De laudibus Francisci 1. Romanorum imperatoris electi oratio funebris Marcelli Cherofini ..

발행: 1766년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lunarram , Verum etiam, quod longe praestantius, atque utilius est, eximiarum omnium Virtutum, ut Tulliopi cuit, Optimorumque morum haeredita. tem adire; turpe siquidem esset, quae caduca sunt, avidissime arripere, qua Vero immortalia, depresso ac fastidien. ti Lupercilio respuere,& aversari. Quandoquidem vero quorum eXemplis utimur ad vitam, moresque nostros in stutuendOS. eorum quoque laudes arrectis auribus libentissime accipimus, & litteris consignatas evolvimus: qui subvereri possum, ut audaciae, & imprudemtiae nota Orationi huic meae inuratur,

quae cum tota sit in Augusti Parentis tui laudibus contexendis, Tibi praeci

pue IOSEPHEII. Imperator, qui Illi

in imperio,unaque in bonarum omnium

artium studio succestar factus es, σmnino sistenda videbatur Z AEquo igitur accipias animo, si Maiestati, amplissimoque tuo inscripta Nomini vulgata est , libensque eam patere se Tibi

non eXterarum, sed domesticarum re

12쪽

rum praeconiis cumulatissimam Commendare . Habebit cur sibi plaudat, si tuo, licet innumeris Imperii negotiis implicitus sis, patrocinio fulciri, &si, modo per otium liceat, manibus se tuis Contrectari sentiat. Sed ut verissime loquar, jam habuit, quae sibi optaVerat. Quod enim fausto telicique omine populorum commodis, & utilitati prospiciens quodammodo vaticinata fuerat,

id illa in ipso Regni tui initio,cum Optima gubernandi ratione inita praecomceptam de Te, deque tuis moribus Opinionem CXpleveris, uberrime Consecumta est. Non itaque miramur, si brevi hoc temporis intervallo doloris ac moestitiae gemitus hilares animorum prae gaudio gestientium significationes eXCeperint , sique Germanici Imperii Urbes, si Austriacae Domus Provinciae& Regna, si Etruria, si demum inmnes & luctum & lacrimas cum laetitia Commutaverint; siquidem jam minus illis factum est, quod in Patre C Vivis sublato damnum acceperant, quum A 4 tantam

13쪽

tantam sese, ac tam magnam generosissimis in Filiis maXimarum Virtutum praestantia, & amplitudo explicuerit , & in conspectum omnium lucemque prodierit. Utinam quantum vitae Illius, qui aeterna posterorum memoria victurus tam cito naturae Cessit, detractum est, tantum Augustae Conjugi ΜAR1AE TERES lae, sapientissimae tot Regnorum Moderatrici, quam nemo satis pro dignitate unquam laudave

rit , tantum Tibi, IOSEPHE 11.Impe

rator,tantum reliquis Austriacae, & Lotharingicae Familiae Principibus Dei Opt. MaX. beneficio addatur . Nullus enim omnino dubito, quin Vobis Illi diutissime superstitibus aeterna etiam quodammodo, atque immortalis perseveratura sit populorum felicitas , Augustae Domus splendor ac decus,& quod maxime optandum est , fi missima Sacerdotii, & imperii co junctio .

14쪽

Precabamur, AuditoreS, ut diuturniori , quoad

feri posset , imperio FRANCISCUS I. Im-

Perator electus florenti adhuc aetate Vir, firmuque valetudine frueretur, id pro voto nobis non cessisse misero quindam Europae fato nuperrime condoluimus. Audistis jam ferme quatuor ah hinc mensibus. EUm inter privata, & publica gaudia apud Breunos Commorantem immatura morte fuisse nobis ere-Ptum , & quam urbem majestate sua vivus coinhonellaverat , eam mortuum acerbo luctu , ac

15쪽

maerore complevisse . Meministis Conjugis Augustae lacrimas, nobilissimae, ac numerosae Soholis gemitus, cunctorum pene populorum fletus, quibus idcirco uberior data est doloris Occasio, quod illum, dum adhuc viveret, veluti carissimum Sponsum, Parentem optimum, Principem vero numeris omnibus absblutum amplexi fuerint, atque suspexerint . In hoc autem luctuosissimo , tristissimoque casu , quam partem sibi sumpserit haec Urbs amplissima, quam ex quo Cumque ordine cives , quam demum Aulae Romanae Proceres, vos ipsi scitis. Haec enim una

