장음표시 사용
221쪽
negatione expressam faciat mentionem. 38. Visitatores fortiter reprehendant Priores qui de facili Monachis dant materiam evagandi frequentando Spatiamenta extra domos imponantque eisdem Prioribus pro hujusmodi culpis disciplinas' Sc prohibeant Monachis ne praetextu cujusvis consuetudinis in talibus Spatiamentis extra clausuras domorum suarum comedere praesumant: sub poena, supra Capitulo quinto deci
39. Ut periculosis personarum O rdinis nostri vagationibus obviemus, quibus quod dolentes referimus) animarum maxima dispendia, notabiles infamias dc scandala plurima novimus evenisse 'et M ut illi qui personas incompositas Mperversas ad professionem recipere non Verentur, in eo quo delinquunt puniantur CX eorum Culpis alij non graventur ' Statuto perpetuo ir- restagabili ordinamus, quod occasione cujuscumque criminis, vel delicti, nulla persona de domo propria emittatur: sed ibidem, si fieri potest, pro modo culpae legitime puniatur. Si quis Vero fuerit tam perversus, quod confisus de parentibus, vel amicis, in domo propria corrigi non valeat debite, vel puniri ' aut si in eadem domo sita capitales habeat inim1cos '' dc Visitatoribus evidεnter constiterit de praemissis: tunc re non aliter, Visitat res Deum prae oculis habentes ritalem
222쪽
talem personam de domo sua Valeant emittere:
& in alia domo suae Visitationi subjecta sub de bitis disciplinis collocare. Ita duntaxat quod Prior
suus propriis expensis, ac cum Visitatorum litteris fidem de praemissis facientibus, ipsum ad domum per Visitatores ordinatam tuto faciat deduci : soluturus nihilominus illi domui expensas ab Ordine praetaxatas, quamdiu ibidem fuerit hospitatus. Emissus vero talis, praeter disciplinas' sibi a Vissitatoribus impositas ' colloquiis carebit quamdiu ibidem fuerit hospitatus : ne forte per- Versis verbis, aut moribus caeteros inficiat, vel perturbet. Districte vero praedictis Visitatoribus& Prioribus injungimus: ut praemissa omnia st diose observent. Si qui etiam reperti fuerint tam contentiosi , ut verisimile sit quod ipsis ibidem existentibus domus illa pacem non habebit: per domos ejusdem Provinciae Visitatorum arbitrio dividantur. o. Non possunt autem Visitatores absque licentia Capituli generes is, vel Reverendi Patris mittere aliquos extra Provinciam suae Visitationi subjectam: nec Priores alij, si quandoque mittantur ad Conventus dividendos' nisi eos mitterent in Provinciam in qua sunt professi: nec mi tant aliquem ubi sciunt Hospites tres tunc esse. I. Non dent pariter licentiam Monachis
223쪽
nisi in casibus jam expressis '' aut in casia urgentis, quae commode Capitulum expectare non possit, necessitatis: nec gravamen alleganti credant, nisi de eo debite fuerint certificati. 2. Nullus tamen Prior refutare audeat personas sibi per Visitatores missas : sed eas saltem usque ad Capitulum tunc sequens retineat ri Alias sit per tres menses extra sedem suam in Conventu: licentias super hoc aliquibus forte
- 43. Volumus ut secundum laudabilem Patrum nostrorum praecedentium usum Ec consuetudinem 'et in qualibet Visitatione, Prior Ec caeteri Officiales domus quae visitatur: coram ipsis Visutatoribus praesente Conventu misericordiam Mab Ossiciis suis absolutionem postulent Ec requb
44. Neminem tamen Visitatores absolvant ab Ossicio Prioratus, etiam ad instantiam M importunitatem Monachorum' sine speciali commissione re licentia Capituli generalis, vel Reverendi Patris: nisi talem casum invenirent, quod manifeste immineret magnum damnum domus, vel scandalum ordinis, si absolutio hujusmodidisserretur usque ad Capitulum generale. MO- nemus tamen Visitatores ne facile scandalum,aut periculum magnum judicent imminere. . 4s. Si enim judicantes imminere periculum,
224쪽
PHorem aliquem absolverint: dc postea probatum fuerit, quod nullum grave periculum imminerem sciant se tanquam temerarios ludices absolvendos: dc omnia per eos facta irritanda, & in pustinum statum reducenda. Ex levi siquidem Ec frequenti Priorum absolutione domus ordinis notabiliter deficiunt: Ec Monachi contra sitos Priores insolescunt. Quando autem tali aliquo Casu contingente Priorem absolverint: scribant fideliter Dissinitoribus Capituli generalis, vel R verendo Patri causas ab lutionis, seu depositionis inventas.
