitur. Ad Turc rum statum quantum spei hae et in Asia qualis fueriε sub Andronteo seniore, paucis indicar, suspensoque pede Othmanidarum principum seriem ad Bajaetirem primum percurrit i breviterque de Othmane , Orcha Morate primo disserit. BajaZitis gesta , tam adversus Tut

eorum Reguloadc Temyrem, quem vulgus Tamerianem vocat, quam Christianos minet pes prolixius enarrat . Lanienam caedesque mutuas

liberorum Bajaetitis, Ita nimirum, Musul mani, Mosis, Mustaphae ae Mehemetis exponit . Cineitis, qui Ioniae imperium liqv o sibi adrogaverat , variam fortunam , Iraudulentum versurumque ingenium . modo ad has, modo ad illas propendens; ejusque tandem eversio. nem ac ruinim describit . Moratis denique secundi, Mehemetique itidem secundi, cym contra Turcos & Christi nos in Asia, . tum in

Europa coni 'Graecos , Hungaros , Venetos, servios , v lachos, Genuenses, Rhodiorumque equitum collegium praecipuas res gestas enarrat. Omni3 momenta adnotat, quibus Byzantinum imperium a

Turei, subinde labefactatum Christianis tandem ereptum est . Oth- manicorum .prineipum quibus occasio propagandi fines impetitutis unquam neglecta aut omissa est ) artes , curas acres , assiduum. que laborem in debellandis nationibus indicat. Neque etiam illa prae termisit. quae ad religionem tam nostram Christianam, quam Musul manicam pertinent. Concilii Florentini ab Eugenio Papa celebrati , cui Iohannes Palaeologus Imperator , Iosephus Patriarcha Constantinupolitanus, te Graeci caeteri interfuerunt , historiam breviter

eontexuit . Novam vero serum , quae inter Tureos a i quodam Ber

eligia Mustapha invecta est , statimque deleta , intactam non reliquit. At captam a Turcis Constantinopolim historiam solummodo perdueere sibi proposuerat, verum spe ductus futurae aliquando eversionis potentiae Turcicae, gentemque Graecam in pristini splendoris

statum reducendam fore ratus, post urbis captae annum narrationem produxit . Hunc porro auctorem Laonico & Phraneti multum praestare propterea censeo : quod rerum principia de causas diligentius investiget, narrationisque filum parcius interrumpat. Laonicus enim, dum de rebus Turcorum confusam saepe narrationem instituit, ad defetibendas, imperite ut plurimum , Occidentalium regnorum politisas digreditur . Phranras autem praeter rem , de nullius momenti multa suis inseruit: nec accurate de diligenter, praeter Constant in

politanam obsidionem, quam recte instituit de persequitur , res ge-uas narrat. Cum Tureorum Annalibus & Historia , a Leunclavio aeerrimi judicii viro editis , noster admodum sentie r quo nominertiagnifaciendus mihi videtur. In illis quae ad Johannem utrumque, Cantacuete num & Palaeologum , pertinent, ab ipso Cantaculeno non valde dissentit: quamvis temporum seriem interturbasse alicubi de prehendatur . Nec silentio transmittendus est consensus , qui inter ipsum ae Leonardum Chiensem intercedit, in Constantinopoleos obsidione ac expugnatione describenda. Quae quidem diversorum scruptorum concordia historiae fidem eonciliat: & quae vera, quaeve falsa sint, discernendi copiam facit. In rebus porro Hungaricis imperitum se prodit: statumque regni illius a morte Sigismundi Imperatoris ignorasse.

8쪽

AD LECTOREM.

De auistoris hujus Historiae , quam sub manu habemus nomine di genere paucis lima dicenda occurrunt. Et nisi avi sui paterni nometi capite s. edidisset, Anonymus liber proditurus erat. Verum eum ab ntiquis illis Ducis , qui Constantinopoli regnarunt, se'ortum dicat, &i Miphaelem Ducam avum suum appellet ; Historiae titulum inscripturi , avi nomen proprium ac gentilit iuri repetitum

Praefixunus : ut auctoris proprium nomen nobis ignotum , tali circumstantia determinaretur. Christianae pietatis tenacissimum , Ad Catholicae, Ecclesiae communionis studiosissimum se ubique approbat . Graecis 'levitatem malamque fidem objicit, qui ficte ac simulate cum Romana Ecclesia eoncordiam inierant: nec alio adimo pacem composuerant , quam ut a Pt incipibus occidentalibus , Papa principue ,

auxilia contra, Turcos consequerentur . Institutum vitae quale fuerit,

ex ipso diseere possumus e qui se politicis rebus ae negotiis tractandis occupatum fuisse tradit. Apud Galeturios Lesbi principes vitae partemitransegit 3 fide ac gratia valuit 1 ab illisque ad Sullanum Melie metem secandum. post urbem captam Legatus missus est. Rerum quarumdam , quas narrat, spectator fuit: cumque principibus istis Lesbiis operam navaverit, in Asia res gesta , in qua ipsum natum Risita verisimile est, vel in Lesbo, accuratius novisse potuit. Atque de Duca, ejusque scribendi ratione hactenus. .l . Quae vetci in hoe edendo libro ipsi praestiterimus deinceps exponenda sunt . Unico Codiee Bibliothecae Regiae usi sumus 2 operis

