장음표시 사용
71쪽
A felle tabet: viscera effugiunt manum: Cor sede vulsum propria, ac mersum latet, Hagrumq; penitus marcet & tabo fluit. Volum. Portenta rerum i Maxent. Signa quam tandem mihi Sortem loquuntur Θ ML. Nosse, quae Caesar petis, Nescire cupies. Max. Non fatis sortem levat, Nescire sortem. Sive per tragicas mihi Minetur iras i sive ridentes fluat Sors in favores ; iste constantis tenor Animi triumphat. Ede ; securos solet Etiam supremus facere fortunae furor.
Volum. ' Odere Reges dicta, quae dici jubent. Maxen. ' Odere Mystas ; quando, quae dici jubent,
Proferre tardant. Hol. Caesar obsequium pete γ Majus loquela. Max. Qui tacet jussus loqui, Praestare, quod debebat, obsequium negat. Volum. ' Non magna posco; liceat hoc unum mihi, Silere. Maxen. Liceat Caesarem atq; Vrbem simul Perimere. Tantum nempe quod poscis, nocet, Volum. Siluisse nulli nocuit. Max. Evertit tamen
Vox pressa Amyclas. inando per silentium Tegitur minantis sortis incumbens furor, Tacere scelus est. Exprime, aut ferro exprimam ' Negata verba. MI. Vocis invitae jubes Obsequia Caesar. Parce si jussus loquor Quae forte mentem Regiam in fluctus agent. Maxentius. Veniam merentur verba, quae jussus dedit. Holum. Vel ludit aether vota, vel rigidus tuis Bellis Olympus instat, Sc turpi exitu
Funestat arma. Desine. Irarum sat est. Nolente quisquis Numine in ferrum ruit, Demens ruinam vertici asciscit suo. Maxent. Audio minantem. Dextera invitos Deos In arma cogam ; quemq; signavi, exitum Donabo bellis invido armorum Patre,' Nolente coelo. Hol. Numina in nefas habent Parata tela. Max. Caesar adversas habet Fulminibus iras. Aol. Debiles jactas minas. Maxentius. Quibus in ruinam sidera ED Divos traham , Terrasq: vertam. Sacra, non sacra impio
72쪽
sanguine natabunt: nullus inveniet sua saluti Asylum: foeminas mixtas viri S , Pueros, puellas, lacteum infantum gregem Quadrupedis ungue proteram: nulluS nece Peribit una: mortuos cogam mori, Perimam peremptos. Perge: me furor rapit. Volum. Si saevientis laureae starent minis, Victor Tyrannus astra calcaret si ade. Sed arma causa honesta, non furor regit.
Qui vult sinistra praelia, furore incitet Invita sidera, & reluctantes Deos.
Elius interceptus cum litteris, & Maximus Consit habitae curris Constantino conspirationis reus Maxentio Tyranno sistitur: uterq; morti ad judicatur. MaXimus venit in cognitionem, quod Selius sit filius sitas, quem hactenus servum habebat: Selius vicissit Maximum Patrem agnos cit. alter pro altero mori certat. Iubetur filius Patrem occidere. Hic pietate motus sieipsum potius confici . Pater si per filij cadavere ind olens idem facturus erat, nisi prohibitus fuisset.
Maxentius. Maximus. Consec Selius.
Robrum Quirinae gentis, infandae caput Reum catastae, Consul infamis, Stygis
Abominanda pestis, indignus die, e Indignus aura publica ; hac Urbe fide test
Cives s serva Maxim. Roma qua solum po- Immunis esse. Maxent. Roma qua solum potest Subdi Tyranno. Maxim. Quem nimis tolerat diu Gemente populo. Maxerinideor Θ In os haec mihi obtrudis audax Θ Maxim. Consule ut decet. Maxen. Decet Ut proditorem Patriae, Iuris, Deum. Nec jura Patriae prodita, aut hesos Deos Agnoscit animus: jura servare Deos Consul petebat. Maxen. Nempe testatur manus Tuae hoc character. Flawias irpiae decus, osse imperator, Romingento salus,
Latri columen, Hrbo spinae unica
73쪽
Spes'levamen, generis Ausonj parens . Amorg Constantine in votum excipis Populi Euirini, cura si Patrum movet , Ste Senatus fata suprema, preces Tangunt gementas Vrbas, Us frontis nota I use adempta vertici ,s sceptrum manu Gomens I ranni; Iura si Patria aestimin disser arma. Grande, quod patimur , malum
Moram execratur. Si venis , maginum tibi mula, honorem, G Uibuspacem, necem Certam Branno. Stat sacramcnto tuis
Iurata Roma partibus, fidus tuod tu ijs Senatus ; Civis addicit dem, Populusis vitam. Crasintu quando dieae
Deterget astra, parte qua Dbris natat 1 one Castra. OUis occursu hosicam Simolabit iramo deinde complexus sua Sin alutem , magna pars ibit tuo Pravia triumpho , peri calcatum trucis Caput Pyranni Tarpium insecendet Iugum a.
