Sepulcrum hermetis reseratum siue De opere hermetico libri tres. Auctore Petro Paulo Raphaelio

발행: 1716년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

113066

4쪽

- es

SEPULCRUM

HERMETIS .

6쪽

RESERA Tu Μ

LIBRI TRES.

AUCTORE

PETRO PAULO RAPHAEL1O

EDITIO SECUNDA.

Omnia in manu Domini, qui dona sua, cui, & quando vult& largitur , & subtrahit.

VENETUS , MDCCXVI.

Apud Andream Ρoleti. Superiorum permissu , ac Privilegio.

8쪽

Adeptis Arcanum S.

Εpulcri, quod amplae, compo

sitaeque par 2Edi , immo vesiadae, & arci priscorum Sapien tum simul, & neotericorum , quorum pars estis, thesauris rea sertum HERMETΙ posui, nec obstruxi , sed pervium seci , Cum vigiles custodes eos optem, qui ejusdem posisent & assertores dici , si direpturis , eversuricque invaderetur ab hostibus , ipsum vobis tuendum delego Philosephorum Principes.

9쪽

An erectat archetypum molis apth delinea verim , vel erraverim in structura, an quid nempe omiserim damno ejusdem , sive inutiliter auxerim , vobis unich perpendere concessum est, quibus eadem , ignota caeteris , se penitus deteget.

Stabit iudicio vestro ubi probaveritis ipsam':

neglecta concidet; nunquam enim subsistit, corruit vero quidquid 1 melioribus temnitur. Sed qui dedistis unde excitaretur, surgeretque, tuta unde permaneat roborabitis & munimine, ab insultantium ausibus , illaesa ut perstet, vindicabitis & praesidio. Fulcta hoc non pavebit insanos strepitus rudis vulgi , nec iuratos adversiantium academi q-rum formidabit impetus , fidelibus tacitisque Eleusinii more delubri adeuntium Sophorum menti. bus frequentanda, & celebranda silentio. Quod si hoc dicar aliquando violasse ubi cun ista custodienda insona ad discrimen omne vitandum , subeat me nil locutum immeritia , sed vobis tantiim Deo addictis , & arti, quorum singuli theatrum estis; nec rerum propterea depressisse maiestatem, vel minuisse nitorem, quem, ut aulae fastus, non afleetat virtus ex abdito , sed ostendisse altum Dei donum haud transactis tantummodo saeculis alligatum. Debui praeterea aeterno pro dispositis mihi beneficiis hymnos praemittere omnium Largitori bonorum , ne reticens ingrati animi arguerer .

Ipsi laudem suam reddere & licuit , & de-

10쪽

cuit, inhibitis, propulsatis, victisque incredulis,

qui eius potestatem munificentissimam tam te merε , quam inanithr sunt tarctare conati , impertitum stem praestantibus Sapientia, reprobi. tale viris lapidem denegantes. Divinae incircumscripta mentis vis est: omnia potest. Idem Dominus , qui productricem naturam aemulum fecit artificem . quod potentem Omnipotens naturam dederit , & instruxerit , gloriae proficit Conditoris ; aeternae Sapientiae lumini, quod ingenium irradiaverit hominis. Hinc exaltet ipsum affusus mihi caelitus fulgor ; & concreditum mihi talentum , quod Iiventibus iniqud tumulassem in umbris , divitias bonitatis ejus exhibeat. Humatum nemini favet, aut sulget aurum ;prodest vero, oblectat estossum cDei, qui ipsa benignitas est , imitatrix est virtus : unde haec nunquam invida, perpetuo Verbiuvandis omnibus prona, se, suaque communicat puris mentibus, improbas aVersata ; quibus caecutientibus, sint licet clarissimh sine nube ostensa, immo etiam obvia, nulla unquam bona innotescent . ad Tumulum hunc habent semper ob oculos semitam, nec inveniunt lTam abest quod in ejusdem septa penetraturi sint sontes, Reipublicae, & aequitatis iniuria, ne in ipso asservatis proximent thesauris , & a Vestibulo arcendi.

SEARCH

MENU NAVIGATION