Historia Hugonis Falcandi Siculi de rebus gestis in Siciliae regno, iam primùm typis excusa, studio & beneficio reuerendi D. Domini Matthaei Longogaei Suessionum ... Huc accessit in librum praefatio, & historicae lectionis Encomium per Geruasium Torn

발행: 1550년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

HISTORIA. ar

pestate vultus serenitate celabat. Huic igitur maxima collata dignitate,totiusque regni cura &administratione commissa,in breui sic actum est, ut rex plenam verbis eius fidem adhibens, nihil alij cuipiam credcre, nihil prorsus ab alio vellet audi.re. C teros omnes excludes,cum illo singulis diebus solus habebat colloquium, solus regni tractabat negocia,regisque animum quocunque libuerat inclinabat,cum falsa pro veris angerens,tu adulationibus illius temeritatem demulces. Subit inde spes animum,efficere velle & conari quod mente conceperat.visaqlae temporis adesse opportunitas,ut maturet consilium:& quem regnandi tibido praecipitem agit, moram omnem damnosam existimat. Nulla interim animo pax datur, nulla tranquillitas,omnia circuit, omnia praemetit Ur, omnia diligenter explorat, quo consilio, qua bus artibus regnum obtineat. Myltaque diu praecogitans, intelligit viros nobilissimos quibus adhuc

regnum florebat Siciliae,suum impedire proposi

tum. Prae caeteris autem et mctum incuti ut Robertus comes Lorotelli, regis consobrinus: Symon comes Polycastrensis, Ebrardus comes Squillacessis: quorum illi virtus haud dubia erat, sciebatque fidem eoru nulla fraude, nullis unquam pr(miis corrumpendam mec si superessent incolumes, sperabat rem posse procedere. Visum ergo primum aliquid ad eorum machinari perniciem, inraeoque sceleris sui primitias praelibarc.Placuit etiam, S ad id totis viribus nitebatur, ut H ugonem archiepi-

Comes Lorotelli, Polycam strensis

squillac

et s

52쪽

Hugo pi- ,1 . SICILIAE nu, A hi scopum qui tunc Panhormitanae praeerat ecclesie episcopus socium ac participem eius haberet consi Ih: cuius fretus auxilio ad id quod sperauerat maturius perueniret. Sciebat enim illum prudentem,prout dum,summaeque virum esse industriae,& ad quas libet machinationes aptissimum. caeterum elati quidem erat animi, gloriae cupidus, libidinique

deseruies. Huius primum Admiratus pedetenti in pertentat animum, dehinc confidentius mentem aperit,propositi partem exponit,regnandi tamen dissimulat voluntatem.Nec difficile persuadet,ut amoto rege inutili,ipsi tutel* munus subeant,r gnum pueris conseruantes incolume, dum pubertatis annos impleuerint. In hoc ambo consentiunt ut regem deponant, caetera Maio reticet, ne saeti socium atrocitate deterreat, sperans si tutor possit

fieri puerorum, nullius se decitcro ad obtinenduregnum indigere consilio. Didium est praeterea,

quo i ij iuxta consuetudinem Siculorum fraterniqsoedus societatis contraxerint, si seque inuicem iureiurando astrinxerint,vi alter alterii modis omnibus promoueret, & tam in prosperis, quam in adis

uersis unius essent animi, uniuS voluntatis atque

consith: quisquis alterum laederet, amborum m-

curreret offensam. Hac inita societate, prae satusAr

chiepiscopus instinctu & cosilio Maionis in familiaritatem regii admittitur, ut quicquid Admi ratus regi suggereret, socii testimonio cofirmaret. Dum hic inter eos Panhormi versantur consilia, rex Phatum transire instituit, ac primo Messana,

53쪽

HISTORIA. Asdehine paucis post dieb Salernum proficiscitur.

