장음표시 사용
2쪽
COMITI T E AVAUM DOMINO DELONUE VAL, T ARO CE ES ore. AB INTIMIS REGI CHRISTIANISSIMO CONSILIIS ET LEGATO EX TRA ORDINARIO AD FOEDERATAE SELGICAE ORDINES
am ossicii, ouod partim dulcedo familiaritatis cum Henrico Valesio
exercitae, partim necessitas & communis inde commodi spes recipere me coegit, rationem per- sol veram, & ut hoc collectum alieno opere eruditionis instrumentum m 1 emen
3쪽
emendate ac nitide practa desereret, prauidiis omnibus advocatis effeceram ι atque adeo nihil jam erat causae, quin & Harpocrationi &universae antiquitati in multis partibus , quarum honorem & intellectum depeculatae erant priorum seculorum sordes, labor Valesianus illucesceret. Sed quum vetustas omnis velut abominandi eventus praesagium judicaverit, si quid incertis inchoaretur auspiciis; tum huic proventui, non modo ut honor debitus ei contingeret, sed ne quod ad iniqua de eo spolia petenda facinus concipi posset, cavendum videbatur, ut is, quippe postumus & in peregrina regione, Velut ex commendatione mor- .
tui patris applicaretur ad asylum tale , quod justa conjectura ab ipso electum iri adfirmaret. Hanc quoque mihi traditam personam quum decenter sitistinere cuperem, injecta contemplatione tam super auctorem, quam ipsum quoque foetum, sive etiam obstetricantem me&administrum, nihil elegantius fieri a me posse vel ad existimationem hominum vel ad veritatem
meam fidemque judicavi, quam si rationem huius prooemii ad Te conferrem , ILLusTRISsIME MEMMi. Hoc clamare mihi manes Valesiani, hoc sine cunctatione imperare caerimonia dignitatis
4쪽
tatis Tuae, hoc ipsa nominis Tui amore Musie celebrati sti mi urbanitas & splendor exigere videbantur. Etenim ut primum ista potestas mea facta est, & suo pondere, non auctoris nominerem pendens, corpusculi hujus lineamenta per- sp icere potui, animadverti has chartas non ostentatione ingenii, non scribendi quaesito nitore ad mala multa speciosis quibusdam involvenda pictas; sed institutam hic esse velut ossicinam refertam rebus non modo dignis, quae legantur ab iis, qui exactam doctae antiquitatis copiam amant, sed si verum volumus, vel maxime necessariis &minime cognitis, utpote perquam abstrusis. Quos enim vel penitissimae eruditionis angulos ab Valesio non penetratos, quos recessus ab eo non inspectos, quas arculas cuiuscunque generis scriptorum ab eo non reclusas hinc discimus, ut scripturae non intellectie portentosa monstra, quae ne adspicere quidem alii, nedum tangere ausi fuerunt, instar renati Herculis Alexicaci ad obsequium redigeret, & ex scabitudine nuperarruditatis ad tranquillum transferret Z Quot ille loca teterrima aggressus est, neque id violente, sed leniter & exigua capacissimae solertiae parti incula adfusa mutans illis saporem, & ex atroci cruditate melleam teneritudinem producens Z Si
5쪽
historiam spectemus, eam multis partibus hieliber illustrat: si fabularum scenas, in quibus ille
verborum & dicteriorum nativus lepor disicitur, hic obscurissima earum deridicula revelantur: si poetarum aut oratorum lusus ac delicias suavitate Graecae elegantiae conditas, earum plurima hic materia est; denique ne horridorum quidem Grammaticorum subterraneis siris caliginosiores canones deserunt. Possem hic satis densam enumerare steriem eorum, quae ab Valesio illustrata sunt partim in cognitione auctorum, parti m in doctrina Graecae linguae , ad quae nuper adeuntes viros etiam per in lignes hallucinatos memini, quae tamen magnus ille heros ab aliquot annis in hos margines conjecta domi habuit. Possem hic recensere formulas tribunalis Graeci sicut ab Romanorum sapientium auditoriis adscitas, ita sagacissime comparatas, de quibus ne somniatum quidem hactentis fuit unquam. Et quam promptum in his subsidium ex hibetur, ubi Geographiae ratio deducenda suit 3 Quid si jam ipsum Harpocrationem adspexero ZIn eo enim quum haud dubie praeclarum doctrinae specimen prodiderit vestras Maussacus; tum is ipse, si Valesium parem accipiat, succumbit& tanquam in luctatione sepiusquam ter abji
6쪽
citur. Sed nimirum ornatissimo apparatu instructa praesentia ili altitudo Valesianae mentis ita beabat scriptores eos, quos velut monumenta sitiarum lucubrationum constituens in fidem suam recipiebat. Sic venit ad Petresciana Excerpta & altera Excerpta Legationum , sic eum sensit Ammianus, ita novissimus ejus labor Historia Ecclesiastica, cujus tertium volumen glorior amoris ipsius munus a me possideri. Quae omnia quum si ni tam magnifica, ut corroboratam viri doctissimi famam apud omnes bene formatas gentes ipsi conciliaverint ; tum qualis futura sui stet haec opera, si tam locupletes & odoratos flosculos in fasciculum colligere, tam exquisita compositae penus fercula digerere ipsi de
exponere, atque adeo tot comportatis undique
M per omnem vitam subsidiis nunc ingenii perfectissimam polituram, nunc judicii ultra communem modum exacti limam admovere licui L. set Et sane ad hanc cogitationem moveor periculo invidiae meae apud nonnullos, qui scriptum hoc ad consummatae existimationis gloriam Ualesio valiturum negabunt, prave adspecturi in-