4 6. Neminem etiam absolvant, nisi servata forma juris debita scilicet inquisitione praecedente M audita parte: Sc non nisi in actu Visitationis. 7. Alios autem ossiciales, a qui princi . mpaliter domibus non praesunt ' sed aliis simplici- n.6. cap.3. ter sunt obedientiis deputati: poterunt Visitato- ,Σ.
res indifferenter absolvere. suum cum 8. Porro Priores, vel caeteri ossiciales quOS eontaria. Visitatores absolvunt: nullo modo reponantur
in suis obedientiis, sine licentia Capituli generalis, vel Reverendi Patris. 49. Nullus pariter Monachorum Canusiae per Capitulum, aut Reverendum Patrem Visitator, vel Commissarius deputatus' aliquem a Prioratu absolvat: sine speciali commi mone, aut sine consultatione dicti Reverendi Patris.
225쪽
s o. Universis, ac singulis quae hinc inde audierint Visitatores debita cum deliberatione pensatis' ipsi finem legitimum sua sententia imponentes sicut ea decreverunt scribant,-considerata diligenter Charta Visitationis praecedentis riquidquid in ea invenerint observandum, in sua apponant: Sc praecedens Charta deleatur.3 i. Porro in Charta sua Visitatores non inserant nimias laudes, nec asperiores reprehensiones: sed puram veritatem simplicibus verbis.Nec
quae ordinaverint Priorum arbitrio committant:
nec etiam dispensent in casibus in quibus potest expectari Capitulum, aut consuli Reverendus
s L. Post haec in Capitulo Monachorum quq ad Monachos: quae vero ad Laicos pertinent cora ipsis in loco solito recitentri sitisque sigillis parvis muniant: Chartamque ipsam omnia continentet radant custodiendam Priori, vel Vicario. O servantes ne poenas quas pro quibusdam excessibus Cap1tulum censuit infligendas: nisi ratio urgens Sc evidens utilitas flagitaverit, attentent ullatenus immutare. Ipsius vero Chartae quae ad Monachos pertinent, in Capitulo Monachorum' quae ad Laicos inCapitulo ipsorum: singulis annis in Festo sancti Joannis Evangelistae id feria secunda Paschae legantur.3 3. Denique lecta C harta, Visitatores, quo-
226쪽
niam in multiloquio non deest peccatum ' Co ' fiteor cum toto Conventu prostrati dicunt: MVisitator absolvit omnes ab omnibus Censuris,
sicut in fine Capituli generalis dictum est fieri.
14. C hartarum domorum quas Visitant, copias fideliter clausas M sigillatas quam citius poterunt super annum expensis domorum visitatarum mittant ad Cariusiam: per omnia similes illis quas relinquunt in domibus visitatis ' nec differant usque ad Capitulum si fieri possit: ut comgruo tempore possit eas Reverendus Pater videre. Et caveant ne aliqui extranei Chartas ipsas videant : vel illarum copias.s s. Visitatores se eorum Socij , alteri quam Reverendo Patri, vel Diffinitoribus Capituli generalis excessiis si quos invenerint in domibus
quas visitaverunt, maxime infamiam tangentes personarum,non reveleniri alias sciant se ad restitutionem famae teneri: Ec nihilominus in Capitulo generali graviter puniantur. Caveant etiamne Conversi, aut Donati, vel Famuli eorum: culpas Ec modum Visitationis domorum visitat, rum sciant, vel inquirant, aliisve revelent. Nec in itinere, aut alibi coram Famulis, aut aliis, de defectibus domus visitatae, vel personarum ejus unquam loquantur.3 6. Priores, Rectores & Vicarij Moniuium
dc Procuratores, non obstante quacumque con-
227쪽
trista consuetudine, durante Visitatione cum Visitatoribus nullo modo comedant, donec recitata Charta fuerit ri nec eorum colloquiis se immisiceant ad vitandam omnem suspicionis notam: nisi tales tunc supervenerint Hospites quibus judicio Visitatorum, Ossicialium praesentia commode negari non possit. 17. Visitatores munera, sive munuscula cujuscumque quantitatis, Vel pretij nec accipiant gratis oblata ' nec exigant non oblata per se, vel per interpositam quacumque dissimulatione personam: spiritualia quoque beneficia non eXigant.
Moderatas tamen expensas, quas veniendo fecerint, vel redeundo facturi sunt, ne sumptibus suis
militent, exigere poterunt' ει licite recipere a
domibus quas visitant: etiam si non distant a domibus visitatis ultra duas dietas. 38. Porro quando plures domus continue visitabuntur 'et expenta totius itineris Visitationis dividentur per domos visitatas, earum scilicet ε-nere sic per dictas domos per Visitatores partito:
ut unaquaeque domus quo estior ic remotior fuerit , eo amplius conferat in rationem expensarum.