Cumque ex diuersis Apuliae &Terrae laboris partibus ad videndum regem proceres multi concurrerent, Robertus comes Lorotelli eadem ratione persuasus Salernumiter ingreditur. Cuius aduentu pr cognito, sic erga comitem Maronis astutia regis animum immutauit, ut neque loquendi curege copiam impetraret,eoque non viso tristis ira-tsilque discederet.Ibi rex aliquanti temporis interuallo consumpto,paucisque nec dignis memoria gestis negociis,Panhormum rediens, deinceps ac si humanos horreret aspectus, inaccessibilem se

praebui imisi quod Admirato singulis diebus, At

chiepiscopo pleruque sui copiam faciebat,audies ab eis regni sui negocia non qualia erant, sed qualia ipsi proposito suo conformabant. Sub id tem

poris Anseotinus Cancellarius,& comes Symon cum magno exercitu in Apulia erant, ut A lamannorum imperatori, cuius aduentum fama pr(dixerat, uiarent, simul &ne quid alai turbinis a c. cideret prouidentes.Omnia enim iam timoris ac suspicionis plena erant, nec satis liquebat qui Regis, quive Admirati essent: ita in icerto ambiguo que res crat.Nam Admiratus per totum regnum

p positi sui multos iam habebat participes &fautores:eium; nome haud aliter gregis ipsius ab Oibus timebat. Eoq; ipso spe subnixa regia adi cupiditas,

acriores viro stimulos igerebat. Scribit itaq; cacellario uti Robertu comite Lorotellita gad audie du regis et tu, Cap ua euocetridq; modis Oibus agat,ut

dit a reos Anseoti nus, Caneellarius. Symon Polyca strensis, Comestabulus

54쪽

Insidiae in

eomitem

Lorotellieonsobri nu regis.

SICILIAE , eundem captum sub fida custodia Panhormumc

trasmittat. Vt enim rex idem vellet, multis persuaesionibus effecerat, asserens quod ipse comes ad regni subreptionem plurimum aspiraret, ipsumque regnum ad se iure diceret pcrdanere: eo quod Ro-gcrius rex auunculus eius in quodam testamento luo pr*cepisse diceretur, ut si qui de Gulielm useius filius inutilis, aut parum idoneus videretur, Robertum comitem,cuius virtus haud dubia erat, regno praeficerent.Comes ergo acceptis literis Canis cellarij,cognitoque per amicos quid fraudis inte-deret,anima duertit eiusmodi sibi expedire consilium, ut neque regis imperio contumaciter obloqui videretur, & propositos sibi laqueos euitaret, Itaque cum quingentis fere militabus optime arbimis instructis Capuam veniens, extra urbe in pla no figit tentoriae Cancellarius ubi hunc venisse coperit,ilico denunciat ei,ut omissis militibus suis ipse cum paucis in urbem veniat, velle se cum eo secrete loqui, o regis aperire mandatum. Ad id Comes,se urbem non ingressurum asserit, siquide Cancellariu, exeat, paratum audire quicquid ex

parte regia sibi praeceperit.At ille contra spem sua Comitem dolos intelligens praesensisse, egressus

est ad eum, dicens voluntatem regis hanc esse, ut uniuersos in ilites suos prout fetidum suum exigebat, Boamundo comiti assignat et . 'odqtii de molestissime Comes tulit, responditque indignu& contra consuetudinem esse, ut milites sui duce alium sortirentur:ac si ipse proditor, aut bello v deretur

55쪽

HISTORIA. asderetur inutilis. Cumque instaret Cancellarius, persuadens ut regiae satisfaceret voluntati, adieciti comeS,aut non sani capitis,aut proditoris istud essema datum. Ideoque se nullatenus id facturum. . Sic inani spe delusus Cacellarius Capuam rediit, Comes in Aprutium iter conuertit . Nec multo post in exercitu inter milites Cancellarij & Comitis Symonis orta seditio eousqtie processit, ut in Sed tiosis dominos quoque militum iniuria redundaret. xhc 'Vri multaque hinc inde Verba nam que dilcurrerent. lye,stresis

od utrum industria Cancellaris factum sit,ca- milites.su ve contigerit,parum constat.Verisimile tamen est Matonis intercessisse mandatum , ipsumque cancellarium in optimo comite non videntem quid crimini daret, in excitanda lite id habuiste consilij, ut inde maledicendi causam eliceret. Na , & super hoc literis curiae destinatis, rem non tam vere qua hostiliter expressit, & maiori Comitem quam res exigeret criminatione pulsauit: dicens eum in exel cisu cfebra, suscitare discordias, mill tes suos ad seditionem hortari: comitem etia Robertum eius indicio propositas insidias effugisse, nuncios inter eos discurrere,nescio quid eos fouere propositi,satis periculose deinceps ei creditum iri exercitu. Haec & huiusmodi plurima regi magnus Admiratus suggerens a Cancellario sibi trans illa subiunxit,lidem plenissimam eisdem literis adbibendam . Nam se quoque dudum audisse quod Robertus comes cupierisque aliis contra rege cospirauerat, comitem que Symone eius