dispensatam liberalitatem, nec debuisse omnia haec velut pericula chartis privatis illita in publicae lucis conspectum committi . Quod forum etsi
7쪽
etsi ut iniquum ejurare possem, tamen ut Teptae sente superstite fatisfaciam ι fateor, inustus est mihi, qui de complexu illius eram, dolor ejus temporis gravissimus, quum primarius iste Musarum Late lies morte interceptus est , antequam multis aliis summis meritis fortunam publicam studiorum exaggeravisset, & non Observationes, non Libros de Critica, non Pollucis capita de republica Atheniensi, &. ante omnia non Harpocrationem emendatum inter titulos suos eum numerare potuisse aegerrime tuli. Haec communis noxa, hoc amarum damnum est , sed cujus ingentia solatia vel in hac ipsa manus ultimae destitutione isc inordinata coacervatione
ipse hic talis Harpocratio nobis praebet. Videlicet Valesius noster utpote foro & juris studio destinatus, eique operam daturus, aut ipse videns conssilii & prudentiae maturus ephebus sibi hanc legem dixit, aut a doctissimis magistris accepit, non posse vel principia vel origines publici privatique Romanorum juris percipi &intelligi, nisii Graecis notoriam perferentibus, utpote a quibus id adoptaverunt Romani. Id quum sibi infixisset, in reliquiis, quae supersunt, oratorum Graeciae & inprimis in hoc Harpocrationis corpusculo, uti debuit, habitare propo
8쪽
suit. Qua ratione factum, ut de curriculo semel sumpto nihil decedentem, usi tractandoque cognita interius dos libelli istius Valesium adegerit, ut Harpocrationis volumen constituerit quasi sacrarium quoddam laborum, quos ad hujus vitae quietem splendoremque meditabatur: Harpocration velut pugil lar & juveni & viro & ingravescenti aetati ad haesit perpetuum, ad auxilia quidem memoriae primum, deinde etiam gratiae ergo, quam
Harpocrationi tribuens non dubitavit omnia sedulo facere, ut tantis tenebris obducto scripto opitularetur. Agnoscis, SAPI ENTI ssi ME LEGATE , quam non nova, sed nulla via munita ι
non mutata, sed depravata sit docendi discendique ratio illius studiorum generis ab illis, qui quum ita Diis , c Adjutrici Themidi inviti, ita ab legibus & aequo iure fugitivi agerent, ut per rectum cursum summam illam tenere non possent, per tesqua & ambages foedissimo situ ae jejunissima stultitia oblitas illuc
pervenire contenderunt, humilitati suae velificantes & alto vultu generosum laborem adspicere metuentes. Valesus juris studiosius ostendit, quam sit illi circumeundum , quicunque veris di solidis applicare mentem velit, ia . nedum
9쪽
nedum illi vinculo dc praesidi humanae con jumstionis. Ab Valesio nunc aperitur intimum artis nobilissimae secretum & certa mitigandi ratio , illustrisque Sc lata semita eundi per meram puramque eruditionem & illam adeo celebratam juris peritiam , potius quam illam macram & omni lepore destitutam aberrationem, quae nunc omnes Academias obsidet, facitque ut de jure non tantum civili, sed etiam gentium disserant, qui non modo nullum librum extra illas tralaticii usius laceras reliquias legerunt , sed ne norunt quidem. Itaque qui mente laevus non est, Valesium ut mystagogum eligat; haec ipse Valesiana nunquam ab illis oculos dejiciens habeat documento, ut illum furorem , qui nunc in his rebus versatur, vitet, meliora profectuum suorum praesid ia muniat, & alacritati suae uberioribus paginis cursim praebeat. Quantum enim est videre velut oculis progressus δc studendi methodum ejus, cujus doctrinam ut
seculi sui verissimum fulgorem deinde omnis agnovit ac salutavit orbis ; quibus ille se immerserit libris ; quomodo ille nihil sine excerpendo dc annotando legerit ι ut denique
stylum verterit Z Unde jam fit, ut quod in
10쪽
decenter factum nonnullis videri posset, id cedat vel insigni gloriae, vel summae utilitatis exemplo, neque sine ultimo modestiae meae praejudicio abradere vel invertere quidquam potuerim in iis, quae non possunt non omnia placere fanis hominibus. Quod si forsan occursiura sunt quaedam , quae ab juvene potius quam ab robusto annotata videbuntur , si in quibusdam haesitatio aliqua apparebit , si mutata aliquando sententia & posterioris diei fortuna secundior, immo si quae jam ab aliis anticipata; quae etsi omnia se facile tueantur, tamen si qua sunt talia, hic enimvero existimationis metus, haec illa Syrtis est, propter quam cogor Legationis Tuae , NOB i Li sine i ME COMEs, fanctissimam tesseram & inviolabile decus' per tot populos terrasque circumlatum huic volumini praescribere , ut vel tanquam vecordes & conscelerati hinc
abigantur, quicunque vitiandi & pultandi
animo accessuri sunt , vel tam augusti fastigii elogio conspecto in horrorem ac re- Verentiam perducti abluant prius se & benignitate adspergantur, malintque ad ea tantum adhaerescere quae usui esse possunt, reliqua ut nulla praeterire. Tua persona praeten re 1 datur