장음표시 사용
4쪽
6쪽
7쪽
PER ILLUSTRIBUS AC CELEBERRIMIS VIRIS.
9쪽
Introductionem in saeros N. T. libros edere jam ante annos tredecim mihi proposui et etiam promisi. Attamen operi manum serio admovens Summas cognovi difficultates. Primo enim probe perspexi, publicando breviori enchiridio, quod theologiae studentibus esset ducis instar, plurium indigentiis haud esse satisfactum, in speci non eorum, qui ad doctoratus gradum aut ad docendi munus aspirant, et quibus nec tempus neque Vires suppetunt, ut ad plura opera incumbant magis minusve dissona. Quid vero e larga materiarum copia esset assumendum, ne illi nimia mole opprimerentur, et ut hi haberent, ubi pedem figerent ad ulteriorem progressum, et ut omnes de sacri thesauri indole rationi reddendae pares fierent, ubique locorum determinare non erat facile, ideoque repetitis vicibus alia videbantur omittenda, addenda alia. Porro recentissimas lucubrationes, quae ad disciplinam isagogicam spectant et continuo sibi succedunt, ignorare velle aut obiter tractare ineptum foret et certe finem non promoveret; jam autem eruditi in quaestionibus haud adlaphoris tantopere
inter se discordant, et placita sua tanto argumentorum Dondere fulcire conantur, ut ad suam ipsius sententiam Sive tuendam sive corrigendam severius examen denuo sit instituendum et saepius repetendum. Denique inter disciplinae isagogicae materias tales inveniuntur, quae disputationibus infinitis traditae esse videantur. Exempli gratia nominare sufficiet apocalypsin s. Joannis. Liber hic septem adhuc- dum clausus esse videtur sigillis: nam Si eum sexcentim legas, ecclesiae Christi de omnibus hostibus victoriam describi, et inestabilem eorum, qui vicerint stolasque suas laverint in sanguine Agni, beatitatem adumbrari, absque dissicultate intelliges quidem; ast quid sin-Diuitigod by Corale
10쪽
gulae visiones adeo magnificae, et certe non meri Ornatus causa additae sibi velint, vix perspicies. Quodsi interpretes diversorum temporum consulas maxime illustres: quanta Sententiarum sarrago tibi occurriti Cujusvis aevi eventus extraordinarii tantum in commentatores exserunt influxum, ut illis imaginum Significationes attemperent. Post multos demum conatus frustraneos in me enata est Dei suasio, ad apocalypseos explicationem Saltem perquam probabilem praeter commentatores maxime in Signes V. F. prophetas. nominatim Egechielem Danielem et Zachariam in RuXilium eSSe VocandoS. ramnia haecce studia, aliis officiis et negotiis frequenter interrupta. non paucorum menSium Spatio abSolvi posse, sed plures absumere annos. nec non Patientiam perseverantiamque postulare, nemo peritus negabit. Me saepius renuncia e introductionis in usus scholasticos
publicandae proposito, et laborem huncce relinquere voluisse alii qui ingenio et eruditione magis eminens et majore dexteritate gaudens fines supra dictos felicius esset assecuturus, ingenue fateri nullus dubito. Ast probe sciens, auditores meos describendis praelectionum tomis, haud raro mancis et vitiatis, multum temporis terere studiis dicandi, et frequentes hae de re querelas cognitas habens tandem omnia vici dubia, et tertia hermeneuticae editione vix finita introductionem prelo Submittendam curavi. Ut intra brevissimum temporis Spatium duo opera nominata e prelo prodirent, nonnisi summa caes. reg. bibliopolae aulici, D. F. A. CRED R, Sollicitudine
et instituti typographici D. D. Gi κοκκ A DEvni Asr Lipsiae sollertia ei potuit. Viris igitur nominatis maximas ago gratias. Si typierrores praeter notatos inveniantur, benigne excusabitur; nam licet manum eorrectricem magna attentione ultimus adhiberem, ad iter tam tamen operis finiti revisionem instituendam rires deerant et otium. Multum salleretur, qui non nisi nova exspectaret; potius per longam annorum Seriem omnia probavi, et quae Vera Rptaque videbantur, sine haesitatione adoptavi, ubicunque fuerint inventa. In pluribus secutus sum Leonard. Hugium. cujus introductio, variis licet laboret mendis et audacioribus abundet hypothesibus, meliorem tamen disciplinae isagogicae tractandae OStendit methodum. et successoribus in multis subsidio erit nequaquam vilipendendo. - De ordine in parte tam generali quam speciali a me observato disputari posse, ipSe sentio et lubens concedo; Mi quemcunque ObServaveris Dissili do by Cooste