Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

691쪽

LITERAE

Oliverius ProtectorReipublicae Angliae &c.

Excelsis & Praepotentibus Foederati Belgii ordinibus. S. D.

Excelsi s Praepotentes Domini, Amita charissimi.

OStendunt nobis mercato S quidam, cives nostri Thomas Busi elus, Richardus Bearus alitiaque socii, navem quandam suam Edmundi & Johannis nomine insignitam, dum ab ora Brasiliana Olyssi ponem contenderet, ab navi quadam praedatoria Flissingensi, cui nomen Ruber Leo, Magister Lambertus Barielsonus, oppugnatam se dedidisse; verum ea lege & pacto sid quod ipsum

Lamberti chirographum obsignatum testabitur)ut navis, & quaecunque in illa fuissent Anglorum bona, Flissingat restituerentur: eo cum appulsum est, navem quidem & nauticorum peculia reddita, mercatorum Anglicorum bona adempta eorumque auctionem statim esse factam: se mercatores nempe, quibus hoc damni datum est, cum in foro Flissingensium suas res repeterent, iniquissima sententia lata,litem cum grandibus impensis post quinquennium perdidisse,ab iis nimirum judicibus abiu. dicatam, quorum nonnulli cum in illa navi praedatoria suas rationes collatas habuissent: & judices &adversarii & rei simul erant: nihil jam sibi superesse spei, nisi in vestra aequitate & incorrupta fide,

ad quam nunc demum confugiunt: eam sibi fore propensiorem existimarunt, si nostra commendatio accessisset. Et hominibus istis condonandum hoc sane est, si in tanta hac fortunarum suarum dimi

692쪽

dimitatione omnia timentibus, quid ab iumma auctoritate atque potentia vestra sibi metuendum,

quam quid apud integros praesertim judices de sua causa sit bene sperandum, Lepius in mentem veniat ; nos quin religione, justitia, integritate Veis stra potius, quam rogatu Nostro adducti, quod aequum, quod justum, quod vobis denique dignum est, judicaturi sitis, non dubitamus: Deus Vos, Veis stramque Rempublicam ad gloriam suam, suaeque Ecclesiae praesidium conservet. mestmonasterio Die I. April. I 636.

Oliverius, Protector Reipublicae

Secretarii re Consiliarii Sue ciet, ad ΗΙER O-NT MUM RAD ZIO W SKIUM, Regni Poloniae Vice-Cancellarium, cui flatum exercitus ecies, s quo in loco res Suecorum in Polonia Hi, candide exponit, I96.

Vir Excellentissime. Nubes illa, quae oculis nostris nuper sese infudit , nunc discussa est, & clare patefac m, quam incerto rumore multa tam de Sacrae Regiae Majestatis Sueciae & exercitu ejusdem ad Sandomitiam consistente, quam de pugna ad arcem Crirskoviensem commissa, hic maria viae fuerint siparia. Non est, quod Excellentiae Vestrae referam circumstantias consti tus Cairshoviensis,quum p ARs I. Rr prae-

693쪽

616 LITER E

praesens hic audiverit, quam mature Sacrae Regiae Majestatis Sueciae, & per literas & internuncium Colonellum meylierum monuerit Dominum Marchionem Badensem de hostium appropinquatione, & receptu ad loca tutiora: quodque ipse Marchio Ba densis, equitatus Polonici celeritate deprehensus, & necessitate ad pugnandum adstrictus, egregii strenuique Ducis ossicio functus sit. Novit etiam Excellentia Vestra, ipso pugnae CZir koviensis die & insequente nocte, circiter quingentos equites, peditatus nullus copiis illis internis arsaviam rediist e,& postea in hunc usque diem plures e sylvis & paludibus emerserunt. In

arcem quoque Cairskoviensem integra turma Dragonum Finnonicorum, centum & octo militibus

constans se recepit. Ipse quoque Lubomirschius aequitum Suecicorum Magistrum Postium sub fide

publica huc remisit, ut de captivorum commutatione ratio iniretur. Ipsius Postii indicio competatum est, ducentos & sexaginta Suecicorum militum captos fuisse in praelio. Exinde de caesorum numero facilis erit computatio. Nam Excellentiae Vestrae constat, Suecicas copias non excessisse numerum I Fo .equitum Dragonumque: in quibus maxima pars nuper militiae nomen dederat, & tyrocinium non expleverat, nisi excipi mereantur armatissimae Dragonum Finnonicorum aliquot Compagniae. Poloni vero habebant robur Quartianae militiae, tredecim militum millia, & adhuc ex nobilitate varias cohortes. i Hinc Ceternishius Suecis captis dicitur exprobrasse, quod tantilla manus

