Joach. Vicofortii. Ordinis S. Michaëlis equitis, ... Epistolae ad Gasparum Barlaeum V. CL. cujus responsoriae etiam insertae

발행: 1696년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

G. BARLAEO I. VICO FORTIUS.

trajectum. .

TU, Amicissime Barlaee, Traje

ctensis agri mitiore coelo frueris, utia animum a studiis & domesticis curis soluta. tum amicorum dulci colloquio recrees; ego in Musaeum me abdidi , ut ab hominum caetu remotus infandum , quem. percepi dolorem, solitudine leniam. Abstulit, heu, mihi repentinum Parcat te lum Principem , quem tu nuper elegantissimis versibus aeternitati consecrasti. Qui casus simulatque ad aures meas per- 'venit , tanta consternatione perculsit mentem , ut vitam mihi ipsam putaremaeerbam esse & ingratam. Scis hostes ex.

improviso adorientes dissicillimε sustin ri , nec fortunae ictus esse graviores , . quam inopinatos. Certh, non tantum civilis ossicii atque omnis humanitatis sensus plane expers essem , si funestum

102쪽

I. VICO FORTII ADtum nuncium summa cum tristitia non accepissem. Subit ita cogitatio veteris amicitiae, subit ita memoria novissimae conversationis , qua optimus Princeps me, licet indignum, tanto limnore , dignatus fuit , . ut mitius mecum

fortuna egisset, si eousque in ipsius gratiam nunquam me insinuasset. Maximum genus infortunii est fuisse felicem,& s recte calculum posui, diuturnior benevolentia ideo concessa fuit a Deo immortali, ut ex privatione ipsius & commutatione rerum magis dolerem. De bonitate & liberalitate, qua frequenter erga me ausus fuit indulgentissimus Princeps, nihil apud te dicam , qui saepius illas praedicantem audivisti. Talis certe utraque fuit, ut opes & honores luculentos exis

spectare aliquando debuerim: sed majoris momenti jactura est: quam secit Respublica. Iam cives & quotquot pacis

amantes existunt, orbati sunt Principe, . in quo maxima quietis & tranquillitatis spes oriebatur. Exercitus destitutus est Duce , quo parem nunquam inveniet , succidaneum. Volunt hanc curam

103쪽

G. BARL EUM EPrs T. 8ν Iam fuisse Regno Sueciae. Sed si Galli hanc praerogativam non approbent, quid futurum credis , nisi ut foederati, si non in partes scissi , simultatibus & odiis distracti rei benὸ gerendae occasionem e manibus elabi sinent & hostibus praeiabeant. Ulut sit, universa simul Germania & Gallia in Principis hujus amicsione irreparabile damnum accepi. viris

tutem incolumem multi oderunt , sed sublatam ex oculis quaerent invidi, imo . communi deplorationis consensu praediis cabunt. vivet aeternumque vigebit tanti Herois rerum gestarum gloria in meis moria omnium seculorum , cui cum a te monumentum luculenter dedicatum suit, cum esset in vivis , aequum est ut pari veneratione parentetur , cum

esse desiit. Dabam Amstelodami s.

Mat. 16 9.Τuus usque ad aras

Ioachimus Uieosortias.

104쪽

XXX.

Leydam. A Μcissime mi B ARLAEE, . λα Recto me monuisti de praepostera Usuret postulasione, . error fuit in caleu lo , ut quinquaginta florenos pro viginti, quinque posuerim. Idem significavi Syn-- dico e velinckhovio, cui chirographum

Uinc, si placet, tradas pro altero. Uxorrneliuscule se hodie habet, non tamen im-3munis erit a paronismo, si homini imperito de- symptomatibus judicare liceat. t Non despero nihilominus, eam brevi liberatam scire, cum tertiana simplex sie & iptermittens. Absentia tua nos torquet, nec aliam causam divinare possumus tam diuturnae apud amnem mansionis &secesisionis Langerodianae, nisi te amore captnmalicujus viduae vel vetulae vel juvenculae: si consilium uxoris meaescire vis. Illa hanc omnino dissuadet, & decretum tale liberorum exspectationi minus consentaneum credit. Ego te provectam aetate ducturum N W

105쪽

G. B AREAEUAEΜ EPIST. non credo, praesertim si numerosa ipsi adissit proles, quin habebis ποιν- Ita si re icte calculum ponas, ubique naufragium erit. Res Cattalaunensium pessimo fuerunt statu, sed adeo demum favit ipsis rebellio Portu galliae, ut tempestas, quae magnam mutationem minabatur , si non sed ta . saltem immunita sit. Ipsorum quoque Legatos, scribunt, rogasse Galliarum Regem , ut suppetias minores mi tat , quam decreverat , quod malore metu liberatos fidem facit. De L sitanis nihil habemus , quam Philippum ingentem pecuniae summam Capiti Regis Joannis imposuisse, quod hunc