finis in eo des deratur; nec scriptura ejus castigata &'emendata estiat pronunciationis hodiernae vitio , confusione nimirum . tenuis cum in diphthongo, Iolacismo etiam continuo eoirupta. ita ut sepovocalis una pro alia , diphthonsus pro vocali, ae vice versa succedant. Textus illius continuus est, non sectionibus, aut capitibus distinctus , cui marginales notulae indices quibusdam locis appositae sunt. Faciliorem lectionem ut redderemus, textum in eapita dividere

visum est marginibus etiam notulas apponere indices eorum, quae intextu narrantur. Cumque temporum, quibus res. gestae sunt, Epo-chae omnino necessiariae sint , ut clara ac perspicua narratio evadat rillas cum ex Historia Musul manica , tum ex aliis Graecis ac Latinis excerptas apposuimus. Annos etiam Hegirae, ubi necesse fuit, &ab Orbe condito secundum Griaecos , Christianae , rae annis adjectis adscripsmus . Historiam Byzantinam appellare placuit δε quoniam Ducas res in illo imperio gestas Manuele , Johanne ti Constantino imperantibus deseribit. Notas libro subjecimus, ut eonsensum ac ditan-ιum narrationis Ducae cum Laonico , Phranae , Dunclavio & aliis indiearemus, vel alia notatu digna adnotaremus. Ne nimium crescerent inhibuimus; illasque, quantum penes nos fuit, contraximus.

Ducae historiae Chronicum breve, ex Bibliotheca Regia descriptum,

attexere ad rem visum est: quod Graecorum, Turcorum ac Venet rum res gestas, 3d casus aliquot insignes adnotet. Graecus aliquis Peloponesius, Cephalonius , aut Zacynthius i dominii Veneti subditus illud conscripsit. Ii N.

9쪽

INDEX CAPITUM

HUIUS OPERIS.

CAPUT PRIMUM. GENERATIONUM DA amo ad christi ena να-

tis . An rum e serum a christo ad constantini initia enumeratis . AC-G-mo ad Iubliniani , a iam ad constantinum 'dir Irenen . Ab

CAPUT II.

D, rivorum ab urbe a Latinis capta serier. Micharet Pa isorum primur . A mi inris, qua Mauria aetatur, satus. Turraru- Reeub in Asia. Anis PMucus oem . I innes Gus P. AEgei maris inguia ab externis ocevata. 3

' CAPUT III.

ta in miata Ser aram noceres capiuntur re in maris temoniis intersciuntur. A Goris Eatam Bajat ri Imperium defert Nr natω minori filiorum Moratis . P ratrem natu magorem I Mae opyrassum excreat Briarier. 4

CAPUT IN.

P auia praeeres. cantacuemus urbe discini, dolo eum ararediuntur ad em saris, ab amicis monetur, ri ideo ab Alexio A eatio in earcerem eonjia. eruntur, Apocaucum inresciunt, di propterea omnes sera necantur . M Aael meas a Uuria 4etos patemur. s

10쪽

INDEX CAPITUM.

Eam frustra recuperare tentat Homur. Et in oppu natione Oecumbit. 9

cantatur,nus in Thraciam redis. Anna Imperatris auxilia ab Orchane petiter impetrat. Turci impcri, mimias populantur σ eapti M abdueunt.

CAPUT IX.

canticur,nus Orchani siliam suam uxorem dare pollicitur, eum a faedere eum

Anna icti a mertit, auxilia ab eo ob inet. nuptia relebrantur. Cantaeue enus constantinopolim proficiscitur , cimesque ut se dedant frustra hom

tatur, in urbem: amicorum ope intrat - , IA

castit Mutinus intra Palatiam accipitur. Annam, quae animo intrepido e utque imperterrito sedebat, adit meneratur , placatam sibi reddis , tumultum componit, plebemque demulcet. celebratis nuciarum Iohannis P Lugi cantacuet enae Misna. coronatur cant Mut enus. Turci cherr ausum massames Duce Subranam Orchams silio a Matthaeo Des ta cantaeue o clade m Ina inmur'

Phatini, si paeem secum havre ita , ne Andronicum rasam excaeet , cri. 3 annes morem flerent stria atque etiam ex eo nepoti mism mi it, in rcerem conjicit. Andronicus G nuensium ope laberatur imperau- .n assit ,

, patrem.fratres carceri mancipat reareere se merant , is JAa ὸ in μlium Imperatorium restituitur. Manuel ei successor designatur . N. a catalusii Mariae Palaeolae Aa 17

CAPUT XIlI.

Bajaetutes tributa Iohanni imperat, s sis militatum menire Hrerum ex ejus fliis postulat. C=cladas insu ris adit. Diannes constantinopolim munit, Fa- ,3 Det tis is extrina a se pro gnacula iurvit and qu obiit. Manua qui Fina

SEARCH

MENU NAVIGATION