In pulmonum phthiseos tubercularis conditione pathologicam dissertatio inauguralis quam ad medicinae lauream in lyceo magno Patavino solemniter assequendam proponit Joseph Faccini Veronensis

발행: 1838년

분량: 20페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

I3 non semper substantia abnormis in cellulare eontextum dispersa tuberculorum dispositionem acquirit, sed per universum pulmonum paren chyma se se diffundit, utpote in phthisi rheumatica et arthritica accidere solet. Quoad processus quibus pulmonum substantia obnoxia est pro varia tuberculorum natura, notandum est, essectus non tantum ab indole pendere materierum diversarum, quae tuberculis originem dedere, verum etiam a duritie, et crassilie varia quas praeseserunt. Quae circustantiae tot elementa praebent, e quibus minus imperfecta morbis diagnosis scaturire debet. Ea tubercula itaque, quae a colluvio materie gelatinosae vel cujuscumque alius consistentiae minoris constructa sunt, fluidorum circulationem impediunt et pro naturae lege cystim sibi circumfundunt, quae cystis tubercula a caeteris pulmonum partibus se. iungit, et peculiarem quasi existentiae modum codipora illa extranea assumunt; quamobrem tuberculi nucleus, qui primus evolutus est, primus indolem mutat, et hinc sensim sensi inque eadem contilio miliologica in cunctam tuberculi extensionem se e pro seri, sicque tumor vere cysticus sive vomica habetur, ex qua descissa cysti, pus aut puriformis materies erumpit, et in excreata apparet; quod si materia haeo nimium infesta vel ob qualitatem, vel ob quantitatem sit, serius vel ocyus praesentiae suae essectus pulmonibus et organismo universali dignoscere facit.

12쪽

Tum cum tuberculum a materie scirrhos in glandularem substantiam translata pendet lente ad cancerosam conditionem procedit usquedum exulceratio subsequens ichoris effusionem promoveat, indeque lethales ejus exoriantur sequelae, quarum actione pulmonum parenchyma destruitur atque dissolvitur, uti patet a subsequenti excreatu sanguineo purulento, atque ichoroso. Tubercula a cartilaginea substantia constituta aliquoties sensim sensimque calcariam materiem admi tu ut, et sic ipsis induratis eae sequuntur pyases, quae tuberculorum calcariorum propriae sunt quandoque vero quasi stationaria longum tempus persistunt, nullamque sustinet in hoc phthiseo genere egrotus o lestiam, apta vivendi methodo unestos arcere potest exitus, et ni coacervata nimis sint tubercula longaevam saepe saepius aetatem attingere potest. Si vero ossea, calcaria, sive quaecumque alia dura substantia tuberculorum compagem construit tunc

sere semper impossibilis ejus resolutio aut intimamutatio videtur, qua de causa processus consequente non in tuberculi ipsius substantia primitus locum habent, verum in textubns propinquis; nam insueta actio illorum Super pulmones allata, continuoque horum vi

cerum motu aucta , gravem irritationem ducit, aqua revocatur anguinis asiluxus, phlogosis partialis determinatur, quae varios diversosque inducere Potest

13쪽

. I a

essectus juxta diversorum textuum ab inssammations detentorum conditionem et juxta gradus insammationis ejusdem. Si vero tubercula dura, siculi in iis accidit, quae in vesicularum capacitate exoriri solent, angulos praeseserant, laceratioue tunc earumque pedissequa symptomata, sequuntur: uti ortonus et Du- pr adnotarunt. Sed si causae incitantes et immoderatum vivendi regimen phlogoseos illius evolutioni sa-veant, cui iam praecitati contextus proni sunt, tunc cuncta exeunt symptomata inflammatoria graviora, quae veram febrim peumonicam interdum laetatem, ablortono notatam, excitant, et minori vel majori celeritate, juxta libris intensitatem , suppuratio evenit quae vomicae adaperiae ad instar brevi temporis spatio in cunctam pulmonarem substantiam pus diffundit, et hinc aegrotantis vires solvuntur, et paulo post et cito vita periclitatur. Sed quando processus phlogisticus lente progressus suos secit, pars a suppuratione occupata ab orbe cystico limitatur, et sic vomica clausa habetur, cujus non adeo laetates sunt essectus et nucleus a parva suppuratione non ossensus liber et natans in avitate remanet. Aliquando etiam tubercula quamvis calcaria puris causa propriam mutent conditionem, et quasi incisa vel corrosa comminuantur et in purulentam massam, aut suspensa remanent

aut solvuntur quod si rariora vel unica sint haec tu, hercula lymphalicorum actione collectus suidus de-IS

14쪽

ferri potest, et aliquando omnino et persecle evanescunt tubercula eadem juxta Morgagni et ortoui observationes. Quando tempore opportuno conveni eu-lia adhibita sunt praesidia medica phlogoseos vehementia discutitur, et ea vi ablata, quae suppurationis ingruentiae favere debuerat exsudationis lymphae coagulabilis exitus potius accidit, cujus ope cystis construitur, quae tuberculum circumdans actionem ejus irritativam in pulmonum substantiam impedit. Istius processus causa tuberculum quasi iners in pulmone sedet; et ni causae essicaciores novam excitent iussammationem diutius et sine gravi detrimento immorari potest, et ad suinmum symptomata praesert que asthmatis propria sunt. Si suppuratio latius extendatur in circumpositis tuberculo partibus vastam destructionem inseri, quia neque vasis, atque nervis minime parcit, indeque haemorrhagiae lethales sequuntur et pulmonum paralyses, quae eorum lauctiouendelent etiamsi integri aliunde sint, et vasorum par rietes puris actionem spernant et superent, non a ro in coarctationem incidunt, vasaque obliterantur secundum Laen nec observationes Tubercula dura superficiem tuaequalem, et scabrosam offerentia non

solum irritando agunt, verum etiam diffindendo et corrodendo, sive per rexim, et diabrosim agendo, qui novus quidem haemorrhagiarum est fons et vastissimis mortiferisque sanguinis transfusionibus locum dat.

