장음표시 사용
4쪽
Editis tertis, priora ε aucti R
5쪽
PAULUS , t. q. v. amstendo. S alendis liberis. Merare videtan' non tantum is qin partum persecu, sed S is qui abiicit, ae qui alimonia denegat, et 'is sui publicis heis miserisOrdia cause, exponit ,
6쪽
LIBERO ET HEREDITARIO LEURAETO PARCHAE, JURISCONSULTO, AD D. JOHANNiS ULΤRAJECTINICANONICO, CIVITATIS SCHOON-HOVIENSIS SENATORI , ET CONSULARI , AD ILLUSTRIUM ET PRAEPOTENTIUM HOLLANDIAE ORDINUM COMITIA DELEGΛΤΟ AFFlNI SUO,
S. Di G E R A R D U S N O O D T. E partus expostione, & nece , extat sub Titulo Digestorum De agnoscendis de alendis liberis capite quarto, Fragmentum Julii Pauli , Jurisconsulti, ex ib. bro II. Sententiarum , . Titulo XXV, sane pulchrum, nec minus celebre,.sed quod effugit industriam hominum doctri-
7쪽
na excellentium. Quotus enim quisque eo
non utitur , cum quaeritur , an pater teneatur
liberos tollere quos generavit Z quotusquisque non clamat , patrem qui filium abjicit , aut exponit alienae misericordiae quam ipse non habet, filium aeque necare , ac si eum strangulet: idque Julium Paulum opinari s Et certe eum, qui non hominem modo , sed patrem quoque , exuit, esse detestabilem , dignumque omnium odio, quis , nisi quem pigeat humani generis , negaverit Z Sed quod praeterea clamant , patrem ob infantis expositionem, abjectionem , aut elisonem , jure Pandect rum coercitum fuisse legis Corneliae de sic riis, aut Pompejae de parricidiis , aut qua e traordinaria , poena, idque Paulum existimasse ; vix a me impetro , ut credam. imo arbitror, id Paulo numquam venisse in mentem .
longeque aliam ejus sententiam fuisse. Sed imposuit Doctissimis Viris imago argumenti quod ex Pauli verbis a consequentia, quamquam ad speciem probabili , tamen. impru- cente, faciunt. Nec id fecissent; si , quod decet Iurisconsultos , utique eos qui paulo' supra vulgi humilitatem assurgunt, ad nistoriam duris, usumque fori Romani qui aetate Pauli fuit ν
8쪽
suit, diligentius adjecissent animum. Nihil enim verius est, quam infantum expositionem necemque, Jure Civili non dicam piam atque honestam , sed impunitam licitamque, suiste, non modo sub Gentilibus , sed sub Christiahis quoque, Imperatoribus, usque ad principatum Ualentiniani , Valentis , dc Gratiani. Atque hoc si est ι nonne efficitur, Paulum qui non Juris conditor , sed interpres , fuit , etsi ejus si ripta Principum Constitutionibus deinde J ris vim acceperint, non potuisse , salva artis suae auctoritate , scribere , patrem qui sangu
nolentos liberos necaverit , abjecerit, aut e
posuerit, in foro Romano ad legis Corneliae, aut Pompejae , alteriusve poenae , severitatem pertinere λ Et tamen non inficior , ne id sc ius in se admitteret pater , sapientes ac bonos in Juris praeceptis fuisse. Sed inter ea& Juris regulas ingens differentia est. habet enim regula legis necessitatem ; ac , si negligitur , vigore publicae disciplinae vindicaturr praeceptum vero neque obligat quem Civili Jure ; neque cui poenam minatur, nisi divisnam. Ita fit , ut quod Juris praeceptis ex crabile sit , per temporum morumque feritatem stultitiamve Juris regulis neque prohibe
9쪽
ηur , neque puniatur. Interim utriusque generis observationem peraeque ad Jurisconsilitum ., illum bonum & sanctum virum , pertinere Veteres existimabant. quippe, cum, Cia vilem Sapientiam, exemplo Philosophiae; partim scientia , partim actione , censerent. Edproinde qui ad exponenda Veterum Fragmen,
in serio animum, appellit, eum, . ne Cruda evari
dat ejus disputatio . inter. caetera quoque quid in praeceptis , quid in regulis , quoqGo tempore fuerit, diligenter attendere oportet. Nec enini quis tam rudis humanarum rerum sit. ,. ut in his eamdem omnium aetatum locorumve aestimationem fuisse arbitretur. Ego certe ei, qui sic sentiat , non temere assentiar. qui semper existimavi , artem nostram non uno,
tempore de cocloe delapsam esse imbris more; sed incrementa sua ab experimento utilitatis paulatim accepisse : sed nec ipsam per tot se 'cula parem atque eamdem fuisse ; verum ab hominum paupertate, severitate, Opibus, mollitie , seritate , disciplina , religione , pace denique . & bello , . saepe aliam atque aliam apparuisse. Atque ideo quod tibi idem hic , servari r ut de suis quaeque temporibus ἔφstituerem ; quae ex regulis duris proscist
10쪽
'viderentur , ad serum remitterem ; quae 'vero pietatis atque officii esse , existimarem , ea non duris regulis , sed praeceptis , accens rem. Sed & illa mihi cautio fuit, he civilia remedia quae sere hic novit vetustas, cum cri- . minis persecutione quam primi introduxere Imppp. Valentinianus, Valens, & GratianuS, constituta non arbitraria , sed capitali , animadversione , confunderem. Quod adeo se- eure alioquin fit , ut non satis mirari potuerim , non animadvertere hic Iurisconsultos praeclara fama , ea quae civilia sunt , privata partium utilitate finiri : criminalia vero 'ad exempla spe stare ; neque aliud agere quam . ut laesa reipublicae disciplina derelinquentis pcena atque insortunio vindicetur : postremo, nec utraque in uno atque eodem foro , neque ab uno atque eodem Magistratu , examinari , sed civilia judicia ad Praetoris, criminalia ad Praefecti Urbis , cognitionem pertinere. Sed ego quae ante hac edidi diversis temporibus , laetiore animo scripsi. stabat enim integra domus mea , salva Conjuge mea , illa suavissima & vitae, & studiorum meorum , is Cia; Sorore tua germana, Sara Maria van der March van Leur, scemina m , & cumcti a