56쪽

ac SICILIAE

ipsus factionis esse participem, quod claris nune

apparebat indiciis. lnde maturandum cetisset,ut mergentis mali periculum e uitetur: sero carnem putridam resecari,cu vicinas partcs corruperit. Id

co facilius regi persuasum, quod propinquos oes consanguineosque habebat suspectos. Comes igitur literi, regiis citatur ad curiam saliusque in eius locum Comes ab tilus subrogatur. Sed eidem venienti neque suam purgare licuit innocella nec Ius vin- obiectis ordine iudiciario respodere. Statim enirn .a non sine multa Maionis inuidia, captus & incarcere est retrusus .His eo modo gestis,ita rex deinde suam omnibus auulsit praesentiam, ut permultu temporis spacium excepto Maione admirato, Hugone archiepiscopo nulli penitus appareret. minor- res argumento fuit, ut a plerisque mortuus tuti,ndi ' ptitaretur. Erant qui venenum ei ab Admirato d . notiones cerent propinatum nec erat difficile creditu, cum id eum machinari dudum audissent. Multi quoq; cum ex diuersis Apuliae partibus venissent ad c tiam, videndique regem prout consueuerant, eis

copia negaretur,certissimos de morte eius rumo

res per totam Apuliam detulerunt, nihil hisi tandum super hoc quod fama praedixerat, asserentes. Tunc Apulorum inconstantissima gens,l ibertatem adipisci frustra desiderans, quam nec adepta quidem retinere lassiceret,ut quae nec bello multum valeat, nec in pace possit esse tranquilla,capessit arma,societates contrahit, castellis munien

dis operadat. Alij quia ia diuturnq pacis pertesum

ortae

57쪽

HISTORIA. a T

erat,sola raptantur inconstantia. Alios pridae spes troit ad bellum: plerique ea ratione concitantur ad arma, quod regis mortem censeant vindicandam. Multi tamen Admirati causam armis tuendam suscipiunt. Sic ubique re turbata tumultiique exorto, dubiis euentibus hinc inde sepe confligitur. Comes Lorotelli plerasque maritimas occupat ciuitates. Imperator etiam Graecorum a Comite rogatus auxilium,speque ductus recuperandi Ap iam, nobilissimos ac praepotentes viros cum maxima pecunia mittit Brundusium. In Terravero laboris non minori turbine cuncta cerneres agitari, aliosque ab rege deficcre, alios stare cum rege. Robertus Surrentinus a Capuanis suscipitur , & haereditario ad se iure pertinentem occupat Capuae principatum. Haec ubi Panhormi cognita sunt, inopinata res Admirati paulisper animum conturbauit, non tamen voque adeo ut vultum quoque sufficeret immu- Miloni, tare.Nam in maximis quoque periculis ex indu- vultus imstria dignitatem oris integram conscruabat:nesi quoties timendum erat, vultus id sateretur indicio, hostibus quidem hem ingerens, suis nihilominus metum incliteret. od ergo ratus est optimum in tanta perturbatione consilium, eos qui nondum rebellauerat, literis regus suisque crebrius exhortatur, uti virtutis suae memores cum

proditoribus audacter dimicent , habitamque de se hactenus opinionem ratam faciant, me-