15쪽

37Sed nota semper eventu tam infausto tubercula dura in pulmones vim exercentinuam: nam aliquoties a propria sede decussa sive par abrasionem ita textus illatam, sive per cavitatem a suppuratione paratam, viam sibi per bronchiorum cavum strernunt, atque ex his sub excreatus sorma ab organismo depelluntur. Τandem tuberculorum conssuentia talis ac tanta esse potest,

ut cuncta quasi pulmonum massa, uti videre accidit Morgagnio, alpigbio atque Portatio, a luberculis aspersa remaneat, et culter anatomicus per illam progredi nequeat quibus in circumstantiis qualis sit respirationis lanctio unusquisque intelligere facile potest. Ab hac conditionum phalologicarum serie clare elucet, quanta sit morborum caterva, quae pulmonarem pii iisim sic dictam tubercularem constituere potest, quot diversi sint essectus ab ea producti et hinc quantum variae curationis metodi esse debeant; nam modo ad tubercula solvenda, modo ad eorum actionem obtundendam, modo denique ad effectus praecavendos medendosque directa esse debet cura.

Hisce positis principiis, mihi videtur facili negotio intelligi posse quare tam dissiciliter phthisis curetur;

summopere enim arduum est legitimum pulmonum statum dignoscere quum parum ad id opituletur symptomatum studium Meditala vero sedulo causarum aerie, perbene investigato morbi tempore, longinquitate, aliisque circumstantiis, determinalis aagaciter

16쪽

I 8 sumptomatibus praesentibus ac praeteritis, sorsan serius ocrus practici diversas pulmonum conditiones interpretare poterunt. Ab eodem sonte quidem nobis repetere licet interminabilem methodorum seriem, quae a muliis aeque clarissimis viris nobis proponuntur, quaeque inter se licet contrariae optimos tamen peperisse essectus multorum testimonia confirmaut FO

sati ab hac phthiseos distinctione nobis noscere datum erit, quamobrem in morbo ejusdem semper indolis reputato, nunc mirabilia et nunc lethalia produxere et motus et emetica, et lac et emulgentia et

resolventia, et corroborantia, et cauteria, et sexcenta alia remedia nota atque arcana, quae indiscriminatim examinal artis dedecori et aegrotantium damno inventa esse videntur. Ab hac causa diversi originem habent essectus, qui in morbis apparenter similibus obtinentur ab hac tantae medicorum controversiae; ab hac hypotheses medicam praxim implicantes. Sed non iste tantum scopulorum limes est qui medendi artem in discrimen adducat ac praesertim modibi nostri curationem impediat. Non solum saepe aepius diversos debellare opportet processus eandem sermam mentientes, sed uno eodemque temporis articulo saepenumero variae indolis processus, variique processus ejusdem gradus aegrotantis vitam minitantur, et medicus anceps, quo se vertere nescit et cui prius succurrat ambigit.

17쪽

19 Quae quum ita sint, veniam, exoro, date mihi, Prosessores amplissimi, si de iis tantummodo locutus εum, quae ad tubercularem distinctionem statuendam tendunt, nullaque verba de signis ac symptomatibus seci. Fias enim nondum matura, nondum experientiae subsidiis edocta, et argumenti difficultas ac implicatio id vetuerunt. Si sors mihi erit praxi dicta explanare et confirmare, et ad praestitutam pervenire melam, parvulum hoc opus, quod vobis debeo, minus ambigua phthiseos curationis principia aliquan id traditurum fore, pero.

19쪽

THESES DEFENDENDR

Pulmonum morbi saepe occulti serpunt, saepe cum aliis aegritudinibus confunduntur, et non nisi post cadaverum autopsiam vera eorum diagnosis clare patet.

II. Vigent non raro symptomata pulmonalia quin haec viscera ab assectionibus morbosis correpta sint. III. Chemiae progressus Pharmacologiae et Clinices studio maximam attulerunt utilitatem. IV. Veram diaphragmitidem rarissime dari.

Caloris animalis causam haud unicam. VI. Incitationem vitalem una quantitate mutari.

20쪽

vit.

Naturae vires pertinacissimas quandoque sanant assectiones. x III. Anatome in practico medicinae aeque ac chirurgiae exercitio summopere neceAsaria. IX. Hepatitis curatio venae sectione, emollientibus ac aperitivis meo non blanda alvi ustione peragitur.

Vix ulla humani corporis est pars, in qua vermes interdum quispiam non reperisset, aut reperire sibi visus sit. XI. Haemorrhoides pallidos melancholicos, hypochondriacos plerumque homines vexant. XII. Icterus flavus minus nigro periculosus.

SEARCH

MENU NAVIGATION