장음표시 사용
121쪽
Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex, Dixerat agresti forta, rudique Viro, Ut cito testiculos , sed acuta falce secaret Teter ut immundae carnis abiret odor. Ipse super virides aras luctantia pronus Dum resecat cultro colla, premitque manu; Ingens iratis apparuit hernia sacris: Occupat hanc ferro rusticus, atque secat; Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus , Talibus & fibris numina prisca coli. Sic modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspeκ,
Dum jugulas hircum, factus es ipse caper.
XXV. ad Faustinum, de Sabineio rethore.
Si tomperari balneum cupis servens , Faustine, quod viκ Iulianus intraret; Roga , lavetur , rhetorem Sabineium rNeronianas hic refrigeret thermas.
Praedia solus habes, & solus, candida, nummos: Aurea solus habes, myrrhina solus habes:
122쪽
III Massica solus habes , & Opimi caecuba solus: Et cor solus habes, solus & ingenium: Omnia solus habes; nec me puta velle negarer Uxorem sed habes, candide , cum populo.
IVunquam me revocas, venias cum saepe vocatus et Ignosco; nullum si modo, Galle, vocas. invitas alios: vitium est utriusque; quod' inquis. Et mihi cor non est, nec tibi, Galle, pudor.
Auriculam Mario graviter miraris oleret Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
Has cum gemina compada dedicat catenas, Saturna, tibi Zoilus, annullos priores.
Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis. Dic mihi; quid Romas, Gargiliane, lacia i
123쪽
Uii de tibi togula est, & fuscae pensio cellas tUnda datur quadrans' unde vir es chiones cum ratione licet dicas te vivere summa: Quod vivis, nulla cum ratione facis.
XXXI. ad Rusinum. Sunt tibi, confiteor, diffusi juger, campi,
Urbanique tenent praedia multa Lares; Et servit dominaa numerosus debitor arcae, 'Sustentatque tuas aurea mensa dapes. Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
Plus habuit Didymus, plus Philomelus habet.
Num possim vetulam, quaeris Matrinia' possum
Et vetulam; sed tu mortua, non vetula ES. Possum Hecubam, possum Niobam, Μatrinia: sed si Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
XXXIII. Qualem puellam velit poeta.
Ingenuam malo: sed si tamen illa negatur, Libertina mihi proxima conditio est, a Extremo
124쪽
Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque , Si facie nobis haec erit ingenua.
Digna tuo cur sis, indignaque nomine , dicam. Frigida es, & nigra es: non es, & es chione.
X X X V. de piscibus sculptis.
auexetis Phidiacas toreuma Clarum s Piscas adspicisi adde aquam, natabunt.
XXXVI. ad Fabianum. Quod novus & nuper factus tibi prasista. amlaus,
Hoc eraestare iubes ms, Fabiane, tibi. Horridus ut primo semper te mana salutem Per mediumque trahat me tua sella lutum: Lassus ut in thermas decima, vel serius, hora To sequar Agrippas, cum laver ipse Titi. Hoc per triginta merui, Fabiano, Deceinbre8, Ut sim tiro tuae semper amicitiae Hoc merui, Fabiane, toga tritaque, meaque s
Ut nondum credas me meruisse rudem'
125쪽
Irasci tantum salices nostis amici. Non bella facitis: sed juvat hoc facere.
Quae te caussa trahit, vel quae fiducia Romam, Sexte ' quid aut speras, aut petis inda' resor. caussas, inquis, agam cicerone disertius ipso, Atque erit in triplici par mihi nemo foro. Egit Atestinus caussas, & caius: utrum qua Noras; sed neutri pensio tota suit. Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis; Audieris, dices esse Maronis opus. Insanis: omnes gelidis quicunque lacernis Sunt ibi, Nasones , Virgiliosque vides.
