Io. Gottlieb Heineccii, ... Fundamenta stili cultioris, quibus accedit Sylloge exemplorum. Adnotationes adiecit Io. Matth. Gesnerus, ..

발행: 1744년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

quondam a Consili. Sanctior. Lur. ac Philosoph. in . III. Frideris. Academ. Pros pubi. orae

FUNDAMENTA

Quibus Accedit

EDITIO UNDECIMAE

6쪽

AUDITORIBU S SVIS

PEREXI Μ IIS

s. F. D.

uae adhuc calamo vestrum haud pau

ci e ceperunt, cultioris stili funda

menta, ea iam typis exscripta vobis

offero, auditores, sed secundis perpolita curis , variisque hinc inde a nimaduersionibus locupletata. MULtae sunt, quae mihi id consilium extor serunt, rationes, quas a Vobis non ignorari, mea haud parum interesse arbitror. Quum beatissimus, atque immortalis gloriae princeps, FRIDERICUS, rex

Prussiae, publicum docendi munus in illustri hac ac demia mihi decreuisset, eo potissimum consilio id se facere professus est rex sapientissimus, ud iis , qui se politioribus litteris Consecrassent, viam, qua ad pulcherrimam istam laudatisissimamque doctrinam possent semenire, Commonstrarem. Quam bene de studiosa

iuuentute merendi occasionem tametsi mihi tunC, ne scio, quae, praeriperet inuidia: tamen, ex quo P temtissimus rex, ERIDERICUS GUILIELMVs, publice do

cendi prouinciam mihi imposuit, dandam mihi op a ram

7쪽

ram existimavi, ne nullum ex illa beatissimi principis

voluntate fructum caperetis. Quare non temere Vl- 'lum praeterire passus sum annum, quin tersae AC CUltioris Latinitatis praecepta selectioribus ingeniis tr derem, eaque non selum explicarem adcurate, Vemmetiam exemplis luculentissimis illustrarem. Quo in pere institutoque pulcherrimo, sextum iam anDUm,

magna animi contentione versantem, tanto alacrio

rem me reddidit fructus, quem vestinum haud pauci se hinc cepisse, professi sunt, uberrimus. PlUreS enim,

litterarum scientia operam & industriam suam collocarunt , iam in aliis erudiendis instituendisque ad humanitatem, Cum plausu, versantur. Alii ad eamdem laudem, pleno, ut ita dicam, gradu, Contendiant. EnimVero, toties id saxum voluenti, duae potissimum superandae mihi fuerunt difficultates. PrimUm enim, quum deessent, quibus Cum fructu uti possem, pra Cepta , ipse ego hunc mihi laborem imposui, ut de

Concinnandis elegantioris Latinitatis elementis CVm Cura cogitarem. Deinde, quum ea nobli Calamo es sent excipienda; id & operosius, & Cum magno temporis dispendio coniunctum, esse, deprehendi. QUM re, ut, & hac in re, studiis uestris consulerem, praelo haec Committere decreui, sed multis locupletata animaduersionibus, ac ita ubiqDe adornata, Vt & intelli

gi facilius, &, diuturna exercitatione, in succum ιχ

8쪽

sanguinem conuerti, possent. Facile intelligitis, auditores , hoc, quidquid est, laboris me, non gloriae cuiusdam captandae, sed vestrae utilitatis causta, suscepisse. Neque enim ullum mihi erit tam molestum

Ontis, quod non, Vestri Caussa, promto atqUe alacri animo sim subiturus. Vestrum erit, fauere hisce Conatibus meis, atque ita rationes Vestras Componere, Vt & meae mihi, dc vobis operae vestrae , ratio Constet. Valete. In academia Fridericiana, mense Sept. cI IDCCXVIIII.

9쪽

PRAEFATIO.

ZPTIMA haec libelli praestitatissimi editio e lexta

expressa est , quae multa habuit additamenta ex ipsius illustris auctoris ore a quodam accepta , eiusque studio ad ipsium libellum accommodata. Cuius ea , quae in praefatione annotauerat, suis iam locis inserenda curauimus. In praesenti autem ne sine nouo splendore proderetur utilis in medium libellus , fi Cit Io. MATTH AE GES NERl , celeberrimi viri, & in his litistis summi, facilitas, qui e suis in eum praelectionum commentariis impetrari a se passus est ea, quae vel emendando illi, vel augendo viderentur idonea. Qua quidem ab opera quid siperari iure possit, verbis exponere nihil attinet , ne aut adstruere alia quid gloriae illius videar , quam illi & veriorem & magis pro-riam pridem pepererunt grauiora multo merita; aut bibliop am me sic demum probem , si congeliis undiquaque laudibus , ut fit, vendibiliorem facere mercem meam studeam. Illud pra termittere non possum , quod monitos lectores voluit vir celsherrimus , si qua reprehendi videant illustris viri dicta , non ideo consilio factum , ut illius laudi ulla ex parte obtrectetur , quam ille aliis suis operibus factisque & consiliis tantam cons cutus est merito suo , ut si numquam hunc libellum edidisset, vel is plane aboleretur , nihilominus illius esset illustre ad o Dem posteritatem nomen futurum. Ita iudicasse ipsium illustrem virum , satis apparet , qui hunc tamquam partum ingenii 4ui,

10쪽

iuuenill aetate susceptum , maioribus rebus admotus abdicauerit velut, certe aliis comendum ornandumque reliquerit. Non igitur hoc agitur Getherianis annotationibus , ut laus Heinec-cii imminuatur, Gesinerus inde crescat, temerentur illius Manes,

hic quasi ruinis illius famam suam superstruat ; pulchre id quidem fuerit ridiculum : cum Gessierus , quod stiunt , quicumque illum audierunt, inculcare diligenter suis auditoribus soleat, si disputandum sit contra Heineccium , non cogitandum esso virum meritis & gloria gravem , qualis nunc eii Heineccius , sed iuuenem , ingeniosum illum , diligentem , doctum , eum tamen , qui per aetatem & dissicultates alias nondum legere , colligere, diiudicare potuerit omnia ; qui suo praeceptori Thomasio quaedam crediderit, iudici aliarum rerum acerrimo , sed ab his studiis aliquantum alieno. Hoc igitur voluit Ges erus , ut libellus , qui plurimis adhuc profuit , utilior etiam esset in posterum, abstersisque n4euis quibusdam ., nonnullis autem rebus adiectis, magis placere po. git. Si quis quid aliorsum interpretetur , ille vero de suo animo indicabit , non de Gesinero , cuius est candide & simpliciter agere. insultare autem mortuo qui P ruit , quem vivum coluit , a quo beniuolentiae pignora habuit publica & privata. Quo nomine libenter secimus, ut obtemperaremus Gesinero , qui de ea re poni hic quaedam voluit, si qua possit anta hoc modo praecidi hominibus, male interdum ad coniectandum ingeniosis, ad proserendas sius iciones sedulis. Gesn rus igitur in prima prolusione, de interrogandi in stadiis litterarum ruisitare, qua Goettingae r 34. indicauit academicorum laborum initia, de Heli cciano libello illa posuit: explicaLimus il mine in finiamenta silai cultioris, bisuum ita sudisse arreptum, tritumque iuuenum ad haec sacra contendentium manibus, in cla,cam Wμμ aractoritatem confiecutus esse non immerito videatur ; Iibenum ramo maioris faciendum, qu d earum rerum marceptionυ luculentas oppido

Menit, in quo cum venerabunda quadam ad ratione Hiam con*I-

SEARCH

MENU NAVIGATION