694쪽

re di adeo obstinate multitudini Polonorum resistere. Pugnatum enim utrinque est acriter, cadente hinc & inde magno militum numero: neque Suecici prius terga verterunt, quam pugnando essent fatigati & hostium copiis circumfusi. Ipsi Marchioni Badens, ejus fratri, Comiti Schlippen-hachio, Colonellis Pens tkπeylier, ut& Secret rio Regio Philipsonio, una cum integra Compagnia Dragonum arx CZirsko receptum dedit. Lubo-mirschius, pinquam semel iterumque eodem die praesidium dictae arcis ad deditionem invitasset, nihilque nisi secem aliquot Polonorum arci appropinquantium importasset, quietem tandem suis, itinere & pugna fessis, indulsit. Circa medium noctis nuncius illis advenit; quid vero attulisset novi non pro certo dici potuit ue Verisimile tamen visum est, ipsis tum innotuisse, Sacram Regiam Majestatem parta prius victoria duplici, transiisse Sanum. Nam die Zy. Martii hora nona matutina euno omnes impetu & quam celerrime versius Oppidum marha contendunt. Reversus mars aviam,

3. Martii ipse Marchio Ba densis, una cum reliquis indicta arce obsessis, & de insperato hoc Polonici

exercitus regressu referens, Variam conjectandi ansam multis praebuit. Suecici Ministri, qui cum Colonello eyhero literas Sac. Reg. Maj. datas diei . Martii in castris ad Sanum & simul certitudinem de ponte in Sano jam strato & de altera ripa a Colonelio Radehe occupata, ut & de seria Sae. Reg. Maj. intentione trajiciendi fluvium Sanum &iter versus fluvium Wieptet dirigendi acceperunt,

sibi praefigurabant Sanum jam esse superatumi& id-

695쪽

LITER AE

eo Polonicum exercitum avocatum, ut reliquo itineri sese objiceret. Uerum nec Omnium animos

potuit occupare haec spes: Nam Poloni, Regi Ca-simiro addicti, & in his Iesiuitae constanter asserebant, pontes quidem in Vistula & Sano fuisse inchoatos, sed illum jam plane destructum, & ripam

Sando miriensem a magna Quartiani exercitus parte insideri; hunc vero non pertingere ad Orientalem Sani ripam, propterea, quod Suecicus Colonellus in illa festinatione inaedificasset illum cuidam insulae, ita, ut adhuc superandum esset alterum Sani brachium, quod Palatinus Vitebsensis Sapielia, ducta insuper ad latus dicti brachii fossa

septem militum militibus & multitudine rusticae plebis tutaretur: quin imo asseverabant, Colonellum Suecicum pulsum, constructa munitione, & pontem esse disruptum, ita, ut Sacrae Regiae Majestati nullus, nisi Cracoviam, pateret regressus: istic vero obstare multos & rapidos amnes, impeditas sylvas, paludes S montes: omnes pontes esse avulses, & nobilitatem, plebemque transitus ubique praeclusisse, &, quod omnium maximum judicabatur, addebant, Crerni schium magna militum, nobilitatis & plebis manu Suecicorum exercitui a te go imminere, es praecipuam ejus partem jam detriavisse; posse nunc Sac. Reg. Maj. capi, & totum exercitum ad incitas redigi. Erant, qui conjiciebant, Sac. Reg. Maj. transjecisse Vistulam inter Sandomi riam & oppidumΡaron ον, iam versus fluvium Pileaam progredi: quod Praefectus etiam arcis Cairskoviensis confirmabat, dicendo, se vidisse

speciem iacensi alicujus oppidi vortae Pileetam, de

696쪽

praeterea audivisse majorum tormentorum sonos ;indeque incolas divinare, utrumque exercitum P lonicum in hac ripa, Suecicum vero in altera conissstere ad oppidum marha, inde dictum oppidum