Atria magna colam: viκ tres, aut quattuor ista Res aluit; pallet caetera turba fame. Quid faciam' suada: nam certum est vivere Roma E. Si bonus es, casu vivere, Se X te, Pote .
126쪽
Iliaco similem puerum , Faustine, ministro Lusca Lycoris amat: quam bene lusca videt
FIutua quod nobis ter quinquagena dedisti
Ex opibus tantis, quas gravis arca premit: Essa tibi magnus , Thelesine, videris amicus. Tu magnus, quod das ' immo ego, quod recipia.
Inserta phialaa Μentoris manu dueta Lacerta vivit, & timetur argentum.
Lomento rugas uteri quod condere tentas , Polla; tibi ventrem, non hi labra linis. Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum: Quod tegitur, majus creditur esse malum.
127쪽
Mentiris juvenem tinctis, Lentina, capillis;
Tam subito corvus, qui modo cycnus eras. Non omne is falles; scit te Proserpina canum: Personam capiti detrahet illa tuo.
Oeeurrit tibi nemo quod libenter; Quod quacunque venis, fuga est, & ingens, circa te , Ligyrine, solitudo rQuid sit, scire cupis 3 nimis poeta ES. Hoc valde vitium periculosum est. Non tigris catulis citata raptis, Non dipias medio perusta sole, Nec sis scorpius improbus timetur. Nam tantos, rogo, quis ferat labores ΤEt stanti legis, & Iegis sedenti:
currenti legis, & legis cacanti. , In thermas fugio, sonas ad aurem; Piscinam peto, non licet natare Ad coenam propero, tenes euntem Z
128쪽
Ad coenam venio, fugas sedentem; Lassus dormio, suscitas jacentem. Vis, quantum facias mali, videre Vir justus, probus, innocens timeris.
Fugerit an mensas Phoebus caenamque Thyestaεν Ignoro; fugimus nos, Ligurine, tuam. Illa quidem lauta est, dapibusquo instructa superbis; Sed nihil omnino, te. recitante, Placet. Nolo mihi ponas rhombos, mullumva bilibrem; Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.
Exigis a nobis operam sine fine togatam. Non eo; libertum sed tibi mitto meum. Non est, inquis, idem e multo plus Esse probabo. Vix ego lecticam subsequar, illa feret. In turbam incideris, cunctos umbone repellet: Invalidum est nobis, ingeniumque latus. Quidlibet in caussa narraveris; ipse tacebo:
129쪽
Lis .it; ingenti faciat convitia voce: Esse pudor vetuit fortia verba mihi. Ergo nihil nobis, inquis, praestabit amicus Quidquid libertus, candide, non poterit.
Capena grandi porta qua pluit gutta,
Phrygiumque matris Almo qua lavat ferrum, Horatiorum qua viret sacer campus, Et qua pusilli servet Herculis fanum, Faustine, plena Bassus ibat in rhada, Omnes beati copias trahens ruris. Illic videres frutice nobili caules, Et utrumque porrum, sessilesque lactucas, Pigroque ventri non inutiles betas: Illic coronam pinguibus gravem turdis, Leporemque laesum Gallici canis dente, Nondumque victa i cteum faba porcum.
Nec seriatus ibat ante carrucam, Sed tuta seno cursor ova portabat. Urbem petebat Bassus immo rus ibat.
130쪽
Pauperis exstriisit cellam, sed vendidit Ollus Praedia: nunc cellam pauperis Ollus habet.
Vejentana mihi misces, tibi Massica ponis: Olfacere haec malo pocula, quam bibere.
blaac tibi, non alia, est ad caenam caussa vocandi, Versiculos recites ut, Ligurine, tuoS. Deposui soleas: affertur protinus ingens Inter lactucas , oxygarumque liber. Alter porrigitur, dum fercula prima morantur. Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit. Et quartum recitas, & quin tum denique librum. Putidus est, toties si mihi ponis aprum. Quod si non scombris scelarata poemata donas I
