Deductio ex qua probatur clarissimis argumentis, non esse jus devolutionis in ducatu Brabantiæ, nec in aliis Belgi provinciis, ratione principum earum, pro ut quidam conati sunt afferre

발행: 1666년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

primum ad illud usque tempus Filias incapaces fuisse

succestionis in Ducatum Brabantiae, quandoquidem id novo Privilegio iisdem concedatur : alterum non

simpliciter, & absilute Filias in futurum ejusdem sit

cessionis Capaces esse redditas, verum cum hac limit

tione , si Dux masculum hinredem non habuerit quem proinde quando habet, jus pristinum de earum incapacitate illaestim manet. Brabantia maxima ex parte Germanici Iuris est, &in Imperii clientela, cujus Leges in flaminarum exclusione omnimoda, secuta est, usque dum Philippus Romanorum Rex eas temperavit admissione foeminarum ubi masculi deficerent, quae exceptio hamsta vicietur ex Jure Lotharingico, quo aliqua pars Br . bantiae regitur , ita ut sicuti ditio ipsa ex Germania &Lotharingia mixta est , . ita jus partim Germanicum, partim Lotharingicum in ea locum habeat.

Sed etsi nullas siccedendi Leges proprias Brabantia 'haberet, sine dubio communi Gentium Jure hac in

parte regenda esset, de quo Politici uno ore pronuntiant, Regna, Principatus, Dignitates hunc s.ccedendi ordinem a primo ortu sito custodire , ut ubi sextis foemininus a gubernatione publica non omnino excluditur, ita demum admittatur si Cmoculi hinredes non exstiterint. Pro omnibus dicat Arnisaeus in Politicis cap. 2.scet. . n. II . Jus in omnibus Gentibus inde

12쪽

nsi ι a primordiis Regnorum invaluit, ut quantumυis successionis jure utantur , ad Filias tamen Reipublicis

gubernacula non HvoLantur , quamdiu res super-

m injuccellione indivistbili excluditur a e vastulo, σexistente emasculo redigitur ad instar secundi gradus;

Et licet in prisatu hin reditatibus aliud jus obtineat. cm AEquales portiones famestin cum masculis auferre pati mur , an inde licet progredi ad successionem in rebus pol ticis fT publica exigere ad Leges pri torum Unde liquet nullas vires habere Argumentum, quod a conmetudine Brabantiae in bonis privatorum

desumitur, secundum quam liberi primi Thori Eliauserunt paternam haereditatem , exclusis genitis exsecundo conjugio ab eodem l 'atre, quod jus devolitionis vocamus, quasi easdem leges quae inter privatos vigent, successio publica ejusdem Ducatus sequi, &subire debeat ; retia quippe non est ratiocinatio a privatis saccessionibus ad publicas, ut a Politicis Auth ribus jam affirmatum est. Mapna est rationis in utraque successione diversitas, cum gravius sit faminam Regimini Reipublicae admoveri , eaque in re lasculo anteferri , quam eandem ad bonorum quorundam privatam possessionem admitti ; Non prcccdit vero extens o Juris de qκcie una ad aliam , ubi occurrit rationis di fa

ritas s

13쪽

ritas, quae etsi deficeret, adhuc alio ex capite non posset recipi consiletudinis extensio, a privata successi ne ad publicam, quod scilicet Duratus Brabantiae proprias , dc dissidentes a privato Jur acceperit leges a Philippo Rege, uti dictum esti; cumra, quibus specialibus proviseni est sanctionibus a generali consuetudine, vel lege exempta esse intelligantur. Ipse contextus consiletudinum seudalium Br bantiae quod dicimus clare insinuat, dum ubique non nisi de bonis & reditibus quae a Duce in seudum .i nentur loquitur, de ipso Duratu vel successione Principis nec verbum. Ipse Ducatus seudum Brabantiae non est, sed Imperii, adeoque inter seuda Br bantica numerari non potest, nec comprehendibus aut legibus quae de seudis Brabanticis aliquid dis

Nil etiam magis notum quam in seudis mere Br banticis primogenito tantum duas tertias deberi, reliquam tertiam Fratribus, quod idem in seudis lonωBrabanticis primo-genitus primum s udum, λcundo- genitus secundum, tertio- genitus tertium eligat, & sic cofi uenter, donec tota flaccessio seud lis electione evacuetur, denique quod in seudis Grim-berganis ultimo genito Fratrum idem Juris competat quod primo genitis in aliis seudis mere Brabanticis, nemo tamen vidit Ducatum Brabantiae Vel partem

14쪽

ejusdem, inter Filios Ducum, etiam ejusiem Thori, divi im fuisse vel ultimo genitum in districtu Grin bergano aliquid praetendisse, casiis tamen sepius evenisset, tam in successione Principum Domus Braban-I tiae, quam Burgundiae & Austriae; sic ut manifester constet a jure succedendi privatorum , ad succollio-

nem Principis non bene interri. Nemo etiam ignorat consuetudines seudales Bra- i bantiae permittere non solum paetis antenuptialibus, Verum etiam quacumciue alia dispositione sive inter vivos, sive ultimae voluntatis, devolutioni derog,

re, & superstiti Conjugum liberam dispositionem se

dorum , ut aliorum bonorum devolutioni subjectorum servare , sed haetenus.indignum judicatum fuit ipsiim Ducatum vel successionem Principum talibus pactis vel dispositionibus subjicere , quod tamen in re tanti momenti prout erat stuccessonem Belgii Piimo genito integram servare , numquam omissum suisses , si aliquis a devolutione metus esse

poterat.