Haec υota Romae, civium, Plebis, mea,
Latij, Deorum. Supplices Caesar tuo Cerne advolutos genibus ; es qualis fles no benignum pias auxIlio veni.
Itane cruente consulis Patriae bono,
Roma saluti P Maxim. Non nego, sed nec pudet. Maxentius. Sic tibi Quiritum, ac Romulae gentis salus Amorque Constantinus est hoc Caesare Me crimen audes P senties quanto hoc scelus Cruore stabit. Frontis injuste jubar Ego ne ademi, Marte quod fido mihi Miles paravit Θ Stat sacramento alteri Fidus senatus Θ Hostis est ergo mihi: Iuratus hosti in arma, perjurus mihi est.
Properate fida militis lecti cohors, Per quam serenum teneo Regnorum jubar, Et Iura Romae ; vestra quod virtus mihi Diadema peperit, vestra conservet quoq; Immune dextra; carcerum abstruso specu
Claudite senatum ; plebis emotae dolos
74쪽
Opprimite ferro. Crastinus quando dies
Deterget astra , sentient lumen sibi Ire in tenebras noctis. Occursu hosticam Simulabit iram Civis P occursu hosticam Iram anteverte miles, In poenas pari Eant procella, qui scelus tantum pari Furore tentant. Nullus est mihi innocens. Communis urbis culpa communi quoq; Poena expietur. Maxim. Nempe sic Civi probas Mores Turanni. MaXent. Nempe sic urbis pium Me probo parentem. Maxim. Quando tot fora de domos
Cardibus inundas. Maxent. Quando tot nocuoS neco, Vt innocentes tuear. Maxim. At solurn innocens Nocens Tyranno est. Maxeut. Maximus sui exhibet Documenta verbi. Maxim. Qui nocens visus tibi,
Quod studeat urbi. Maxent. Iura quod regni impio Transscribat hosti. Maxim. Iura quod regni suo
Domino reponat. Lege si hac jubes mori, Quod te Turannum Romulae gentis querar; Moriar libenter. Maxent. Lege,qua ultricem vocant Scelera securim: Lege, qua numquam manu' Stant tuta sceptra, aut fronte securum jubar, ' Dum spirat hostis: lege, quae ingratum vetat Agere inter homines. Quo lacessius malo
Mihi haec rependis P Cui Quirinalis dedi
Secunda Romae jura; quem vulgus stupra Positi ad secures, quem Magistratus meo Iussit audiebat; sic remetiris vicem po farda semper mentis ingratae lues lHoc ergo velles frontis augustie jubar Nostro revulsum vertice ; hoc sceptrum meis Manibus ademptum, lateris hoc ostrum suo Perire Domino Θ Marmor in duro tibi Tantum rigescit pectore Θ An tanti est tibi
Stravisse turpi columen augustum nece, Cui nixa Romae penitus incumbit salus Θ' Sed fraus aperta est. Semper a tergo imminet Haec poena sceleri, quamlibet sese occulat,
Nunquam latere posse. Iam parta ultio est Cum culpa patuit. Maxim. Culpa si mortem mea Meruit
75쪽
Meruit, superstes Selius facto meo
Vivere meretur. Maxent. Par scelus poenam parem Trahit in utrumque. Non minus servus reus Est exequendo scelera, quam Dominus reu S Sit imperando. Poena in authorem redit, Si quid patratum credis, est crimen meum.