omnium vox de lamentatio: miserrimum omnino esse, & infortunii loco ponendum Eum nobis Imperatorem e sinu avulrum , qui PraeciPum , quaeque Viro Principe dignae sunt, virluces omnes in se uno complexus est , qui sibi semper laudi duxit populorum commodis & quieti Consulere, &Cui, utpote amantissimo Filio suo, tuendi se ac defendendi munus universa Ecclesia commiserat. Quibus ego vocibus libentissime aD 1entior, illudque & ego fateor non exiguo, imo quam maximo Reipublicae damno accidisse, ut Is supremum tam cito diem obierit, quem de Se, de Suis , de ceteris omnibus optime meritum praedicamus. Quandoquidem vero vehementi hoc,& inopinato luctu perculsis , absortisque mentihus nostris doloris selatium aliquod quaerendum est , ex quo illud potissimum fonte, nisi ah vius laudibus, derivari in nos poterit Z Quis

enim non existimaverit, maximam illam de ejus Pridem obitu conceptam animi aegritudinem aliqua

16쪽

qua ex parte sibi imminutam , ubi ad eximiarum contemplationem virtutum, admirationemque traduci se sentiat P Ita profecto fiet , ut si universia Respublica summo se Viro orbatam

nuper ingemuit, hoc quoque a3noscat, tanto eum vixisse tempore, quanto opus fuerat ad omnium sibi posterorum existimatione na vindicandam. Quod dum facio more institutoque majorUm,& in hac tanta hominum frequentia, qui ei funerum justa persbluturi huc convenerunt, liceat mihi ea omnia, quae ipsi fuerunt commendati nis ad gloriam, ad tria veluti Capita revocare , in iis titulis immorari, quos olim Imperatorum majestati inscriptos populorum invexit assentatio,& posteritas consecravit . Vere igitur PIUM, vere FELICEM. vere PATREM PATRIAE FRANCISCUM I. Imperatorem vobis Constituo, illumque Omnium praedicatione &. Iaude dignissimum judico, quod Pietate sua, Felicitate , & Amore in populos immortale sibi nomen conciliaverit. Haec sunt, in quorum contemplatione tota hscmea versabitur oratio , quibusque rite perpensis satis aeternae FRANCISCI memoriae, satis vobis, quos desiderium illius tenet , satis mihi, qui gravissimum ejus laudandi munus 1uscepi, constituisse arbitrabor.

Atque hic initio probe intelligo amplissimam mihi caussam ad dicendum Propositam, in qua,

adeo magna est rerum ab eo recte gestarum varietas & copia, late vagari, ac quodammodo exultare possit oratio. Etenim quum FRANCISCUM vere Pium appello, nolite arbitrari, Auditores,

17쪽

parvam aliquam me Et gloriam conflare, quin

imo contendo, ubi Eum vobis hoc nomine commendavero , cetera laudum & ornamentoriam

genera ad hoc unum referri. Sint reliqui Reges, licet per me, militari virtute praestantes, & inter hellorum strepitus regnorum, suae vitae periculo, securitati prospiciant. Sint prudentes, & Prom-Pto quocunque in discrimine animo & consilio, sint munifici , sint liberales : si tamen pietatem

ab illis auferas , aut languentem, ac Pene emor- tuam in ipsis exhibeas, magnos fortasse, ut est captus hominum, Viros, non autem tales e Sadfirmaverim, quales & imperii majestas, & o- Itima populorum institutio , ipsa demum Chri-iana Reipublica omnino videtur eX stulare . Da mihi ipsbrum aliquem pium, da religiosum, da vitae integrum & innocentem: tunc sane verum Regem agnosco , iisque ornatum moribus, qui cunctorum oculos in admirationem fui rapiant. Et quidem si praeteritorum temporum rationem

habeatis, facili negotio intuebimini, Auditores , nonnullorum Principum pietati tribuendum eL se, quod dulcissima apud nos sit ipsbrum nominis recordatio . Quid Constantinum illum Magnum , quid Theodosium , quid Henricum II., quid Carolum Quintum , quid , ne longior sim,

hac nostra aetate Carolum VI. Imperatorem , nisi pietas ad amplissimum gIoriae saltigium evexit Z Quibus licet armorum splendor non Parum, imo abunde laudis contulerit, tamen si nulla alia praeter Religionis studium eos celebrandi caus :sa suppeteret, hac una apud noSessunt commcn

18쪽

datione contenti . Etenim intellexissent praeci-Puum, ac praestantissimum optimi Principis munus uberrime se expleturos , ubi longe a stico dia, a luxu, ah otio, a ceteris omnibus malis artihus exemplo ipsimet suo Populos, qu gendos a Deo acceserant, honis moribus instruerent, & ad pietatem , hone1tatemque commin

nerent .

