Nova collectio statutorum ordinis cartusiensis, ea quae in antiquis et novis Statutis, ac Tertia compilatione dispersa & confusa habebantur simul ordinate disposita complectens

발행: 1681년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

tes, & absolutos fore censentes: nec non tenores litter

tum praedecessorum hujusmodi, ac si de verbo ad verbum insererentur pro expressis habentes hujusmodi surplicationibus inclinati. g 1. Vobis dc vestrum cuilibet, ut etiam in aliis locis & Ecclesiis in quibus pro tempore fueritis sive ad domos, Prioratus Ordinis hujusmodi spectent, sive non spectent Missam celebrare. 9 3. Et amodo in antea non solum in Nativitatis praedictae , sed etiam in quolibet Purificationis ejusdem BeataeMariaeFesto Consessorem dicti ordinis qui vos ab

Excommunicatione tam malori, quam minori, & omnibus aliis censuris absolvere possit, sic tamen quod nullus dicti ordinis facultate eligendi Consessorem hujusmodi uti, aut illius verba interpretari, seu limitare valeat, nisi prout tu fili Petre moderne & pro tempore existens Prior domus majoris Cariusiae hujusmodi eadem facultate uti mandaveritis, & illius verba limitaveritis, & interpretati fueritis eligere possitis. 9 . Quodque tu fili Petre, & pro tempore existens Prior domus majoris Cariusiae hujusmodi ultra praefatos quinquaginta Priores, etiam alios viginti si ve Priores, sive Vicarios Montalium, ita ut numero sint septuaginta qui alias juxta formam litterarum Sixti praedecessoris huj isnodi personas dicti ordinis, & alias eidem ordini commissas ab omnibus peccatis, etiam dictae Sedi reservatis absolvere possint, eligere Valeas. 6 3. Ac quod Priores domorum hujusmodi ordinis non solum paramenta Altarium Cruces & Casulas, verum etiam Corporalia, & Pallas, ac alia ad divinum Cultum pertinentia perpetuis futuris temporibus benedicere possiot Apostolica authoritate tenore praesen

tium

412쪽

tium concedimus εc indulgemus. 3 c. Ac quidquid feciti, seu contra formam, &modum limitationis, & interpretationis per te fili Petre, di pro tempore existens Prior domus majoris Canusiae, hujusmodi circa facultatem eligendi Confessorem pro tempore factarum, gestum 5c factum, seu attentatum fuerit, irritum & inane decernimus., 7. Et insuper cum contingat diversos diversarum Institutionum Religiosos, dc personas erroribus, & ha resi Lutherana relictis resipiscere, & ad Catholicam,veramque fidem revertendo ad Sanctae Matris Ecesesiae gremium confugere, tibi fili Petre qui etiam totius ipsius ordinis Generalis existis: quod dicti ordinis personas Omnes a Lutherana dc aliis haeresibus ad ipsum ordinem revertentes ac eas quae ex lectione librorum L

theranorum, S similium prohibitorii Excommunicati nem & forsan etiam irregularitatem quomodolibet in- Currerint Ordini praedicto recipere, & eas in foro com scientita dicta Apostolica authoritate absolvere, & cum eis ac qualibet earum super ipsa irregularitate eadem authoritate Apostolica dispensare., 8. Et ne locorum distantia animarum saluti obe se valeat ex supradictis quinquaginta Prioribus per te ut I sertur pro tempore electis, viginti Priores, quos adoc conscientia tua magis idoneos judicaverit, qui pariter personas dicti ordinis, & quamlibet earum ab omni

vinculo Excommunicationis ut praefertur absolvere, &Cum eis ac qualibet earum super irregularitate per eas

incursa dispensare eadem authoritate Apostolica poς

sint, eligere, & nominare valeas etiam eisdem author, tale dc tenore concedimus di indulgemus non obstam

tibus praemissis, S Constitutiombus, di Ordinationibus

413쪽

Apostolicis, necnon domorum, & Ordinis praedicto

rum, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, Statutis,Consuetudinibus, necnon omnibus illis quae praedecessores praefati in eorum litteris voluerunt non obstare, caeterisque contrariis

quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris, die XXIII. Decembris M. D. XLIII. Pontificatus nostri anno X. signatis Blo. & Fulgin. Atergo, Dilectis filiis Petro moderno majoris Cartusae Gratianopolitanae Dioecesis, & aliis aliarum domorum Prioribus ac Fratribus & persenis Carlusiensis Ordinis,& sigillatis sigillo Papali cum Annulo Piscatoris inCerarubea more solito.

Edita anano II 48.