Denique etsi devolutioni in publica successione Ducatus locus esset dandus, id sine dubio, uti dictum est, sic accipiendum foret, positis terminis habilibus , & persenis capacibus ad s.ccedendum ; liquet vero ex ante dictis sa minas neutiquam habiles esse , nisi seboles omnis mascula Ducis Brabantiae desecerit ; quae si stipersit, manet illaesum Jus Br B ban-

15쪽

banticum vetus de earumdem exclusione. Etiam in privata devolutione eadem ratiocinatio obtinere debet , ut liberi primi Matrimonii excludant alios , ita demum si ipsi habiles & idonei sint ad s.ccedendum. Nullum ab omni aevo proferri potest exemplum tam irregularis in Brabantia s.ccessionis, ut in Regimine publico Foemina Masculo ejusdem gradus praelata sit verum ex adverse non destini exempla, ubi respectu ejusdem Ducatus neglectum suerit devoluti nis Jus. Carolus Quintus amisia prima uxore Elisabetha Lusitana, ex qua Philippus uti ex Philippo etiam viduo Mariae Lusitanae Carolus stipererat in de Provin- iciis Belgicis libere dis,3s iit in nuptiis ejusdem Philippi Secundi cum Maria Angliae Regina initis Anno 13 3 4.

inter caetera 43Mndens liberos qui ex isto Matrimonio nascerentur, successuros in omnes Belgii Provincias,

excluso Carolo Philippi Filio ; quod ei minime licui set, si per devolutionis Legcs Ducatus Brabantiae, Gel-

driae, Proprietate jam exciderat, eaque adduci iam Carolum devoluta erat, uti in privatis devol tionibus Jus est, ubi Patre de Avo viduo bona devolvi ta ad Nepotem transinissa sunt. Similiter Philippus Secundus Blutus Matrimonio tum Elisabetha Francica tertia Uxore sua , de iisdem Provinciis ex arbitrio sito statuit , dc contraxit ; dcias eas , ac donans liabullae Filiae sitae Anno 1198.

16쪽

nubenti Arehiduci Alberto, quas etiam certis Iegibus reversonis ad stirpem Hispanicam , aliisque pactis adstrinxit, non ficturus si existimasset devolutionis vinculum sibi injectum , & proprietate prFcipui Ducatus, seu ejusdem dis, sitione, sevi consuetudinis

excidisse, quo casu neque cedere , vel donare, aut conditiones ullas Filiae suae imponere poterat, utpote cui jam sine ullo onere Jus quaesitum erat , si devolutioni locus in hujusinodi supremis titulis dari debebat. Quibus exemplis conficitur , neque agnitum fuisse a Principibus nostris Jus devolutionis respectu harum Provinciarum , ncque ulla in re esse-etuna habuisse, acquiescentibus cunctis quorum inter

esse poterat. .

De quo Iure si dubitatum aliquando fuisset, non

omisisset Sabaudica Domus anno i 3 3. post: mortem ejusdem habellae Sororis Germanae Catharinae, hoc etiam argumento causam suam stabilire quando omnia quae potuit, movit, ad succellionem harum ditionum ex capite Catharinae sibi asserendam. Si enim devolutioni , quae inter privatos Viget, etiam in ista successione publica locum esse oportebar, dubium non est, quin eo Iure securitas proprietatis Brabantiae post: mortem Philippi, etiam ad Cathar nam Sabatidicam stibordinate , & gradatim pertinuerit , atque ea sublata anno 1 197. ac deinde destincta Ilabella anno iρ3 3. haeredes Cassiarinae Jus sit

17쪽

cedendi haberent, si aliud nihil Astaret ; sed qui publicis scriptis Domus Sabaudicae causam tunc propugnarunt , & quibus potuerunt rationibus & titulis m niverunt, sibi persuasum non habucre, se aliquid praesidii in devolutione posse collocare, cujus proinde

mentionem penitus omiserunt. Sed nullo argumento evidentiti convincitur, non

tantum ipsorum Principum, sed Universi Belgii sensiim pridem fuisse in successione hujus Principatus devolutioni locum non dari , quam quod perpetua lege a Carolo nto Imperatore anno I s 49. ancitum est, Provincias Belgicas deinceps nulla succedendi varietate ab invicem separandas , sed perpetua conjunistione ab uno semper Principe fore possidendas in verbis : Destram sur tomes choses pour- vetar au bim , repos , tranquillite de nos Padis de par desa, conferver iceux en une mase , o p iis fodient inseparablement possedes par unsul Prin- ce. Quem scopum ut assequeretur Imperator, dio ferentiam omnem successionis , tanqtiam obicem unicum propositi sui, e medio movit, introducto per omnes Provincias Jure repraesentationis , quo liberi in siiccedendo, parentum. suorum qui propinquiores erant, locum, & persisnam exhibent, quod tunc in quibusdam earundem nondum obtinebat, a quo solo diviso compagis huius corporis Belgici metui potuerati Q in novam conititutionem ordi-