Haec animo FRANCISCUS reputans, illudque

cogitans,Religionem,quae sancto& pio summi NuminiS cultu continetur, quamvis universerum sit, si hi tamen peculiari quodam modo colendam, qui imperio fungeretur, vix dici potest qua cura , quoque studio ad reliquorum exemplar omnes suae vitae rationes integerrime semper instituerit. Siquidem regia illa, ac nobilissima Familia naiatus , quae morum sua Vitate , innocentia , atque

omni virtutum genere in Lotharingia jamdiu dominatatur , castissimaque sanctissimorum Parentum disciplina instructus prohe vel ab ineunte aetate cognovit sibi altius, quam ceteris privatis hominibus, in exequendis pietatis ossiciis enitendum , ubi vellet a domesticis Majorum suo-Tum exemplis ne tantulum quidem deflectere. Optimis hisce artihus ac praeceptis eruditus, Mad hoc suo ipse ingenio ultro currens adeo fi ma virtutum omnium in hoc pietatis studio su

damenta constituit, ut deinceps toto vitae curriculo nihil fuerit, quod homines in eo reprehenderent, multa vero & maxima , quae imitaren

tur a

mbitis mihi hanc veniam, Auditores, ut in

19쪽

laudando Uiro a Religione Populis Commenda tissimo , non ea Praeteream , ne parva quidem , ceterisque communia, quae maximae ad Mersus ipsam Religionem observantiae dedit argumenta . Desideratis ne eum vobis Principem, qui in adeundis divinis mysteriis summa assiduitate, ac reverentia nemini cesserit, qui nullum diem ela. hi passus fuerit, quo augustissim uni illud Sacruficium ad homines Deo conciliandos institutum prae siente se fieri non curaverit Z Desideratis ne illum quam saepissime sacras conciones audientem, aut in genua provolutum culparum suarum humillime veniam expetentem , caelestique Christi

pabulo singulis hebdomadibus enutritum Θ Haec omnia FRANCISCUS egit, neque haec privatim , sta publice, non ad inanem quamdam, futi lemque pietatis ostentationem, sed sincere, sed

caste, & ab omni simulationis specie remotus Neque vero in animum inducatis leviora haec parvique esse momenti, quod reliqui homines ea . dem haec faciant, quibus persaasum sit suavissimis Christi legibus non animo tantum, verum etiam operibus & re omnino. esse parendum . Etenim Regum alia, alia vero ratio privatorum hominum habenda est. Illi grauistimis regni cu-'ris distenti, & multiplici rerum mole oppressi . . ac pene obruti remissiores aliquando sunt in Religionis ossiciis; istorum vero, quibus temporis abunde est, pronior etiam & alacrior fit in illis obeundis voluntas. Quibus igitur Te dignum Iaudibus, FRANCISCE, liceat mihi quasi praesentem alloqui dixerim , qui optimae Regni

20쪽

gni Tui administrationi, innumerisque , quibus

detinebaris,negotiis satis perTe cautum es arbitratus , vhi singulis diebus, coram omnibus a divinis rebus, & a Pietate exordireris; itaque ostenderes eum probatissimam regnandi inire rationem , qui publicum honum cum Religionis hono Conjungat.

Hinc sane factum est, ut qui Augusta in Domo

tua vel ossicii, vel honoris causa versarentur, nihil prae se unquam tulerint, quod non sanctum , non integrum, non ah omni reprehensione alienum esset; nihil enim a Te prohatum iri intelligebant, quod aliquo modo a Religionis castitate abhorreret. Itaque Te hisce tam piis moribus praedito quid ipsi Sacrorum Praesides , MAdministri sibi metuerent , imo Potius quid non

sibi promitterent 8 Illos enim in iis, quae Sace dotalis juris sunt, consiliorum tuorum participes, illos in dubiis suasbres, auctoresque rerum agendarum, illos amplissimis muneribus tuis Io.cupletatos accepimus. Audivimus Templa a mn damentis erecta, ac pretiosis ornamentis instructa, ubique piae munificentiae, ac liberalitatis impressa vestigia, nihil a Te eo consilio tentatum ,

quo Ecclesiasticae aut libertati, aut dignitati offensio aliqua posset afferri. Quapropter unive sae Christianae Reipithlicae, Tibique vehementissinae gratulor, quod eum illa in Te Imperatorem nacta fuerit, qualem in votis hahuerat , Teque illi majestatis 1uae propugnatorem, defenserem- quo praestiteris. Et in hoc quidem illud con latur me, ac quodammodo recreat, quod a vobis nulla mihi, dein

SEARCH

MENU NAVIGATION