M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

4쪽

M. TULLII

cICERONIS

OPERA.

TOMUS SEXTUS.

HOC VOLUMINE

Continentur Orationes PosT REDITUM 1N SENATU . & AD

6쪽

M. TULLII

CICERONIS

OPERA.

TOMUS SEXTUS. PARISIIS,

sS AILLANT, via S. Ioannis Bellov. Apud DE s AINT, via Foenea. BAR nou, via Mathurinensium.

8쪽

POST REDITUM

ORATIO VIGESIMA SEPTIMA. ,

Cicero a CosF. Pisone is Gabinis Amisiduus , a Caesare o Pompeio dere lictus , lege Clodia pulsus in exsi-ilium fuerat, quod in consulatu cives indemnatos necasset. Musis sexdecim mensibus gaudem revocatus ,

Romam rediit pridie Nonas Septembris, anno urbis Se C. Postridie,

ut ipse scribit ad Atticum libro IV,

i. senatui gratias egit hac oratione, quae R redietum in senatu inscripta es, ira qua commemorat a

que avi cat ejus ordinis erga se merita e laudat etis P. Lentussum O Q. Metectum s tribunos plebis Oc-do , O in iis praecipia Milonem O

9쪽

I O R A T I O LSextrum ; septem praetores . O Cn. Pompeium. Hanc orationem Pro : nimus orationi ad Quirites , quae non potuit nisi post biduum haberi, si ramen habita est: nam eam dura,

taxat friaetam fuisse suspicatur Min

I. SI, Patres conscripti, pro vestris immortalibus in me , fratremque meum, liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero ; quaeso, obtestorque, Re meae naturae potius, quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum putetis. Quae enim tanta potest exsistere uberistas ingenii, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando , sed percensere numerando qui mihi fratrem optatissimum. me seatri amantissimo , liberis nostris parentes , nobis liberos ; qui dignitatem , qui ordinem , qui fortunas, qui amplissimam rempublicam , qui patriam, qua nihil potest esse jucundius , qui denique nosmetipsos nobis red

didistis . . . .

a. Quod si parentes carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita , patri,

10쪽

POST REDITUM. 3

monium , libertas, civitas tradita est ; si deos immortales , quorum beneficio i &haec tenuimus , & ceteris rebus aucti sumus; si populum Romanum . cujus honoribus in amplissimo consilio, & in altissimo gradu dignitatis, atque in hac omnium terrarum arce collocati sumus ; si hunc ipsum ordinem, a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati : immensum quiddam & infinitum est, quod vobis debeamus, qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia , deorum immortalium,munera , populi Romani honores , vestra de me multa iudicia , nobis omnia uno tempore reddidistis : ut, quum multa vobis , magna Pompulo Romano, innumerabilia parentibus, omnia diis immori ibus debeamus, quod haec antea singula per illos habuerimus ;nunc universa Per voS recuperaverimus.

II. Itaque, Patres conscripti. quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quamdam per vos esse adepti videmur. Quod enim tempus erit umquam , quo vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur, qui illo ipso tem-Pore , quum vi, ferro, metu, minis o Iessi teneremini , non muliti post discessum meum universi me revocavistis , referente L. Mummio, fortissimo atque optimo viro quem habuit ille pestifer am

SEARCH

MENU NAVIGATION