장음표시 사용
2쪽
FRANCISCO UARGAS MACCIUCCA EQUITI HIEROSOLYMITANO REGIAE CAMERAE PRAESIDENTI FISCIQUE PATRONO FERDINANDO LATILLAE . PATRICIO CAPUANO, SUPREMI S. CLARAE SENATUS CONSILIARIO DOMINICO FIGLIOLAE REGIAE CAMERAE PRAESIDENTI. FRANCISCO MARIAE MIRELLIO CARAFAE. THEORAE PRINCIPI
PETRO MARMULEJOVALETUDINARIAE COHORTI ARCIQUE AD CARMELITARUM PRAEFECTOR VIRIS CLARISSIMIS
TEMPLI NOSOCOMII AMPLISSIMAEQUE DOMUS D. IACOBI APOSTOLI HISPANICAE NATIONIS CURATORIBUS IOSEPH VENTURA EJUSDEM NOS OMII TUM INCURABILIUM PRIMARIUS MEDICUS CHIRURGUS LUCUBRATIUNCULAM HANC GRATI ET OBSEQUENTIS ANIMI TESTEM.'
CAlculos in plerisque humani Corporis partibus coalescere, Anatomici, Medicique passim observarunt; at nusquam facilius, quam ubi urina intercepta aliquandiu haeret. Quod Α autem Diuiti sed by Corale
3쪽
autem , se morbis vulgaribus Hippocrates, ex utero aniculae calculum extractum memorat, non dubitarem, ex urethra facile revera id accidisse: quae, communione loci, alveique extremi coincidentia,potuit observatores decipere; qui proinde vesicae,sive aerethrae opificium, pro uteri eiectamento accepere. Atqui inurethra ipsa, non tam promptam, nec tam facilem esse hujusmodi congestionem, & coalescentiam, is facile intelliget, qui
reputaverit nativam ejus canalis levitatem, lubricitatemque: tum etiam pronum, citatumque, per eum, urinae effluxum.
Ut ut autem sit, cum mihi nuper evenerit, calculum satis insignem in urethra deprehendisse; e re chirurgica fore putavi, quicquid de illius ortu excogitatum, qaidve in eo extrahendo, aegroque curando, sit factum, in publicum edere. In uno e nostrae urbis clivis, cui vulgare nomen Pi-roZZoli, haud longe a mensi uin collegio, domum habebat Joannes Iavolarius, qui natus anno MDCXCI. sic arctum habuit a nativitate praeputium, ut naturali mictus effluvio resiliens, in orbiculumque se expandens, lotium, non juxta urethrae modulum, emitti sineret, sed ab exiguo ipsius praeputii ore, quasi per siphuncuis in exsilire.
rigesimo aetatis anno uxorem duxit; cumque ex maritali ministerio spes foret, ut, laxatis praeputii compagibus, glandeque detecta, vel ipsi generationi, ne dum mictui expeditior colis evaderet hymen haudquaquam votis arrisit rspemque omnem sesellit dilaceratio, eamque secuta memorrhagla; conglutinatis siquidem inter se partibus, quas con-eubitus divellerat , ipsa compactionis crepido angulium praeputii soramen adeo arctavit, ut nedum seminis jacul, tionem , sed vel erumpentem lolii fluxam plusquam antea cohibuerit. Immo cum annum attigisset XLV. eo excre.
vit angustia, tantamque mingendi dissicultatem aeger expertus est, ut singulis mictionibus ternos horae quadrantes aliquando insumeret.
