Benedicto 14. pont. opt. max. carmina Francisci Lelli

발행: 1746년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

21쪽

BENEDICTO XIV.

EPIGRAMMA XX.

A uousTE O PRINCEPS,vix lustrum computo,dc Ennum

Lapsa TUI Imperii tempora si numero . At regnasse diu TE dixerit, ardua quaeque, Et quae scripsisti plurima, qui reputet . Pluribus Impetiis satis haec , sat pluribus essent

Aterno ornandis nomine Principibus . Quod si dent Superi TE vitae attingere metES , Quas Romae, ac Orbis publica vota rogant, Tam claro explebis doctrinae lumine Terras, uua Sol occumbit, qua de resurgit aquis, Ut tandem det victa manus, TEque ante recumbat Haeresis, atque comes dira superstitio . Hoc Superi immortale decus, Fideique triumphum Servavere TUO forsitan Imperio . Em

22쪽

B E N EDICTO XIV.

In fausto, felicique reditu in Urbem die et . Iunii II 6.

CARMEN.

M OEnia Romulidum, TUA, PRINCEPS, moenia faustia

Ingredere auspiciis; si non TIBI destinat arcus Roma triumphales; si, TE redeunte, vel aere, Aut auro statuas, puro vel marmore fictas Non locat ante vias, Populorum in amore perennis Nobiliora TIBI statuit monumenta triumphi. Aspice quo vultu, qui publica gaudia praefert, Quo desiderio nuptae, innuptaeque Puellae, Et Pueri, & Matres, Proceres, Iuvenesque, Senesque PRINCIPIS ora sui spectant redeuntis, eumque Ore, manu, ac hilari venientem voce salutant. Namque TUI. PRINCEPS, quis non raperetur amore, Cujus in Imperio partem non obtinet ullam Seu caro, seu sanguis, sed honestas, divaque virtus,

23쪽

Reai amor, ae studium, regalis di arbitra cord Justitiae, aequali qu1 possis praemia dextra

Dividere, ac poenas. Triplici diademate frontem Munere vix Superum decoras, TE vidimus omni Intentum studio, assiduisque incumbere curis, Ut Sanctae augusturri firmares limite certo Justitiae imperium; leges sancire et vetustis Addere decretis robur: dissolvere claro Res dubias doctrinae fonte: extrudere abusus . Et Canonum veros Sacrorum exponere sensus; Ut si fortuito Decretorumque, Patrumque, Caesarei ae Juris, Legumque Volumina, quotquot Rite gubernandis Populis congesta videmus, Aut flammis incensa, alia seu clade perirent,

Nil tamen, uno TE salvo, atque superstite, PRINCEPS,

Nobis deficeret; TU posses publica damna Praesidio instaurare TUO, TU reddere Leges; Cumstaque Divino, humano seu condita Jure ,

Decreta, & Canones, in TE servata manerent. Ista lubens repeto; nec enim mihi inurere turpe Crimen adulantis, vero aut majora loquentis

24쪽

quam quis poterit; si quis tamon audet, ad Urbem 'Hanc ego, ad Europam, ac extremum provoco ad orbem, Cujus pars nulla est , quo pervenisse negabit Doctrinae praeclara TUA monumenta, disertis Traditae seu chartis, seu viva prodita voce. Caetera quid memorem, quamvis sint plurima, quamvis Maxima sint, ac immortali nomine digna pPraetereo erectas in publica commoda moles: Completos Fontes: celebrata, vetustaque Templa Sumptibus immensis, summo decorata labore et instaurata TUIS exhausta Araria curis, Atque alia ejusdem generis, non infimus esset Quae numerare labor. Quamqu1m hare dignissima laude, Pleraque sunt aliis etiam communia. PRINCEPS. At regere Imperium , quin TE minima amplificandae Cura Domus tangat, TE tangat cura Nepotum, Quo, vi Naturae quadam impellente, videmur vel non sponte trahi: Perfecte noscere Leges, Decreta , & Canones, & quidquid continet ingens , Immensumque Chaos ; ac vasta scientia Iuris, Sunt decora haec,quae juncta simul cum nemine,pRINCEPS, Di

25쪽

Dividis, aut saltim paucis; trans aequora nomen. Immortale TUUM decora haec, super aethera tollunt . Salve ergo, & Romae, extremique in commoda Mundi Aternum salve, o PRINCEPS; TE purior aer Ambiat, atque leves Zephiri; sine nube serenos Ire dies videas, annosque, di lustra, diuque Robusto vegetae maneant in corpore vires, Regalique TUA procul exulet omnis ab Aula Morborum ingluvies. Superis has offero, PRINCEPS, TE redeunte, preces, vota haec justissima solvo.

FINIS,

SEARCH

MENU NAVIGATION