PAULUS PAPA III. Dilecto filio Ioanni Vol

nis moderno domus majoris Cariusiae Gratianop litanae Dioecesis Priori, Salutem & Apostolicam Ben dictionem. Alias nobis pro parte quondam Petri de L dis, tunc in humanis agentis, & majoris Cartusae Gratianopolitanae Dioecesis, ac aliorum aliarum domorum Priorum, & Fratrum, ac personarum Cartu siensis Ordinis nobis expositum quod dudum antea selicis recordationis Urbanus V. personis dicti ordinis, ut liceret eis habere Altaria portatilia, super quibus in domibus , grangiis, cellariis, & aliis locis congruentibus &honestis ad domus, seu Prioratus dicti ordinis spectantibus, Missam celebrare valerent, ac piae memoriae Sixtus IV. quod dictae majoris Canusiae & alij quinquagimia ejustem ordinis domorum Priores, per Priorem d mus majoris Cariusiae hujusmodi eligendi, personas dicti ordinis ab omnibus peccatis, etiam Sedi Apostoli

414쪽

CITATAE IN STATUTIS. , s

cae resei vatis, absolvere possint. Ac quod omnibus personis hujusmodi liceret in quolibet Festo Nativitatis Beatae Mariae eligere sibi Confessorem dicti ordinis, qui eos ab omnib' peccatis, etiam dictae Sedi reservatis,

absolvere possent: dc recolendae memoriae Innocentius

VIII. Romani Pontifices praedecessores nostri Prioribus dicti ordinis, quod paramenta Altarium, Cruces dc Casulas, ac alia ad divinum Cultum pertinentia benedicere valerent, per diversas eorum litteras concesserant, &indulserant, proiit in eisdem litteris plenius continebatur, dc praeterea nonnulli ejusdem ordinis dubitabant, an in aliis locis, seu Ecclesiis ad domos, seu Prioratus ordinis hujusmodi non spectantibus celebrare, dc an Consessores per personas dicti ordinis pro tempore electi personas ipsas ab Excommunicatione tam majori, quam minori, Zc omnibus aliis censuris absolvere pos sent. Et insit per nonnulli alij facultate eligendi Conseo forem hujusmodi nimium large uti, de illius verba tam

late interpretari poterant, quam exinde magnum animarum damnum sequeretur. Praeterea multotius pro animarum salute expediret facultatem, majoris Cariusiae,

dc aliis quinquaginta ejusdem ordinis domorum Pri Sibus per Priorem domus majoris Cariusiae hujusmodi pro tempore electis, in vim litterarum Sixti praedecessi ris hujusmodi competit etiam Vicariis Montalium per Priorem domus majoris Cariusiae hujusmodi concedi. Rursiis a nonnullis haesitabatur, an Priores dicti ordinis in vim litterarum Innocentij praedecessoris hujusmodi Corporalia dc pallas benedicere poterant. Cum ijdem Priores, dc personae nobis humiliter supplicari fecissent, Ut eis, dc eorum cuilibet, quod etiam in aliis locis 3c Ecclesiis in quibus pro tempore serent sive ad domos oc

415쪽

Prioratus Ordinis hujusmodi spectarent, sive non spectarent, Missam celebrare valerent concedere & indulgere, aliasque eis in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos supplicati nibus hujusmodi tunc inclinati eisdem Prioribus, Fratribus & personis id eorum cuilibet, ut etiam in locis aliis Bc Ecclesii is in quibus lysi pro tempore serent sive ad domos & Prioratus hujusmodi spectarent, vel non spectarent Missam celebrare, & ex tunc in antea non solum in Nativitatis praedictis, sed etiam in quolibet Purificationis ejusdem Beatae Mariae Festo Confessorem dicti ordinis qui eos ab Excommunicatione, tam majori, quam minori, &. omnibus aliis censeris absolvete posset: Sic tamen quod nullus dicti ordinis facultate eligendi Confessorem hujusmodi uti, aut illius verba interpretari, seu limitare valeret, nisi prout praefatus Petrus, tunc & pro tempore existens Prior domus majoris Canusitae hujusmodi,eadem facultate uti mandaret, &illius verba limitaret & interpretaretur, eligere possent. Quodque praefatus Petrus, & 'o tempore existens Prior domus majoris Cartusae hujusimodi, uin a praefatos quinquaginta priores, etiam alios viginti, sive Pri res sive Vicarios Montalium, ita ut numero essent se' tuaginta, qui alias juxta formam litterarum Sixti praede-cenbris hujusmodi personas dicti ordinis & alias eidem Ordini commissas ab omnibus peccatis, etiam dictae Sodi reservatis absolvere possent, eligere valeret. Quod Priores domorum Ordanis hujusmodi non solum par menta Altarium, Cruces & Casulas, verum etiam Corporalia & pallas ac alia ad divinum Cultum pertinentia perpetuis futuris temporibus benedicere possent. Et insuper, cum contingeret diversos diversarum institutionum