Supplicia subeat ille, qui fecit nefas. Hic imperanti fidus, obsequij sui
Munus meretur. Maxent. Quale debetur tibi, Qui scelera mandas. Maxim. Sim reus ; non est reus Servire qui juravit, &servit. Maxent. Nisi Quando imperata publico bono nocent. Maximus. Si nocuit aliquid, quidquid id fuit, meum est. Ego imperavi crimen, ego sceleri modum Viamq; feci. Maxent. Rapite sceleratum caput, Membrisq; membra avellite, de rabidis date Epulanda canibus. Selius. Proximum d Divis caput, Invicte Caesar l Maxent. Aufer a genibus manum Scelerose serpens. Selim. Caesar hoc unum precor. Maxentius. Precare ; sed non vivere. Sel. In mortem jube Me CHar ire: vivere at Patrem jube. Maxentius, Patrem P Sel. Benigne filij amplexum Pater Admitte. Dubitas Θ sum tuus natu S, Pater, Quem tot per annos stemmati ereptum gemis. MaXenti N. Tene ergo servum finxeras P Sel Servus fui Nee esse soboles desij. O duras vices lQuod ante Patrem nostere negatum mihi, Quam cum cadendum esti Maxim. Fateor affectum Patris Merere Seli, nec tamen fateor Patrem, Nisi signa prodas. Maxent. Siste dum natus Patrem,
Paterq; nostat filium. Seli. Quondam Patri Qua sorte raptus, nescio ; AEgypti plagas Peregrinus hospes, generis ignarus mei, Exul subivi ; quemq; votivo colit Apin Canopus thure, adoravi pari
Cultu Tonantem. Cana tum forsan meae
Templi sacerdos condolens sorti, Puer, Ait, benigno solis aspectu si te, Sed invidente sortis agitate alea Casus per omnes, generis ignarus tui,
76쪽
Alijs, tibiq; ignotus, hoe tandem solum
Peregrinus hospes debili cymba tenes. Sed fata quam diversa sunt coelii mare Olim procellis adtuans motis, sinu Te Patris amico avulsit, atq; Euro dedit
Praedam rapaci. Te Pater multa Italum Lachryma per orbem flevit, & multa prece Surdum rogavit Numen. At, sero licet , Signata tandem sideri adveniet dies, Quae tibi Parentem, teq; tot functum malis Reddet parenti. Nempe cum pronum caput Subdes securi, fata ut avertat tua Aliquis subire fata contendet. Tuus
Est ille Genitor. Dixit ; & Lunam dedit Gemmis nitentem: Genitor hanc collo tibi Suspendit, inquit, quando puerilem togam Bullis parentum compsit: Et similis tibi
Luna rubefactis cornibus pectus notat. Gemmam tuere: siq; adhuc dubitas Pater ,
Tu ξ re pectus si iij. Maxim. Ofili, mihi Sidere benigno reddite i O qualis redis pServus, reusq;: post tot exactas tuae Sortis procellas, pos tot exilia & gravis Iuga servitutis. Nempe deflendus redis, Idemq: amandus: gaudium & maestos simul Adfers dolores. Author ego mortis tuae Dum te recipio, perimo. Sed vives Patris Morientis haeres. Caesar, immites fibras Si flamma nondum deserit, & adhuc juvat Saevire ferro, pectus hoc ultor pete, Quod innocentem filium Genitor nocens Tuo furori victimam aptarim. ML O Pater Tu vive potius; quo'; mors adimet mihi Annos, tibi reponat. Maxim. Hoc absit scelus Pio a parente. Sel. Sicne crudelis Pater Vetas pium esse filium ρ Caesar, ferum Huc verte chalybem: cerne poenarum capax Divesq; pectus sanguine; hic irae graves Extingue flammas. Vivat innocuus Pater,
Romae, tibique. Vivat, &senio gravi .
77쪽
Tua jura multa Consul in lustra audiat. Maximus. Fili parentis facilis ad nutum obsequi, Si quid merentur capitis hae nostri nives, Si quid parentis nomen i GL O genitor diu Mihi negate, nunc Patrem demum proba Te mihi. Maxim. Nihilne nate concedis Patri psa, Nihilne genitor filio 8 Maxim. Possum Pater Etiam imperare. Set Filius possium preces
Patri admovere. Maxim. Per Patris blandum precor Te nate, amorem, quasq; manare aspicis Per ora lachrymast natet non aliquid Patri sperare fas est Θ SeL Genitor ut vivas. Maxim. Mori ut liceat. Maxent. Erasis vindices flammas reus Meru t uteri. Neuter alterius scelus Suo expiabit sanguine. Maxim. At majus nefas Est imperare scelera, quam scelera exequi. Maxentivis Et mperans & obsequens unam facit Sceleris catenam. Nemo si ljubeat nefas, Nemo exequetur: nemo sit paret quoq; , , Nemo jubebit. mutuo haec sese trahunt, Iubere & exequi. Duplice tamen Pater se damnat ausu. Patriae tractat suae Cohsul ruinam. Grandius an aliquid potest Coquere vel hostis Θ Deinde non satur suci Crimine, cruentum in facinus 3c natum trahit.