18쪽

I 3 nes singularum ditionum , ut paci , & stabilitati

publicae necessariam , non tantum comprobarunt,

sed etiam effagitarunt suti ex actis publicis liquet in ac deinde earumdem Gubernatores subscriptione n minis sui muniverunt his verbis : --es Uriti ati oni fait instanta devera nouae , que uoulus liminfrianire la dite Lost, occ. Statuons Decretons , quen totu nos iis Pos representation aura heu en cequi touche la succession de Prisci ou Princesse esiam ca-pabies asucceder , o c. Post quae sequitur longa series

nominum adscriptorum non tantum Procerum, &Nobilium, sed primi subsellii Togatorum, puta Praesidis sacri Consistorii, Cancellarii, &c. Haec tam sollicita diligentia , & providentia tota

inanis atque irrita erat, si Provinciarum aliquae Iuri devolutionis subjectae, & aliae exemptae erant: Cum modo enim firma poterat esse conjunctio, si quaedam ditiones propter Jus devolutionis ad liberos primi M trimonii , aliae ad genitos secundo thoro pertinere debeant λ exciderit proinde sapientissimus Princeps sco po suo, eb quod Jura Ditionum sitarum ignoraverit; quod ineptum fuerit cogitare, & nemo rerum consultus facile dicet, qui expenderit ordines, S Comsilia Provinciarum praecipua tam solemni legi condemdae intervenisse, quos omnes Jus, in 'uo quotidie Versabantur ignotasse, ab omni verisimilitudine alienum Hunc

19쪽

Hunc communem universi Belgii sensum de non admittendo Jure devolutionis circa ejusdem Princupatus a Majoribus sibi traditum, rebus ipsis & factis quotidie testatur omnis hominum ordo, Antistites, Optimates, Urbes, & privati omnigenae conditionis, dum in oppignorationes ac distractiones bonorum, dc titulorum sacri patrimonii, quas Gallici belli necessitas nuper expressit sine haesitatione consentiunt, passim ementes praedia, & titulos quos Rex antea possidebat, qui, si devolutio locum haberet res,ectu Regis, distrahi nullo pacto poterant, utpote qui jam prioribus nuptiis Blutus erat, at ipsum denique ordinum corpus, authoritatem indies praestat ejusimodi alienationibus , nemine metuenκ nummos suos in haec commercia collocare, quae publica securitas satis significat nullam de devolutione dubitationem animis hominum Belgarum insidere. Quae de Ducatu Brabantiae supra dicta sint, non selum ad Limburgensem qui Brabantiae inseparabiliter' connexus est , ut omnibus constat, sed etiam ad Geldriae successonem transserenda sint, quam enim legem Philippus Romanorum Rex, anno I 2oq. sia cessioni Brabantiae praescripsit, eandem Carolus Quintus Imperator Ducatui Geldriae imposilit , edita ad postulationem ordinum Pragmatica Sanctione anno is v. qua foeminas ad Ciccessionem Ducatus ejuς dem recipi voluit, si Masculi haeredes nulli existerent;

20쪽

Uhis verbis: Muthoritate nostra, de plenitudine potestatu decernimus , declaramus hoc nostro Cresareo Edicto perpetuo, quod in nostro Ducatu V elio,

Xutphantis Comitatu, uti in cisteris aliis Protanciis nostris Patrimonialibus , hareditariis deinceps omni, aer quocumque tempore , feminae, non extantibus masculis haeredibus , succedere possint , in debeant , circ. Ex qua Sanctione non tantum pro Geldria, sed etiam

pro aliis omnibus Provinciis eadem Argumenta prinfluunt , quae de Brabantiae Ducatu adducta sunt ό cum manifesta stat verba : titi in caeteris Pro inciis nostris patrimonialibus hinreditariis. De Comitatu proinde Namurcensi nihil opus erat dicere, quem etiam constat Anno i I 8. a Joanne n vissimo Comite , assentientibus ordinibus Provinciae, Duci Burgundiae philippo Bono venditum, &traditum suisse hac lege, ut perpetuo & inseparabiliter Comitatui Flandriae maneret annexus, cum quo

parem proinde successionis legem stibire debet, quaecum nihil commune habeat cum Jum Devolutionis, ita nec habere potest Namurcensis ditio, utcumque inter privatos aliud Jus ibidem obtineat. Seὰ hoc etiam Contractu, & pactis adjcctis ce santibus , constat Namurcensem Comitatum se dum esse Hannoniae , cujus proinde leges in silc- cessione , tanqtiam fetidi dominantis , sequi o stringitur, inter quas cum haec indubitata sit,Filium s

SEARCH

MENU NAVIGATION