Rebus ita se habentibus, Tavolarius nonnullos medicos consuluit, qui, explorata parte, gentianae radicem Praeputii soramini immittendam censuerunt : ea spe , ut, eπillius inflatione , aliqualis fibrarum extensio , ampliorque arcti foraminis hiatus haberetur . Haud frustra tentatum hoc praesidium fuit ; quamvis enim praeputium non satis aperuerit, mingendi tamen dissicultatem, integro sane decen. nio, quodammodo imminuit. Sed , poli tanti temporis diutur
4쪽
uturnitatem, aeger paxilli illius fastidio pertaesus, alios adivit, ut ipsum & eo liberarent incommodo, & sibi opem, 'uam
possent, utiliorem praestarent. Ex multis hinc illinc conquisitis consiliis, quod certe expeditius futurum fuisset, repudi, tum est, longa scilicet, praeputii incisio, per quam contracta hinc inde scissarum paritum labia, nullum amplius urethrae ori impedimentum afferre possent; dc sic glans, hactenus delitescens, in lucem prodiret. At pusillus aegri animus,
panico timore perculsus, cultrum, omnemque cruentam chirudigiam perhorreicens, mitem, blandulumque medicum accivit; qua metui potius, quam morbo prospiciens , comiter eum adhortatus est , ut ad intermissum gentianae usum rediret: ac non male secum agi putaret, si, usque ad extremum vitae diem, ea uteretur: hac amplius opitulatione adjecta, ut, quoties hujusce radicis irritatione, pars recrudesceret, tubulum plumbeum urethrae, Per praeputii hiatum, aptaret, cuius dia Elu, urina proflueret. Quoniam autem aeger, ex frequentissimo usu, tubulum hunc plumbeum facillime immitteret coli, sorte fortuna eo tandem immissus descendit , ut totus se abdiderit in urethram . Hinc factum , ut fistula plumbea, quae aperiendis tum urethrae, tum praeputii oris, ac proinde expeditiori mictui, inservire debebat, meatu in ipsum urinarium, mole sua, excaecarit . Ad antiquas hinc angustias remeante praeputio, urinaeque semita plumbo obstructa, mingendi facultas duplici caepit impedimento praefocari. Cum hinc ardores , doloresve in dies succrescerent , aeger ad gentianae opem iterum frustraque recurrit. Interim si ve quod doloribus oecalluerat, sive quod chirurgici cultri metum animo ejicere nunquam potuit, ad eam segnitiem, socordiamque silentio abductus est, ut per sexennium, & ultra, nunquam, de plumbo illo extrahendo, consilium ceperit. Morbo subinde ingravescente, eo res devenit , ut pridie idus Novembres MDCCLXII. aeger per quam dissiculter i nicturire caeperit, immo poli biduum omnino lotium suppressum est ; magnus hinc exortus rigor, cum vehementi sebri , mentulaeque tumor mirum in
His territus Tavesarius, amnem suum arcessivit Ioan . Thoemam Bon incontrium , virum in re medica praestantissimum, qui novissimam morbi causam, inliam forsan, quam abditum
plumbum existimans; ut aestuantem aegrum reficeret, primo
5쪽
phlebotomiam praescripsit, oleiq. descium amygdalarum, cum violarum strupo propinationem: peni deinde, ac pectini, jam tumidis, malvae cataplasma, ex lacte, & aqua florum sambuci paratum, apposuit: indicta insuper frequenti malvacei decocti potione, nec non Mytteris identidem ulu , ipsi auctor
fuit, ut chirurgorum consilium , & operam advocaret. Cum haec audivisset aeger , amicum chirurgiae professorem consuluit , quippe qui vetustum e ux praeputii vitium bene callebar. Hic, parte inspecta, cum penem, lapidis instar, sere obduruisse videret , colorem ex purpureo nigri cantem Praeseserentem , resolventia medicamenta admoveri jussit ; dccum ne sic quidem durities illa evinceretur , ad ultimum remedium, amputationem scilicet membri, deveniendum eracensuit. Sed malactica quaeque vana suere : visque morbi omnia id genus praesidia se uitrabatur. Tumor enim grassari iam caeperat, ac penem pubemque , & inguina , atque scrotum ipsum invaserat. Haec autem omnia ad x Iv. dbem Novembris, cum labris incremento, omnimodaque urinae suppressione, perdurarunt. Eadem die, diversis tamen horis, ad aegrum vocati submus ego , & Philippus Palumbus , non parvi nominis chirurgus: uterque in ea suimus sententia , Iotii desectus , a que progressae in attiguas partes luis , aliam non elle causam, quam plumbeum illum tubulum, urethrae inhaerentem, qui nisi extraheretur, atque urinae liber exitus pateret, par
tes affectas facile in necrosin dilabi posse . Inclinante autem
die , ut spatium captaremus , praesentiora remedia excogitandi , disceptam curae rationem vel in cras linum servari placuit ; uno tantum cauto: ne scilicet magnam aquae vim aeger, ut antea usitatum , hauriret maxime namque pertimescendum erat, ne exundans inde urinae copia partes magis magisque urgerer, atque intenderet.
Postridie ad aegrum visendum accedens , ibi duos alios, aeque claros chirurgiae professores offendi, Pompeium Pizaω grossum . & Caietanum Marimellium ; sed erat ibi etiam
aegroti assinis Medicus Boniacontrius . Enarrata hinc omnibus morbi causa , partibusque diligentissime inspectis' , ae
perquisitis, una mecum omnes in eo coniti terunt , tubulum plumbeum sexennio & amplius, aegro tacente, in urethra delitescentem , omnino extrahendum esse ; arque ad id omnes
vires impendendas, unanimi iudicio conclusum; aIioquin ge-Diuiti sed by Coost
6쪽
nitale membrum, simul cum vicinis partibus, brevi gangrena
corruptum iri. At obstruentis plumbi situs erat ignotus , diuque haesitarum, in media ne, an extrema parte urethrae, aut in aliquo ejus peculiari situ, num in collo vesicae, an in sphinflare , vel circa perinaeum latitaret; omnes enim hae partes intinmuerant, atque extensae videbantur. In commani hac haesitatione, cuidam placebat perinaeum pungere; sedati hoc con- filio ut discederemus, duo suasere: primum excedens, partium tumor, qui incommodum huiusce operationis situm, apparatumque, aegro dissicilem faciebat: alterum, quod ex hac pumctione effectui potius, quam morbi causae, mediciua adhibere. tur ; exuberans quippe urinae pondus eo praesidio extractam fuisset, minime vero plumbeum illud repagulum. Quapropter tutiorem, a me latam , sententiam omnes sequuti sunt, aperiendi nam praeputium , ut detecta glande , per urethrae sera mea, plumbum insectari, aptoque initrumenta dotrahi posset.