ipsum fecisse dicunt in personam Cois mitis Olivaredi sedanensibus interdicta sunt cum Gallis commercia , quod receptum praebeant Suessionum Comiti; qui se coram Tribunali. suprcmo sistere

vult modo idonee ipsi caveatur carceris periculum non im nere. Rex coni absolute vult ut veniat , & contentus sit suo beneplacito. Praesides Ballis Icul & Mommius , qui relegati sunt

adi Normannos & Pictones , credun

tur ipsi favisse. Vindocimus iDux puta itue

106쪽

tur venire in auum sustinens accusatimnem Eremitarum , qui aliis quoque criminibus convicti sunt , non admi ti debere contra suae sortis Principem. Quidam credunt illum Sedanum quis. que lacessurum. Bever eerdiae Domi nus cis paucos dies Hagae exspectatua cum mandatis Regiis . . quin secundi itineris occasionem praebere possunt. Taquam optim, viveis & cum viduis v lere jubeo. Dabam Amsteladam LMι Februarii 1 o. ' D m pi

cri Larissime Vis atque Amicorum juis ita ad me.

107쪽

G. BAR L. T PsTOLAE. sar Rodem , quo 1 nobis discesseras die, hunc , quem vides Panegyricum stellaea D. Brassetio accepi. Visum fuit ei adjungere Epistolas Balsaei Latinas una

cum Gallicis excusas. Suppeditabit adhuc alia Cl. Wou ius Hagae non absimilis materiae aut saltem ejusmodi, ut

usui tibi esse possint. Mandata Principis meae hoc mihi negotium imponunt, ut in castra ad Principem Auriacum ocius me conseram. Inde Calcariam soria ibo , vix rediturus ante finem hujus septimanae. Tu interea vale &fruere votis ad invidiam cibus. Dabam Amstelodami et s. Quint. Amicitiae tuae & Virtutum perpetuus Cultor

Nisi grave est, ossicia mea proliri offermNobilissimo Di Schonhio, ut&caeterreamicis S. Ρ meo nomine dices, prae se

tim Nobilissimi, Satrapis, Bergii Dyna - , & lectissmis Viduis , cum qu bus si partem solido demeris de die, vide ne basiorum & osculorum obliv staris. Constans rumor est Classem Iadia

108쪽

J. VI c orio λτI I An Indicam Hispali incolumem adpulis, . quae praedae nostris & Lusitanis esse potuisset , nisi fatalis quidam torpor occupasset ordines. Segnius expediunt rommissa negotia plures.

hovius mille quinquaginta florenos proximo mense pro D. Salmasio mihi persoluturus sit, rem gratissimam mihi pretes fabis, si ex ipso inquires quo tempore Ichedula accepti transmitti debeati Si eousque permanseris Leydae, te rogabo, ut idem officium , quod anno superiore praestitistis denuo praestes. Vale..

. . . TH. VICOFORTIUS. Cum ad Principem proficisci animus sit,

Bon abs re putavi, si receptionis in ' mulam in omnem eventum mitterem.

109쪽

XXXIII.

Sto ad Rheni ripam , inter Romanorum castra & arces et illud saepe cogitans , non minus regnis imperiisque, quam suminibus sua esse divergia. Non idem ubique, qui fuit olim , Rheno est alveus, Mec eadem hic imperii facies, quae fuit sub Quiritium Imperatoribus. Ignota iam hic Romanorum nomina, ct cum fluviis retracta & acsisse , imo abolita illorum potestas dominiumque.

Tenemus ordinum titulo eas terram,

quas alio possedit Latium. Fruor hiceto aere , qui sereniori menti conve-mit , & nebulas animi discutit , &quidquid torpidum est ac segne Se remissum erigit, excitatque. Fui Hagae. Comitis , ubi , absente Domino, i stravi aedes Hugenii mei, ad Vitruvii leges exstructas . Vidi atria quadrata, gradus conscendi laxos commodosque, sphaeras adhuc quatuor fumariis alte impositas,

110쪽

Μ Vr Cosmi TII AB, positas , quibus fumum suum aesae exprobrat industrius conditor. Vidi ho tum , ob loci situm , in triangulum malE coactum , equorum etiam stationem , Celtis promas S condas Cereris ac Bacchi , Musaeum eruditae pueritiae sacrum , quibus visis dicebam

mecum:

Has sene massarii bene nata palatia

Scribae 4 Fultaque non una nobιlitate domus.

Digere , Vitruvi , ιapides ct saxa;

Quod facit hanc, in se maximus Hospes habet. Etiam , cum is hic essem , eonspexi sum gentia culmina Comitis Μauritii , quidum in occidente militat , in S ptentrione aedificat, & gloriae suae comis modisque receptaculum parat illustre. Praetorium usque Principis , quod Rν mici est , vidi attonitus , & Αrausionensis magnificentiae monumentum grande oculis usurpavi. Respondet sumptibus opus , & operi sumptus, quae virtutis istius prima & ultima lex est.

Hinc

SEARCH

MENU NAVIGATION