Quod si unica domus visitetur: solvat omnes eX- pensas totius itineris in eundo dc redeundo. Qui Vero veniendo ad Cap1tulum, aliquas domos Visitant '' accipiant a domibus visitatis expensas illas duntaxat: quas occasione visitationis dixerint
228쪽
se secisse. Visitatores, etiam domum Canusiae dc vicinas ei domos, veniendo ad Capitulum, vel redeundo semper visitentri ut discursus M e penta minuantur: nisi aliqua emergens dc evi- .dens utilitas, aut necessitas aliter requireret faciendum. 39. Caeterum vestimenta, equitaturas, sellas, frena, calcaria, non debent Visitatores de sumptibus Visitationis habere: a nisi contigerit, ca- , -- se, aliquid ex his amissum esse, vel factum inuti- Ie. Tunc enim emendo rem aliam tanti pretii , si sub qua- quanti res erat amissa ri eodem pretio a dictis domibus exacto: damnum passus se poterit servare μ - D
6o. Visitatores in omnibus ostendant non quae sua, sed quae Christi sunt quaerereri ut et innilla sela mercede contenti quam fidelibus servis Dominus repromisit: regularem observantiam '
. aut servo Ordinatio Anni 267'.
VIstatio domus Cartusae fiet per deputandos singulis vicibus a K.ῆΔῆ . Capitulo generali juxta usum antiquum : M in ista visitatione. -- . talis forma servabitur. visitatoribus Capitulum ingressio vica' hi=ὸ81.uetius Cartusae dicet Benedicite, & cum ventum fuerie ad praecipien' precipi sadum praecipiet addendo ex commissione R. Patria. Sciutini. autem ιὰmisen juxta morem solitum persecto , visitatores ad Cellam R. Patris Per I. puri gent , ut illi contenta in Scrutinio reserant illumque ut moris est in cis aliis domibus audiant,postea procedent ad recitationem Scrutinii cui aderunt omnes, excepto R. Patre, ea verb quae R. Patrem spectabunt aeriba: reserent ad Diffinitorum sequentis Capituli, cujus erit monere R. Padi strem de his quae sibi convenientia videbuntur. In Ordinationibus autem, si quae apponendae sint in Charta visitationi. Cartesiae, conteusiis R. Patris erit expetendus & exprimendus.
229쪽
factis potius ostendant, quam verbis doceant. Inhospitiis tam ipsi Visitatores Ec comitiva eorum, quam Priores & caeterae personae O rdinis sint sobrij, compositi, dc in suis dictis & factis distiplinati ' nec suos Famulos permittant in lescere: ut de ea quae in eis est Religione , etiam his qui foris sunt bonun exemplum praebeant. 61. In domibus quas visitant, summopere provideant ut in eis pacem salva correctione regulari disciplina relinquant: Sc ut quaestiones nullatenus Capitulo, quas suo poterunt judicio terminare , reservent '' sed audiant eas Ec decidant : quibus singuli Priores ic Subditi obedire
6L. Ad haec sciendum 'et Visitatores in itinere donec ad domos suas reversi fuerint: exercendam per se , quam aliis delegare non valent habere plenariam in corrigendis excessibus potest tem. Qua tamen occasione nullum a Prioratu
absolvant: nisi in casibus sicut praedictum est. 6v snseper quod semel a Visitatoribus est prohibitum, vel injunctum-ordinatum' intel-ygitur semper prohibitum, injunctum M ordinatum : nisi per Capitulum generale, aut ReVerendum Patrem, vel aliam visitationem fuerit revocatum. Quaecumque autem de praecedenti Cha ta Visitationis per sequentis Visitationis Chartam non confirmantur: revocata censentur. 6 . Porro
230쪽
. Porro hortamur Visitatores ut quantum fieri poterit, Ec nisi eos coegerit necessitas, aut talis casus emerserit qui per praesentiaStatuta decidi non possit, re qui necessario novam ordinationem exigat : ab Ordinationum multiplicatione onerosa abstineant. Quod si animadvenerint aliquid ex his quae in Statutis habentur non observari' de hoc non faciant Ordinationem,sed praecipiant illud observari, sic dicendo: Talis para- graphus talis Capituli exacte & diligenter obser-
Vetur. Quae autem per duas continuas Visitationes fuerint ordinata dc confirmata ' ea per Vic rium domus visitatae in libro ad hoc praeparato describantur: M legantur in Conventu , quoties Charta per quam confirmata fuerunt legetur. 63. Universaliter Visitatores habeant eamdem authoritatem extra actum Visitationis,quam
habent in actu Visitationis excepto quod non possunt procedere ad aliquam poenam,Vel poeni tentiam in Priorem : dc quod persenaliter non Possunt accedere ad domos suae Visitationi subiectas pro provisionibus faciendis ultra ordina riam Visitationem nisi vocentur per Priorem
ConVentuales, aut partem eorumdem Conventualium, pr o necessitate aliqua super annum emergente, quae Visitationem expectare absque
incommodo non potest' aut pro dividendo Con- Ventu, quando occasione bellorum, vel ignis, vel