Itaque ad operarionem manum admovens , aegrum si dinum jacere iussi : forfice de iis reciso praeputii latere supe- mori inferior namque pars freno vincta , crassior erat, at que obesior specillum in arethram immisi, quod vix transmeata glande , selidam offenssit obliaculum . Adhibui cito serrum illud, quod Joan. Andreas a Cruce hastam , Hildanus speculum caecum vocat. Ar frustra ; nam & ipsi Iidum illud nihilominus obstitit. Re perpensa, uno ore Omnes assirmavimus, plumbum, sexennali adhaesione, adeo carni ad glutinatum esse , ut unam, cum ipso pene, quasi membrumessiceret. Quamobrem necesse fuit, glandem ab ore sursum incidere , eandemque hastam iterum immittere ; quos cum etiam frustra tentassem , dentatam sorcipem in trudere coactus fui; eaque, non fine immodico Risu, aegrique dolore, lapidem quendam oblongum, non parvae molis, extraXi, coni- eam quasi sormam habentem, scabrum, atque friabilem. Cum unusquisque, vice plumbi, lapidem extractum aspiceret, lanequam mirabamur, mentemque animumque nunc huc, nunc illuc dividebamus , haerentes, an in imo urethrae sum do plumbum illud adhuc lateret . Ut anxia hac dubitatione excuteremur, iterata specilli immissione opus erat; jam que ad eam peragendam animum in luxeram. Sed mihi m
ram fecit illa non levis suspicio , scire ut plumbeus ille tubulus
7쪽
bulus in ipso lapide occuleretur, eoque propemodum coope riretur. Et quidem, fracto lapide, patuit tubulus, subtiliori
lapidis parte circumquaque resertus, in eoque concretus.
De lapidis hujusce ortu, mole , ac forma, priusquam plumbum repertum fuerit, quisque pro libito suum protulit
judicium. Cum vero constiterit, quod in medici sere veretro tubulus ille insederit, ac plumbea sua inertia , per sexennium naturali mictus emuvio obstiterit, ejus coalitionis ratio facile suit excogitata. Siquidem urina, plumbeo ame re praepedita, ac missurientis conatu, per tubuli seramen , vel inter tubuli, urethraeque angustias erepere, & exilire coa fila ; ut istis expediretur anfractibus , secemi certe oporte bat; plumboque illo, corpulentiores lotii partes, veluti quodam colo se jungi. Cum hinc secretae partes , utpote arenacea ac sabulosae , facili negocio plumbo adhaerescerent , tubuli foramen sensim obstrusere . Ad aggerata proinde quotidiano lotio ipsarum partium adhaesione , obductoque ab ipsis unde quaque tubulo , hic lapidescere, atque calculi instar co lescere caepit. Qui, sexennali mictus aggestione, cum ea O longa excreverit serma, qua ipse urethrae modulus, ipseque
erepentis urinae fluxus siverint coalescere , eo tandem adas
ctus est , ut unciali serme crassitudine , urethrae ductum , per palmi sere quadrantem, omnino obstruxerit.
Quoniam vero penis valde intumuerat, ac rubro quo
dam, & sane livido erat colore sussulas; atque glandis apex
quodammodo necrosim minabatur; non abs re duxi ejusdem veretri superficiem leviter exarare, atque, ut ajunt, scarificare; ut, qua data porta, sanguis emueret, & vasorum Oh- structio minueretur. Hoc enim praesens nec rosi obstaculum videbatur . Iussa insuper venae aperitione, solitam aquae epota tionem vetui, ne urina quoque, copiosius inde secreta, exuberaret . Cui curationi vidula Bon in contrii, ad sui astinis salutem tuendam, atque provida, consilia accessere. Eadem die major urinae vis , ac liberius emissa, mitigata febris, partiumque affectarum tumor paullatim de crescere caepit . Uno tamen incommodo angebatur aegro tus, urinae nempe ardore, per incisas, atque a lapidis divulsione laceratas, partes permeantis . Ueruntamen latis , illiti Lque de more partibus, xiv. post die , sebri liber is suit ;& quamvis ulcera non occalluerint, ad cicatricem tamen tendere videbamur , lotiique ardor plurimum deserbuerat .
