Joach. Vicofortii. Ordinis S. Michaëlis equitis, ... Epistolae ad Gasparum Barlaeum V. CL. cujus responsoriae etiam insertae

발행: 1696년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

gis , ut vel hinc acri

ingenio sagacique judicio

Te esse , palam siit omniabus. Si .non s alia Iegit

ma rationes , amicitia se tem , qua me dignaris, atque in optimarum liti

rarum studiis indo a dii gentia Tua, quam ipsam praesentis , in futurum

majoris etiam eruditionis Tua nunc habeo testem,

justissimam Te adeundi caussam mihi prabuissent Ergo nihil es, cur duplis

12쪽

DEDICAΤΟRIA. re Tibi hoc benetolentia in me

. mea exile quamvis munuscu

lum , verendum mihisit. SL

quidem NAngulis quibusque

accepti imus etiam, quum Scriptorem respicimus , hic Liber est futurus. Verum alios quid moror , modo Tiabi uni non sit ingratus, mihi satissuperquefuturum est, qui illum clarissimo Tuo nomini infir tum , ubique

consecratum volui. Tu quivi

quid id est boni conseias, m que, quod facis, fine fraude

13쪽

EPIST. DEDI C. ut amare pergas , rogo. Daham Amsteiadami , octavo Id. Aprilis. M. DC. XLVI.

Nobilitatis Tuae Studiosissimus

14쪽

HAbes hic, Lector, vibilissimi

Viri Ioachimi Vicos,iii,-dinis S. Michaesis Equitis, Serenissi assiae Landgraviae a Con siliis, M.

ad Gaspar. Bariaeum V.C.Epistolas. De Authore non opus est quid dic re, omnibus enim satis notum, viarum filisse ingenio non minus,quam dignitatibus illastrem, Doctorum Hospitem, Humanitatis genuinum exemplar, ac intimam coluisse amicitiam cum summis viris Grotio,Hocimio, Hugenio, MIlio, Vossio, Bariam & aliis, qui inculi sui ac liti

terarum ornamenta fuere. De Epistolis paucis Te volo: nunc primum ex Autographis in lucem prodeunt, & in hune usque diem latuerunt apud Nobilissimum quemdam meum Amicum. In cujus Biblioth, ca cum inter alia doctissimorum W-Xorum Λutographa servatas halce V,

15쪽

Vicosortii ad Bartaeum Epistolas perlustrassem, serio exinde rogavi, ut mihi publici juris facere eas liceret, ac tandem impetravi. Arsumentum quod attinet,quaedam umipoliticae ac res aliquas singulares, tunc temporis in Europa gestas,iummaque cum elegantia enarratas continent, venustatum aliae, jocomum

saliumque plenae & intimam fami- . Eaniam, cum Bartaro permultos annos cultam, praeferunt. Sed de his, erudite Lector, Tuum esto judicium. Viri Clarissimi Gasipari Batiari Epistolas Responsorias, quotquot a nobis reperiri potuerunt , suis quasque locis inseruimus, ut quidquid illustrissimo Vicosortio foret repositum , statim innotesceret. Haec sunt, Benevole Lector, de quibus Te monitum volui : Tu ergo Epistolis hisce utere, fruere, ac gratulare mecum, quod erudito orbi a Nobilissimo meo Amico concessae sint. Vale. MD

16쪽

i VIRI CELEBERRIMI

GAS PARI BAR LAEI

Ad Nobilissimum Virum

CONSTANTINUM HUGENIUM

EPISTOLA:2me de VI co FORTIO tes orii loco esse queat.

meHugeni,vis scire ecquissit' nondum dicam. Ubi natus ' ubi morimur omnes. A quibus educatust ab Apolli-Α ne

