M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Ex Bibliotheca

4쪽

M. ACCI PLAUTI

COMOEDIAE

BI PONTI

EX TYPOGRAPHIA SOCIETATISCIDII CCLXXXVIII

6쪽

Μ. ACCI PLAUTI

7쪽

meretricta.

' ... COLLYBISCUS, villicus.

PUER.

8쪽

3 ARGUMENTUM Ut quibusdam videtur )P R I S C I A N I.

PUER septuennis subripitur Carthagia inor mulierum adoptat hunc emtiam Senex . Et facit heredem. ejus pueri cognatae duae. Nutrixque earum raptae. mercatur secus. Vexatque amantem. at ille cum auro villicum Lenoni obtrudit: ita eum furto alligat. Venit Hanno Poenus, gnatum hunc fratris reperit. Suassue agnoscit . quas perdiderat, filias.

ALIUD ARGUMENTUM

A Poeno Poenulus est forma diminutionis. Poenus autem φοῖνιξ . In Prologo et Patruus memoratur. nam Poenus ille, qui introducitur, patruus est adolescentis, cujus sunt primae partes in fabula. res autem exposita, talis est. quidam adolescens Carthaginiensis furtim subreptus, avehitur Calydona in Aetoliam, et ibi venditur seni civi. hic adoptavit illum. et moriens reliquit heredem. Amabat ado- ν racens Puellam popularem et cognatam: patrui enim a filia erat, quod ipse nesciebat. nam praedones

uri Frehensas duas parvulas Ilias hujus, una GL ILL A et

9쪽

ARGUMENTUM.

cann nutrice abductas lenoni Calydonio vendiderant in Anactoris . quod nomen loci et oppidi fuit in Acarnania. Cum nihil aequi adolescens a lenone destiis amoribus impetrare posset . usus servi sui consilio. insidias fecit lenoni, ut ille furti manifesti condemna=etur. Interea indicium si, puellas esse Carthaginienses ingenuas: et pater illarum . qui ubi- . que gentium ipsas quaerebat, advenit, et eas agno-acit: et majorem natu nuptum dat fratris Ilio.

10쪽

cur LLEM Aristarchi mihi imitari lubet:

Inde mihi principium capiam ex Tragoedia. Sileteque eh tacete, atque animum advortite: Audire jubet vos imperator hiSuicus. 'Bonoque ut animo sedeant in subselliis, Et qui esurientes, et qui saturi Venerint. Qui edistis, multo fecistis sapientius: . Qui non edistis, saturi fite fabrilis. Nam quoi paratum 'st, quod edit, nostra gratia, Nimia 'st stultitia, sessum inpransum incedore. EXSurge , Praeco , fac PoPulo audientiam. Iamdudum exspecto , si tuum ossicium scias. EXerce vocem, quam per vivis et colis. Nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames. Age nunc reside, duplicem ut mercedem feras. Bonum factum 'sti edicta ut servetis mea. SCortum eXoletum ne quis in proscenio Sedeat, neu lictor νerbum, aut virgae mutiant, Neu dissignator Praeter os obambulet, Neu sessum ducat, dum histrio in scena siet. Diu qui domi otiosi dormierunt, decet Animo aequo nunc stent; vel dormire temperent. Servi ne obsideant, liberis ut sit locus,

SEARCH

MENU NAVIGATION