8쪽
Tot tantaque igitur arrisere argumenta curationis, brevi ac feliciter cessurae, ut aeger cibo refocillari caeperit. Sed intra paucos dies sebris iterum exarsit; cumque tu mores duo, in pube unus, alter in scroto emerserint, ac emarcuerint ; ex illorum suppuratione sebrim exortam ess e, cum
aliis judicavi; quandoquidem pure ex iis ejecto, sinu busque
ipsis detersis, sebris aestus oblanguit, licet, nunquam aegrum deinde dimiserit ; qui praeterea ea stomachi nausea , & languore assiciebatur , ut quicquid esculentorum ei afferretur , impense fastidiret. Sane multis ab hinc annis podagra laborabat. , eique pedes, di crura aedemate ingravescebant ; cumque humoresisti, hujus curationis tempore, evanuissent , ex inopina hac
merastasii, Medicus B in contrius non temere conjectabat, febrim enatam esse. Et vero exitiosim aegro fuisse hune aedematis retrocessum , quo vitalioribus corporis partibus labefactatis, ipse ad interitum tendere visus est, vel ex eo facile dignoscebatur, quod licet praeputii , ac penis ulcera
probe absterta serent , eoque sano niterent colore , ut mox cicatricem ductura cernerentur ; is tamen non minus expectore , quam ex ventre multam saniem egereret. Quod
cum per sex dies , magno cum febris ardore, & gravi
capitis sopore, eum incesserit tandem uri. Kal. Decem. bres MDCCLXII. die vero xxx Ix. post calculi extractionem, profecto immedicabilis occubuit. Ex hactenus dictis , duos fere morbos recensuisse mihi videor , alterum quo mictus , alterum quo spiritus aegroto praereptus est . Sed non mihi animus erat, utriusque morbi historiam 'persi tibere. Quae de secundo sunt adiecta , non sine. lubens adjeci. Siquidem cum fatifera ejus morbi vis, subrepens & inopinate devenerit , ut spem omnem aegrotam ii Tavolario, ac vitam denique ipsam ademerit; ex hoc ipso quidem coactus sum, vel leviter hujusce accedentis morbi exitium perstringere; quod operae, a me , in ejus Ueburia curanda , impensae , fiuctu propemodum certo orbaverit . Hinc nonnisi patentiora saevientium eius virium signa percensui, quae, pridie quam extremum obiret diem, aeger, ex creta sanie, ac aestuosis febribus , deprom sit. Ceterum quod amicorum impulsu apud me statui, iblud sane erat, ut quae in primo, eoque non unius anni modibo, eiusque curatione observatu digna visa sunt. , studiosa iuv
9쪽
iuventuti proponerem . Sane species haee morbi eum mihi aeque ac aliis, ad medelam accitis, rara sit visa , non d hito quin aliquid novitatis vel iis afferat, qui medicinam morborumque causas, ex id genus chirurgicis, anatomicisve observationibus, haurire moris habent. Scio, innumeras cabculorum species a nostris auctoribus reserri, sive internis, sive externis causis enatas. Et praeter Glaum Borrichium,
rium, Q aliosque viros Clarissimos, qui medicinae, ac re, publicae bono, plurimas hujusmodi observationum centurias collegere; locupletissimus quidem , & ut in ceteris omnibus, ita & in hac re est accuratissimus Morgagnius se ; verum inter millenos ab ipsis notatos lapides, nullum, quod rudi minerim, in Methra virili efformatum reperia Quodque speciei huic inest undecvmque singulare, & admiratione dignum, summa certe aegroti patientia , qui ultra sexennium pertulit, occlusum plumbum, ipsa se urina sensim aggerante, eo usque obstrui, ac lapidescere, ut mole sua totum quasi urethrae ductum oppleveris. Postremo qaicquid gratiae mihi habuerint adolescentes, quod hanc observationem eis, veluti parvam , pro tenuitate mea, symbolam, inter multiiuges, magnificosque hujus generis, ab aliis extructos, apparatus , contulerim; satis mihi superque erit, si amici , quibus morem gessi , eandem, pro
sua erga me benevolentia, veluti merum observantiae argumentum excipiant
a) Dissenario de lapidum generarione in maero, re aisocosmo. b) Additio ad otii Borri tu dissertationem . M c) obfer uariones medici Chirurgicae. d) Observationes variae. o De sedibus , ct causis morborum per anatomen indagatis Icones integri hujus calculi, ac duorum eius frustorum, nec non tubuli plumbei, in uno ipsorum concreti, litera Asignati , videsis in adiecta tabula num. I. II. III. In qua
aliam exhibentur instrumenta in chirurgica operatione adhibua, nempe num. IV. Specillum. V. Speculum Caecum. VI. fortex. V11. forceps dentata.