17쪽

α I. V I C ol ORTH AD ne, Musis & Gratiis. Quo lacte i veritatis,

comitatis , elegantiae. In quo gymnasio thonae mentis. Quo seculo' quo orbi imperat ignorantia, ambitio, avaritia. Qua aerat anno a Μoriae natalibus inobservabili. Ubi habitet i ubi non NitzliputΣ-li Μexicanorum Deus, sed nummus pro

idolo est. Ad quod flumen φ in quo deli-

tuli excrementa sua comedunt in anguillis. Ad quod insigne ' Αratri cui nullus insudat Taurus. Vis & scire, quid agati fovet bonis. Quid non agat φ nulli maledicit. Quid sit η Legatus meus latere. Quid non sit ἰ Pater. Quid amet 'virtutem. Quid non amet 'aulam. Quid calleat i sorte sua esse contentus. Quid nesciat ρ fallere. Quid queat ' pluribus prodesse. Quid metuat y amicorum offensam. Quando doleat i cum gaudent improbi. Quando gaudet i cum non dolent probi. Quot calleat linguasi unam, simplicitatis & candoris. Quas oderit ἐadulatoriam &sugillatoriam. Quae illi deliciae ἰ Romanorum & Graecorum. Quid novissime in illis amet tantiquissima. Qualis sit in foro' minus credulus. In Templo' cum ratione. In conviviis' ossicio-cissimus. In Aulal metuens suturi. Incubiis

18쪽

G. BARLAEuΜ EPISTOLAE. 3eubili l nescio. Vis & scire, quam n ema. turam exerceat e lucrandi bonos. Quia numeret ' virtutes tuas. Quid ponderet ' beneficium aceeptum. Quo se pede metiatur ' suo. Quo sit vultu i ingentio. Quo supercilio ἶ nuss. Quibus oculis tprobis. Quo pectore t apesto. Quali incessu i modesto. Quo habitu & vestitutquo ocreati Achivi incedebant. Vis Iam scire , quis sit η dicam. Vicosortius est tui meique studiosissim & amantis. simus. Vale & nos ama. 21. Decembris

19쪽

4 J. VICO FORTII AD At ego ingenti me beneficio affectum credo, quod bonas horas tantisper impenderis. Absque illa , enim, elegantissima tua epistola, simul judicio tuo caruissem, quo praestantius dari non potuit. Bonus ille vir Puteanus, ob liberas illas voces, vereor , ab Hispanis luet: nam Bruxellas jam pridem vocatus dicitur, & statera illa per Brabantiam prohibita & conquisita. Desiderium pacis, quo ille atque omnes fere Belgae diuturni belli taedio , & melioris status desperatione trahuntur, indubie hoc scriptum ab erudito illius calamo extorsit: doctum sane, ut ais, acutissimum, sed quod authori plurimum obesse posset Hispanis odiosum.

Toto enim scripto non agit, quam ut Regis sui impotentiam, nostram autem potentiam clare ob oculos ponat, atque ultro confiteatur pacem nobis saltem expedire, hostibus vero necesse esse. Faxit Deus, ut salutaria omnibus eveniant. Salve vir amicissime, & me amare perge 23. Iunii 1633. T. Omni studio addictissimus Io ACH. a WICKE FORT.

20쪽

Iamin procinctu eram, ut Hagam cum uxore me conferrem, cum litterae mihi tuae redderentur e sed fecerunt illae, ut prosectio in diem Sabbathi proximum fuerit rejecta; ita tamen, ut Leydae in via te conveniam , & quid facto opus tecum deliberem. Cum enim quid negotii Hagae sit expediendum, vix mihi constat , an humanitati Amplissimi Overbequii, vestro desiderio , & votis quoque meis satisfacere queam. Uxor etiam parum ex dignitate esse arbitratur , si postliminio adventitii inter nu-itiales ad sidere praesumamus. Haec, quaeino, inter nos maneat. Ego tamen huic sententiae prius non adsentiar, quin tuam perceperim. Scias enim velim , negotium hoc a prudentia & consilio tuo potissimum dependere. Vale, Vir amicis-

A 3 sime,

SEARCH

MENU NAVIGATION