M. Valerii Martialis Epigrammatum libri ad optimos codices Parisiis nuperrime recensiti et castigati. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

351쪽

34o EPIGRAMMAT V ΜLXXVIII. de ludis Stellae.

Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos , Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos: Facit Hyperborei celebrator Stella triumphiro pudori o pietast & putat esse parum. Non illi satis est turbato sordidus auro' Hermus, & Hesperio qui sonat orbe Tagus. omnis habet sua dona dies, nec linea dives cessat; & in populum multa rapina cadit. Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis: Nunc dat spectatas tessera larga feras. Nunc implere sinus securos gaudet, & absens

Sortitur dominos, ne laceretur, avis. Quid numerem currus, ter denaque praemia palmae, Quae dare non semper consul uterque solet Omnia sed, caesar, tanto superantur honore, Quod spectatorem te tua laurus habet.

LXXIX. in Fabullam.

Jmnes aut vetulas habes amicas, Aut turpes, vetulisque foediores:

352쪽

341 LIBER VIII.

Has ducis comites, trahisque tecum Per convivia, porticus, theatra. Sic formosa, Fabulla, sic puella es.

LXXX. ad Domitianum.

Sanctorum nobis miracula reddis avorum s Nec pateris, caesar, secula cana morircum veteres Latiae ritus renoventur arenae, Et pugnet virtus simpliciora manu. Sic priscis servatur honos te praeside templis , Et casa tam culto sub Iove nomen habet. Sic nova dum condis, ravocas, Auguste, priora; Debentur, quae sunt, quaeque fuera, tibi.

LXXXI. de Gellia.

Non per mystica sacra Dindymenes, Noc per Niliacae bovem iuvencae, Nullos dantque per deos, deasque Iurat Gellia; sed per uniones. Hos amplectitur, hos perosculatur:

Hos fratres vocat, hos vocat sorores: Hos natis amat acrius duobus.

353쪽

His si quo careat misella casi,

Victuram negat ossa se nec horam. ν s. Eheu, quam bene nunc, Paphiane, . Annaei faceret manus Sereni

L X X XII. ad Domitianum. . ' 'Danta tibi diuba querulos , Auguste, libellos ,

Nos quoque quod Domino carmina parva damus; Posse Deum rebus pariter , msi'us vacare seimus; & haec etiam serta placere tibi. Fer vates, Auguste, tuos et nos gloria dulcis, , Nos tua cura prior , delitiaeque sumus. Non quercus te sola decet, neci laurea Phoebi: Fiat & ex edera civica nostra tibi,

SEARCH

MENU NAVIGATION