in cineres redactum. Nobis in re dubia sollicitis advenit 31. Martii missus a Sac. Reg. Maj. Nobilis Saxonicus Borstet cum Literis Regiis, die 3 o. datis ad ripam fluvii Wiepiz, ex quibus & internuntii

relatione tandem comperimus, Sac. Reg. Majestatem decoratam victoriis fluvios Sanum & Wieptrfelicissime transiisse. Exponam autem Omnia, prout relata sunt, sed nude & breviter, ut veritas

noscatur & Excellentiae Uestrae desiderio satisfiat. Sac. Reg. Majestas deprehendens Iarosloviae, hostem nullibi justam pugnandi copiam facere, indera. Martii movit, & i . fluvium mistokam trajecit, iter suum Sandomiriam dirigens. Polonici exeris citus ductores suspicati, Sac. Reg. Majestatem velle vel Vistulam vel Sanum trajicere, exercitum ita sunt partiti, ut Lubomirshius & CZerneskius Vistulam ad Barcinowam oppidum transierint, prohibituri Sac. Reg. Majestatem trajectu Vistulae; Palatinus vero mitebscensis Sapielia transitu Sani. Poloni, quia ad BaronoWam transierunt, ope Jesultarum mox Sandomiria potiuntur. Et cum praefectus Suecicus in arcem se reciperet, & Poloni vicinas arci aedes incenderent, ignis primo turrim collegii Iesiuitici, deinde totam urbem corripit, &in cineres redigit. ' Quod eum conspexit Sac. Reg. Majestas e regione consistens, Praefecto arcis San- domiriensis imperat, ut arce relicta in castra se reciperet. Et quandoquidem pulverem torme

697쪽

tarium secum vehere non potuit, reliquum ejus conclavi ita apposite & arcte conclusit, ut qui serum& alia aspiciebant, crederent isthic thesaurum reconditum : addidit vero pulveri funem igne accensum, ea circiter longitudine, ut exacto dimidiae horae spatio pulverem posset attingere ; postea arce excedit & Vistulam trajicit. Poloni triumphabundi. arcem ingrediuntur, & nulla non laetitiae signa edunt: ex fenestris vexilla vibrantur & turbarum sonitus audiuntur. In medio vero laetitiae funis igne accensus pulverem attingit , totamque arcem & omnes Polonos triumphantes ad astra extulit. Qui in castris Sac Reg. Majest. rem conspeXerunt, arbitrati sunt, se extremi judicii speciem viderer adeo tremendum visum est hoc ince

dium, quo cum mille ducentis circiter Polonis aliquot Suecorum cadavera sepulta sunt: Nam semis cumprimis Olai mallenstedi, Secretarii Regii, aliorumque quod arcis templo illatum, in illa festinatione una in naves referri non potuit, ruinis illis est involutum. Quamprimum ergo Sac. Reg. Maj. intellexit, Polonitum exercitum ad Sandomi-riam consistere, illico Colonellum eyher ad Marchionem Badensem expedivit, monuitque , ut sibi prospiceret. Et licet tota Nistulae ripa a Sando- nitria Casimi riam usque obsessa esset rustica plebe, fluvius vero Vistula infinitis navibus & cymbis indicti meyheri, aut cujuscunque Suecici nuncii perniciem paratis; per medios tamen hostes navigio suo & ope sedecim siclopetariorum incol in is transiit, & die Σ3.Dn. Marchionem Badensem

ad oppidum Ianovita, e regione Casimitiae situm,.

698쪽

invenit. Ipsa vero Sac. Reg. Majest. ponti in6ano fluvio struendo allaborans, cognovit 14. Martii, Colonellum Sapietiam, transfugarum Quartianorum ultimum, cum I 4. cohortibus ad Barono-

