장음표시 사용
3쪽
5쪽
De Vesica urinali ob viciniam morbosam Uemadmodum in qua Vis Societate degentibus , magna Vitae in eo posita elifelicitas , ΡATRES Sapienti mi , D AUDI. TORES Honoratissmi, ut probo quivis atque
pacifico vicino gaudeat , amicoque eiusdemutatur consortio : talis certe dc singulorum homini concessorum viscerum conditio mihi videtur , quae , si in aliorum posita sint vl- cinia , quorum substantia ignem semel suscepit ; eodem facile , & inopinanter incendio deflagrant . Dignam hinc semper experto Medico credidi Materiam , morborum , qui ex vicinia morbosa oriuntur , perscrutationem , neque pars haec Medicinae , attentione nostra certe dignissima , mihi satis adhuc dum videtur exiscutra. A ist vero cuin, ob plurimos alios labores , mihi & in hos descendere , data non sit potentia : aliquot saltem de vesica urinali ob
6쪽
viciniam morbosam aegrotante fragmenta, hae Occasione collaturus sum , qua Uiris juvenibus Lauream Medicinalem imponendi pergratum eoque gratius Certe ossicium in me , pro prima vice, nunc hoc ita loco suscipio : quod uterque ex illis, eiusdem Patriae fontes medicinales hauserit, quibus Oc ego quondam enutritus sum; quodque in hac ipsa nostra Academia, Germanis quoque, ob Uos ipsos, PATRES Sapientissimi, quos inunc alloquor, celebrat i ssima, se tales ambo praestiterint, ut mihi, dum in Italia scientiae suae specimen publicum illis
edendum esset, non Certe fuerit coram aequisia
siniis iudicibus erubescendum . Sed nova gaudii honorisque in me redundat ratio Auditorest ipse enim ego, quem ante paucos annos REX MAGNAE ERITANNIAE POTEN PISSIMUS, Georgiam Augustam, pro docenda ibidem praxi medica, vocari clementissime dignatus erat, ut primus essem, qui, CatDolicae fidei ad dimis, Cathedram in hac magni nominis Academia, ascenderem , & Tolerantiae, & Aequitatis Regiae
testem agerem publicum, nunc demum dc
SUMMI IMPERATORIS gratia, me in hanc
honorificam Sedem collocatum, atque de novo . Tolerantiae etiam Imperatoriae instrumentum fieri video, qua Virum iuvenem ,
7쪽
Protestantium religioni adstrictum , fraterno animo amplectar, Doctorum Universitatis nostrae Regiae Albo inscribam , & sic partem honoris Georgiae meae dilectae publice reddam, quem publice in me tam benigne contulerat . Hi fruetus sunt, PATRES Sapienti simi , divinae illius Tolerantiae , cuius Pater est , Quem nos tot aliis adhuc titulis Patrem vocamus , & in quo gloriamur omnes ,
IOSEPHUS II. IMPERATOR AUGUSTUS.
