장음표시 사용
3쪽
Invictissimi ac Praepotentissimi
5쪽
Icamus bona verba: renascitur omine laeto Gloria Caesaribus Rex Gulielmus Avis. Candida lux, o luce dies formosior omni l in bona, quae gremio commoda nata tuo pTu produxisti dias in luminis oras , o nihil haec mundi machina majus habet. Tu udus populis das tutelare duobus: Te noster merito mundus, &iste, colit. Salve, laeta dies, & Tu Sol alme diei Illius, augustas lumine cincte comas. Hunc Tibi coelestis dudum spondebat honorem,
Visus in exortu, circulus ille, Tuo. Par Ariadneae nec concessura Coronae Stabat Arausiaco clara corona polo.
Augusto visum splendebat in aethere lanum, Augurium regni, Rex Gulielme, Tu
Nempe Tuo capiti nectebant fata coronam :Augustus terris nempe futuruS eraS. Jamque aliquid magnum primo apparebat in aevo, Regius re Pueri trulsit ab ore decor : Aetatemque supra, tenerisque animosior annis, Spirabas Proavos, non minor ipse, Tuos.
6쪽
Credita res Juveni Batavum Tibi: credita tellus, Majorum valida libera facta manu. Induis arma humeris pro libertate Batava, Sternis re hostiles fulmineo ense globos. Indolis Herme specimen, primusque triumphus , Auspicium belli nobile, Narda fuit. Altera vitiferi collecta crepidine Rheni Palma, peregrino Bonna recepta splo. Accedunt urbes variae. Velocius hostis . Deserit obsessam, quam modo cepit, humum. Vindice Teliber Vahalis, Te vindice Mosa, Isaiaque excusso dividit arva jugo.
Securus virtute Tua terraque mariqsse,
Ille salum rursus findit, & ille solum. . t Ista Tibi debent se commoda: carpimus ista
Pacis Arausiaca gaudia parta manu. At quam non propria haec, quam non sincera voluptast Ecce iterum Batavos Gallus in arma vocat. Signa canunt: Tu terra hostem, pelagoque retundis. Dat pelagus lauros, dat Tibi terra novas. Trajicis occanum victor quoque, milite multo , Perque Caledonias it Tua classis aquas. Vix adversa premis pcde litora, protinus omnis Obvia procedit turba, viamque facit.
Inmonit Tibi promissam Deus ipse coronam, Porrigit & meritis debita Sceptra Tuis.
7쪽
Imperii Sceptrum triplicis, quod saecla negabunt ostera, Regali dat Tibi ferre manu.
Dividis hoc cara cum Compares jamque Britannis, Jam Batavis, validam fers, bone Ductor, opem. Signa animi manifesta Tui, sacrumque cruorem Vidit, & attonita Boina recessit aqua. Fracta Tua virtute, Tibi se tradit Ierne, Subdit & imperio colla subacta Tuo. Nec minus & Batavis vigilat Tua cura tuendis, Et pelagi vastas spernis, ut amnis, aquas. Ipse rubis grave Martis onus, durumque laboremi Et, siquando vocant praelia, primus adeS: Primus inis bellum, postremus deseris, idem . Militis officio functus , itemque Ducis: Exactorque operum pariter, sociusque laborum, Quod Tu cunque Tuis praecipis, ipse facis. Et Tibi cura Tui minor est, quam cura Tuorum; Quaeque geris, Patriae, non Tibi, bella geris. Pugnaces Tu Germanos in praelia cogis, Et Tua Caesareae signa sequuntur aveS. Te duce, communem Concordia sustinet hostem,
Borboniique Tuo sub pede palma jacet. Ille quidem pugnam detrectat; Tu tamen illum
Persequeris terra, persequerisque mari. Quam toto nuper trepidavit litore, ut hostem Sensit, & armatas in sua damna rates l
8쪽
Aequore jam pelagi Tibi cedit, & aequore campi
Ille gravis terris, ille tremendus aquis: Iamque fatigatus pacem (quis crederet ultro, m dare consuerat Gentibus, ipse petit. Indue Daphnaeo, victor, caput, indue, ramo, Quasque Tibi virtus dat Tua, scande rotas. Protere jam fractos hostes, Poenumque rebellem vince salutifera, viis ius utante, mora. Exiguum magno spatium concede labori ;Jam domitus, bello jam, puto, victias erit. Ense reducta Tuo Pietas, re nescia fraudis Relligio, laetum tollet ad astra caput.Pax bona tellurem repetet, Gentesque beabit Copia ; jamque suum navita curret iter: Atque aliquis densa recubans Meliboeus in umbra Carmine se, placidas gramine paseet oves. Haec, auguste, Tibi debebimus otia, Princeps: Haec sunt natali munera nata Tuo. Te nisi donasset terris Deus aethere nostris,
Hostibus haec dudum praeda fuisset humus. Tu nobis p ulum conjungis amore Britannum: Tu Galli frangis fulmina, frangis opes. O Te felicem belli nodumque moramque lo fausto terris sidere nate Tuis lo pulchrum, o vere niveum, niveoque lapillo
Signandum populis (nam Tuus ille diem l
9쪽
es re amor Patriae, populi tutela Batavi, hi famulus, qui jam, Te sine, nullus erat: Edite Principibus victoribus, edite magnis Regibus, Albioni Rex, Gulielme, soli: Si per Te vitam trahimus, Te vindice salvi iAque Tua pendet nostra salute salus: Hic quanto nobis vita jucundior ipsa, Hic quanto debet carior esse dies
Hunc celebrate simul Batavi, celebrate Britanni, Et laetum medii murmuret unda maris.
Surgat ab oppositis in coelum collibus Echo; Plurimus & gemino litore plausus eat. Exornet radiis Titan melioribus ora, Signaque laetitiae det Polus ipse suae. At tu, Natalis, magni cunabula Regis, Dulce latum Domini, saepe revise, Tui . . Et per bissenos revolutis mentibus orbes, Vulchrior Eoo rursus ab orbe redi.