58쪽

SICILIAE

minerint virtuti praemia,laudemq; proponi. Co-tra vero poenas,& perpetuae notam iutamiae proditoribus irrogari.l pse interim Panhormi quoscuque potest sibi conciliat, propositum suum eis de morte regis aperit censetq; hoc maturius pcrage dum,timens ne si forte rex id eum sceleris maeninari perpenderit, crimine sibi maiestatis obiecto, capitali supplicio addicat tir. Erat tunc Panhormitasti. c. Gaufredus conres Motis Caueosi,vir utique sum-ueosi. mae liberalitatis,armis eximius,admodumque cosulti pectoris: sed mobilis erat ingenij, fidei vacillantis, nouitates rerum semper exoptans. Huius ope Admiratus plurimu sibi fore putans necessariam,ita como dissime sibi eu allici posse perspicit, sit prius odium ei regis incutiat. Habebat auteipse Comes oppida quaeda in Sicilia Nothu, Scia sinu, Calatanisset v. Sed Nothuc aeteris specialius diligebat. Nam idem castellia tu viroru freque tia, tum natura loci munitissimum erat,&desensioni locum praebebat aptissimu . Primu ergo regi Maio persuadet,ut hanc sibi munitionem accip at, dices no sine periculo eam a Comite possideri. D ehine ubi comitem ex amissione oppidi satis comperit indignatum,secreto eum ad se praecipit accersiti: . iurat ultra qu am credi facile sit,hac de re se dolere: N/io laxit rest que cum hoc praeciperet, plurimum restitisse, sed tantam hominis esse temeritatem, tantam in saniam, ut neque cuiuspiam consilium iam admittat, nec ab eo quod semel dixerit, qualibet

possit persuasione deflecti. Modque indignius

59쪽

est, Salomonem etiam parum scisse comemorans

ipse cum sit mortalium stolidissimus sibi soli prui

dentiam, stibi virtutem ascribat. Praeterea tyrannuhunc verius quam regem, nescio quid sceleris in animo gerere, facile ex verbis eius posse conbci, si diutius regnauerit breui futurum, ut virorum nobilium paucos superesse cotingat, qui no aut suppliciis destinentur, aut carceri . Nec immerito,inquit, deteriora nobis continge ent:nam si ouidem viti & non sceminis molliores essemus, si ratione utentes & non brutorum similes animantiis, huius tantae pestis exitio dudum querelas eius nodi sopissenaus. Sed forte ad interitu fata nos trahut,& imminentis mali necessitas caecitate nobis inducit. Certe fatum hoc temeritas nostra est, quae iam ad extrema nos periculorum adduxit. Tunc

comes quid haec sibi vellet oratio satis intelligens, subiungit in hac omnes opinione versari, quod absque ipsus Admirati consilio nihil omnino rcx gereret, ideεque huius rei culpam penes eum esse qui regis infamas se tyrannidem publicare deberet: nec alienam in se criminationem traffundere,

sed ad omnium vindictam singulos exhortari. Facile ei omnes obsequi, si voluntatem eius cognouerint: sese quoque ad primum eius imperium sanguinem regis nausturti. Ad haec Admiratus Comitis laudare prudentiam, virtutem ad caelu tollere, ipsumq; coepit amplecti, referens ei quod Archiepiscopus alijq; quam plures. in id cosenserint, ut in terfecto rege ipsum admiratum ei substituat.

60쪽

Admiratus callide regnum a mbit.

Inde magis tentandi gratia, quam ex animo subri ungit, indignu se esse qui tantos egno praeesse di 'beat: sanitis sibi videri consilium, ut regis filius patri succedat. Sed & quo id animo dixisset comite Gausredum non latuit, rcsponditque hoc se nunquam passii rum. Nade semine tyranni nihil una quam nisi tyrannicum procreari, impiεque patre genitos patern q quoque futuros impietatis haeredes. Hoc unum se laudare, hoc velle, ut Admir to regia dignitas conseratur. Subinferente illo se futurum, liquide ipsi placuerit, Comes ei seu ad

hoc spondet auxilium: de ut nutantem adhuc animum certiorem efficiat, illi se iureiurando astrin. git. Exinde iam Admiratus perpetrado sceleri locum ac tempus quaerebat idoneum, existimas comitem Gausredum sibi per omnia fore subsidio.

Comiti vero longe alia mens erat,aliudque voluebat in animo. Iam enim plurimos Barensium qui tunc Panhormi morabantur, ipse sibi iurare sic rat: erantque cum eo Symon Sangrensis,& Ro,

gerius filius Richardi, pluresque alis nobiles & sactio similites, per quaelibet eum pericula secuturi, quibus indignu, turpe, misertiq; videbatur, ut cuius pater oleu ni Bat i vendere cosueuerat( sic enim dicebatur) eu regnare permitteret. Sed neque dio plicebat eis regem interfici ob tyrannide quam in viros nobiles exercebat. Erat autem hoc eorum cosilium,ut quu primum rege Admirat' occidisset, ipsi statim in eum laqua interfecti regis ultores irrueret,nec sua diuti' proditione gauderet, regisq;

SEARCH

MENU NAVIGATION