Sub huius Regno. iam ante complures annos
a , in hoc ipso Archigymnasio, non obstante Religione aliena , Laurea Medica solemniter ornatus est Ferdinandus siue Μ ex Cassona' , Bernenses ; atque ante quinque hos annos , hanc ipsam Cathedram conscendit celeberrimus TISSOT, Praedecessor meus, Protessanti quoque Ecclesiae adscriptus : ita ut , quod priora vix credidissent saecula, ipsa, sub tali IMPERATORE, prima tolerantiae Exempla, Convulso interim , dc frendente ita tenebris fanatismo , dederit Italia . Sed quo non mea me gratitudinis , ob tanta in genus humanum beneficia , sensatio abripit ad ea pergam , quae Vobis de
8쪽
Vesicae morbo ex vicinia morbosa oriundo , promiseram , eaque brevi sermone nunc ah solvam . Viscera in pelvi humana sita , feminae triaiunt, viro, ut aiunt, non nisi duo: Vesica urinalis de intestinum rectum , inter quae , me dium gerit maller uterum , generis humani commune domicilium: cuius tamen vices in viris, non certe minores, agunt vesiculae duae,spermati proli fico tum suscipiendo , tum fo-Vendo, a natura providissime adaptatae . Tam vasis & membranis , qaam fibris muscularibus, aretissime inter se cohaerent haec organa ; neque sane mirum videbitur , si , aegrotante uno , de aba mox in consensum rapiantur homini infensissimum. Maiora omnino Mullerem hic exspectant pericula : cum uterus, praecipue graVidus, cum partus tot aliae sequelae, tum vesicam cum urethra , tum intestinum rectum, non raro gravi morbo, licet secundario , asscere soleant . Sed virorum sors his incommodis vacua certe non est , atque haec ulterius docebunt tria , quae nunc asseram, exempla: a quorum Commemoratione utilitatem in meliori horum assectuum cogΠitione aliquam futuram esse Confido . Ρharmacopola B uch saliensis , so. circiter
annorum s N. Eichhaen diei , a longo iam
9쪽
tempore haemorrhoidum fluxu Vexatus, atque, hoc ipso minus recte succede a te, magais saepe cruciatibus ad rectum intestinum obnoxius, quos , immanes licet, patienti animo perferre solebat, post longa huius naturae incommoda, alvum sibi liquidiorem fieri urinamque penitus supprimi , persenserat . At qae haec quoque syniplomata vir morosus de in se ipsum perdurus, silens pertulerat: donec ledio continuo assi xus , viribus exhaustus , habitumque summe cacheticum prae se ferens, sero nimis opem a me efflagitare cogitaverit i Zo. J febriuaderat hectica , abdomen tumidum , pedes turgebant, Zd nolenti effluebat per alvum sanies & fumor tirinam redolens , Cum interim
saepe per quindecim dies ec ultra, nec guttula urinae per urethram redderetur . Non
raro vero per ipsam virgam satus foetidissimi aliquo cum impetu erumpebant : per aliquot iterum dies sequebatur urina magni foetoris, perpauca , turbida ; mox de novo supprimebatur per longum temporis intervallum, atque alvi repetito viam relegebat lCtium , quod , pure remi X tum , intolerabili foetore athmos phaeram replebat , ut nullus fere aegrotanti adstare amplius potuerit .
Sedem mali altiori intestini loco positam fuisse , vel ex eo clarum est , quod , ad cu-
10쪽
ratius inquirenti per digitum Chirurgo , mali
vestigium nunquam pateret. Morbum hinc lethalem facile praevidens , optavi saltem , Ut, post mortem certam, paulo ad curatius in caussas inquirere liceret ; ast , dum . quo tempore ad Serenissitnam Principem Bado-Badensem, cuius tunc quoque Archia tri vicibus fungebar, Vocatus essem, decesserit Aeger: cum eodem spes utilissimae sectionis sepulta est . MOX vero alius non adeo .absimilis casus
sese mihi obtulit in Viro Musices Magistros D. Eret boti J Bruchsaliensi . habitus valde
scrophulosi & pinguis, aetatis M. circiter annorum . Aegroto quidem Medicus ego vix adstiteram ; sed urinam parcissitinam , valdopere foetidam emissa in , dein penitus suppressam fuisse ex alio intellexi : unde , prae- tumido ventre , sub summis doloribus extinctus est. Sectionem Cadaveris cum Chirurgiae Professore , Doctore L rabetet institui , illaque mox obtulit insignes Mesenterii in farctus Carcinomaticos tumores , qui cum Vesicae fundo Concreverant, eandemque ichore plane corrosi vo & insigniter foetido adeo iam exes erant , ut largo ostio patens vesica urinalis , in ipsum pelvis cavum effuderit lotium , quod , cum Ichoris Carcinornatici mggna Coin