416쪽

tionum Religiosos & personas erroribus, ac haeresi Lu- therana relictis resipiscere , & ad Catholicam, veramque fidem revertendo, ad Sanctae Matris Ecclesiae gremium confugere, praeiato Petro, qui etiam totius ipsius ordinis Generalis tunc existebat, quod dicti ordinis personas omnes a Lutherana, & aliis haeresibus ad imitam ordinem revertentes, ac eas quae ex lectione librorum Lutheranorum, & similium prohibitorum Excommunicationem & forsan etiam Irregularitatem quomodolibet incurrerant Ordini praedicto-recipere, & eas in foro conscientiae dicta authoritate Apostolica absolvere ac cum eis ac qualibet earum super ipsa Irregul gitate eadem authoritate Apostolica dispensare, & ne locorum distantia animarum saluti obesse valeret, ex supradictis quinquaginta Prioribus per eundem Petrum pro tempore electis viginti Priores quos ad hoc comscientia sua magis idoneos judicaret, qui pariter persinnas dicti ordinis, & quamlibet earum ab omni vinculo

Excommunicationis, ut praefertur absolvere,-cum eis

ac qualibet earum su per Irregularitate per eos incursa dispensare eadem autnoritate Apostolica possent, eligere & nominare valeret per alias nostras in forma Brevis litteras concessimus & indulsimus proiit in eisdem litteris plenius continetur, & sicut nobis nuper exponi

fecisti, si etiam tibi domus majoris Cariusiae Priori sim Ie Indultum, videlicet personas omnes Ordinis hujuς modi ab haeresibus, ut praestitur, absolvendi, necnon etiam ex supradictis quinquaginta Prioribus, viginti Priores, seu Vicarios Montalium qui,ut praeseitur,pers,nas hujusinodi ab Excomunicatione absolvere, dc super Irregularitate dispensare possent, eligendi facultas cocederetur profecto earumdem personarum animaru saluti

417쪽

non parum consuleretur. Nos qui personarum quarumlibet , praesertim sub regulari observantia Altissimo famulantium, salutem nostris potissimum temporibus sim ceris desideramus affectibus; tuis in hac parte nobis porrectis supplicationibus inclinati, Tibi qui etiam toties totius dicti ordinis Generalis existis, ut quascumque dicti ordinis personas a Lutherana, & aliis haeres1-bus ad ipsiim ordinem revertentes, ac eas quae ex lectione librorum Lutheranorum, & similium prohibitorum Excommunicationem, & forsan etiam Irregularitatem quomodolibet incurrerint, ordini praedicto recipere, easque in foro conscientiae dicta authoritate Apostmlica absolvere, & cum eis ac qualibet earum super ipsa Irregularitate dispensare, necnon ex supradictis quinquaginta Prioribus per te, & pro tempore existentem ipsius domus majoris Cariusiae Priorem pro tempore ei ctis, viginti Priores, seu Uicarios Montalium, quos ad hoc conscientia tua magis idoneos judicaverit, qui e tiam quascumque personas dicti ordinis, qualibet earum ab omni vinculo Excommunicationis,ut praesertur, absolvere, & cum eis, & qnalibet earum super Irreguloritate per eas incursa dispensare dicta authoritate Apostolica possint, eligere & nominare libere & licite v leas dicta authoritate tenore praesentium concedimu S, Scindulgemus, non obstantibus omnibus quae in dictis limteris volumus non obstare, caeterisque contrariis quibuLCumque. Datum Romae apud Sanctum Marcum sub

Annulo Piscatoris die XX. Iulij M. D. XLVIII. Pont,ficatus nostri anno quarto decimo.

418쪽

BULLA S. D. N. SIXTI PAPAE IV.

quae Citatur n. 13. cap. I. Secundae Partis

Statutorum.

Concedit certas Indulgeneias. Item eonfirmat Privilegia indavia, Eκ-siones, Gonfirmationes a praedecessoribus concessas, cto item concedit quod quinquaginta Prιores deputandiper priorem Cariusiapossint ahoisere in ca αδ reservam, M.

-SIXTUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei, ad

perpetuam rei memoriam. 9 I. Ad fructus uberes, gis ii quos Canusiensis ordo, in agro militantis Ecclesiae no 1 81. dextera Domini plantatus,velut arbor bona produxit l, ctenus & producit, nostrae dirigentes considerationis intuitaim & attendentes, quod dicti ordinis professores mundo mortui & soli Cnristo , qui est vita, viventes, pro universali saluto fidelium incestanter ad Dominum fundunt preces, dignum ducimus ut illa eos prosequamur praerogativa favoris per quam eorum quieti & animarum saluti utiliter & salubriter valeat provideri. 9 1. Cum itaque dilecti filij Prior majoris Cartu me Gratianopolitanae Dioecesis & aliarum domorum dicti ordinis ubilibet consistentium Priores & Fratres nunc di pro tempore ex istentes intra Claustra domorum ea mmdem juxta regularia Instituta dicti ordinis vacare divinis debeant beneplacitis in contemplationis suavitate & hujusinodi regularibus Institutis impediti, Basilicas & Ecclesias Urbis, ac aliorum locorum in quibu seu prope quae eorum domus consistunt, pro consequendis Indulgentiis illas visitantibus pro tempore concessis, visitare non possint.

419쪽

6 3. Nos cupientes eisdem Prioribus & Fratribus dicti ordinis qui nunc sent & pro tempore erunt, ne propterea frustrentur Indulgentiis hujusmodi neve exinde aliquam mentis perturbationem incurrant providere, de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum P tri & Pauli Apostolorum ejus authoritate confisi volumus , & Apostolica authoritate praesentium tenore etsi dem Prioribus & Banibus qui nunc sunt & imposterum perpetuo pro tempore erunt in majori & aliis dicti ordinis domibus praedictis, etiamsi forent ex illis quibus pro negotiis dictarum domorum ratione ossiciorum quae obtinent, vel alias exire licet. Concedimus ut ublitando majus & alia Altaria consistentia in ambitu Ε clesiae domus in qua eos pro tempore degere contigeri .& ante quodlibet Altare eorumdem genibus flexis Psalmum illum paenitentialem qui incipit, Miserere mei Deus. Seu si illiterati forent septem Dominicas orationes cum totidem Angelicis salutationibus devote dicem do vere poenitentes & consessi eassiem prorsus Indulgentias & peccatorum remissiones etiam plenarias consequantur, quas consequerentur cum vel sine adjutricum manuum porrectione, ex Apostolica, vel alia coim cessione, qua hactenus, vel pro tempore tunc jam emanassent , si ea die qua id fecerint Baulicas, vel aliam, seu alias, Ecclesiam, vel Ecclesias consistentes in Urbe, aut alia Civitate, Terra, Castro, Villa, seu alio loco Dioecesis in qua domus ipsa cujus Ecclesiae Altaria, sic per

eos visitata serent, existerent, visitarent, in omnibus 8c

per omnia proinde ac si ipsi Priores & Fiatres, sic dicta Altaria visitantes, Basilicas, seu Ecclesias praedictas Ur- bis, Civitatis, Terrae, Villae, Castri, Loci, vel Dioecesis in qua domus ipsa cujus Ecclesiae Altaria pro tempore

fuerint

420쪽

suerint per eos visitata consistit, personaliter visitassent,& omnia illa fecissent quae ad consequutionem Indulgentiarum hujusimodi forent quomodolibet opportuna.* . Ut ipsi Priores & Fratres qui nunc sunt dc pro tempore erunt dicti ordinis conscientiae pacem & anumae salutem Deo propitio possint,ut optant, facilius adipisci & Indulgentias hujusmodi consequi, majoris Ca tusiae & aliis quinquaginta Prioribus domorum dicti ordinis per ipsum majoris Cariusiae Priorem pro tempore deputatis ad absolvendum personas dicti ordinis in singulis etiam Sedi Apostolicae reservatis casibus, &cum eis dispensandum , ex indulto felicis recordationis Eu peni j Papae quarti praedecessoris nostri eis ad tempusCOcelso & per nos approbato ac extenso perlonis uicti

ordinis tam ad effectum Indulgentiarum hujusmodi quam alias in singulis, etiam haeresis & injectionis manuum in Praelatum alterius ordinis, & homicidij etiam voluntarij ac mutilationis membrorum, casibus, in foro conscientiae dutaxat,de absolutionis beneficio, &oppo tunae dispensationis gratia, authoritate nostra perpetu futuris temporibus providendi alias juxta praedecessoris

concessionem & nostram illius approbationem dc ex tensionem; ita tamen quod super Irregularitate contracta pro homiε idio voluntario citra Altaris ministerium duntaxat dispensent, eadem authoritate praesentium tenore facultatem elargimur, ac felicis recordatio

nis Gregorij undecimi, Bd Pij secundi Romanorum

Pontificum etiam praedecessorum nostrorum qui omnia Privilegia, Concessiones, Libertates, Exemptiones, Indulgentias, Immunitates, Gratias, & Indulta majori

Canusiae & aliis domibus praedictis & illarum Prioribus ac Fratribus ab eorum praedecessoribus respective con- '

SEARCH

MENU NAVIGATION