.am consistere, illuc cum suorum selectis contendit, & post levem velitationem omnes in fugam convertit, acceptis quatuor vexillis & trecentis trucidatis, multis vero in Vistulam praecipitatis, in castra reversa, & pugna cum Palatino Vitebscensi intenta, invenit pontem in altera Sani ripa non continenti, sed insulae innexum, alterumque Sani brachium fossa circumdatum, dissicilem sibi transitum reddere, potissimum, cum Ρalatinus Vitebscensis, militari laude conspicuus, tanto militum numero adversam ripam tutaretur. Nocte ergo ingruente, Colonello Gustavo Κrusio imperat, ut adscitis sibi 3oo. siclopetariis, paulo infra pontem,

ubi alter Sani alveolus majori se jungeret, Sanum trajiceret, fossamque a militibus Uitepstianis obsessam occuparet, successit res adeo prospere, ut ante medium noctis non modo hostis ejectus esset

fossa & munitione sua , sed Sani quoque alteri

brachio pons impositus. Confestim ergo & ante diluculum fit transitus, & mox promiscua plebis caedes interque milites utriusque partis pugna, in qua, Palatinus Vitepscensis fuga sibi consulens, primo Lublinum, deinde, cum ibi non intromitteretur, Zamoysicium petiit, trucidatis a Sueco milite, hostem insequente, quadringentis Polo- Ionis, captisque Sarcinis Vetipseianis. Hac e go sibi aperta via, Sac. Reg. Majestas peditatum/ suum & impedimenta a . navibus imposuit, &

699쪽

a LITE R AE

secundo Vistulae fluvio ad mlprum deduxit, iis. demque navibus constructo ibidem ponte muprum transiit, & suos Versa viam usque deduxit.

Pulcherrima visu res, classem tot navibus, tantoque peditatus numero, & convenienti ordine, pansisque vexillis, secundo Vistulae cursu, cum tympanorum sonitu ferri ; equitatum vero terrestri itiis

nere, paribus quasi passibus incedere. Sac.Reg. Maajest. aliquot milliaribus obviam processerunt Suae Majest. frater, D n. Generalissimus, Marchiones Bais denses & Dux de Croy ; Copiis vero, ad Excellentiae Vestrae oppidum Pragam consistentibus, praefuerunt. Campi Mareschallus Dn. Comes Wrangelius & D n. Princeps Solisbacensis. Ingressam Sacr. Reg. Majest'. die s. Aprilis, paulo ante totius exercitus adventum, castra dictarum copiarum applausu omnium tormentorum ex arce & vicinis munitionibus salutarunt. AEdes Excellentiae

Vestrae Pragenses Sac. Reg. Majestatem hospitem exceperunt, ibique A. Aprilis, in omnium hic praesentium Principum, Senatorum & Generalium praesentia , auditus est Caesareus Ablegatus & Uiace- Cancellarius Bohemiae, D n. Comes a Potintingen. Proposito erat conΕrmis his adjunctis Imperialibus literis, quibus Sacr. Caes. Majest. ut antea Regi Iohanni Casimiro per Comitem Kufl- steyn, ita nunc Sac. Reg. Majest. Sueciae hac legatione interpositionem suam ad sopiendum hoc bellum offert. Nunc exercitus per novum pontem transductus in castris ad arcem IasdoWa, Principem Bogislaum Rad 2πilium, cum tribus mi-

700쪽

PROCERUM EUROPAE. 6n

litum millibus, & imperium Sac. Reg. Majestatis expectat: Variavienses, dementati falsis Ie suitarum rumoribus, non ante credebant Sacr. Reg. Majest. Sueciae vivere, & aliquid Sue cicarum copiarum in Polonia adhuc superesse, quam sum hisce diebus Suecicae Majestatis personam &exercitum florentissimum integro quatriduo per Pontem transduci viderent. Quocunque tendunt Quartianorum copiae, eo falsa illa fama penitus deleti exercitus Sueci ci una circumsertur, & in longinqua etiam spargitur, ut ita Nobilitas inPalatinatibus, Sacrae Regiae Majestatis fide & obsequio devinctis , ad rebellionem & armorum societatem concitetur. Nemini vero magis nocebunt talium autores , quam patriae suae, & cum primis Nobilitati: quae si hoc modo a fide Sac. Reg. Majestati data se abduci patietur, variis periculis se objiciet.' Crastina die hinc movebi mus versus Bloniam. Quicquid in hac expeditione evenerit, Excell. vestrae datis occasionibus exponam, maneboque semper

Excell. Vestrae Varsaviae die 6. I6. April.

SEARCH

MENU NAVIGATION