γ Minus ille aberrat, jussa qui Domini facit, seseque solum fingit imperijs parem. uterq; justas ensis irritat faces ,
uter ; mortem provocat. Nostri tamen Benigna sceptri lenitas, mitis manu S, Blandumq; ferrum tenuat urgentis necis Supplicia merita, & pendit unius nece Culpam duorum. Meta stet natus Patri, Paterq; nato. missili armentur manus
utriusq; telo. Quisquis alterius prior In cor sagittam fixerit,vivet. Maximi Stygem Audio jubentem. Viscera ut nato Pater Natusq; Patri rumpat Θ 6 Roma procul Abacta pietast Maxen. Sic volo de jubeor manus Aptate telis. Maximc Ergo tu vives meae Κ a
78쪽
Pars magna vitae, nate. Me satis est jugo Voluisse patriam solvere, S tanti decus Meruisse facti. Toedium vitae meis Iam sponte canis instat, & praeceps trahit Fatum senectus. Nate tu votum Patris, Tu jussa Caesaris expedi; dc misso fibras Transadige telo. Renuis P Hoc jubeo Pater. Saltem supremum Patris imperium cape . Ego ille, stygia vipera palude edita, Ego ille, Averni fusus ex antris Draco, Qui corda lacerem patris P 6 tellus mihi Dehiscat ante, perq; radiantem aethera Praeceps agatur Phoebus. Eumenidum scelus Pater imperasti. Maxim. Ius a non audis adhuc λAn stirpe Fabia genitus indignum meo omine bibisti sanguinem Θ Vitam mihi Si nate poscis , eneca: Vitam dabis Feriendo pectus. Vita natorum recens Est vita Patrum. Maxent. Terminus liti Se modus Sint nostra jussa. Tu prior Seli in patrem , Iaculare telum. Sel. Quando sic Criar jubes , Habe obsequentem Selium. Quidquid jubes AEquum facis jubendo. Maxent. De rostris patre Statuite metam. Sel. Gravius huc telum date . Iam nate dignam .patre te sobolem probas ;Fabijq; generis indolem. En cordis patet Aperta scena. Maxent. Dubia quid toties manus Suspendit ictum P Caesaris jussa expedi. Telo hoc amanti debitum solvam patri. Sic , sic juvat perire , quo Vivat patet . Heu natet in uno vulnere occidis duos. Date i m cadentis filij exangues genas Libare moesto basio. Infelix pateri Infauste natet sic tuum invisis patrem ΘΙtane parentem diligis Θ letho tuo Sic nostra fata redimis Θ At gemino patrem Funere trucidas. Morior aspectu prius Nati cadentis: deinde quid telum facit Tam nobili haustum vulnere Θ invitat meam In paria dextram vulnera , ut nati super
79쪽
Funera recumbam funus, & moestus tuam Vmbram requiram. Tantus in patrem tuum Amor, meretur funere rependi pari.
Quae te probarunt filium mihi, me tibi Probent parentem spicula. Hoc nati fides, Hoc lex amoris, fasq; naturae jubet. Maxentius. Prohibete famuli facinus, injectis manum
Tardate vinclis. Pereat, at qua non volet Perire dextra. Sceleris exacti nota Graviora tela provocat. Rapite Ocyus
Procul hinc nefandi sceleris authorem, & suae Patriae inimicum, perq; torquendi vias Mille laniatum pabulum alitibus date.
Ρugna pietatis & Impietatis in aere repraesentatur. Impietas ac cepto fatali vulnere prolabitur. Pietas. Impium. Impietas. IV Xpulsa prius Martis arent
- - Integra rursus sistor arenae. Gravior prima est ira secunda. Iam suprema est tentanda meo Medicina malo. Vel cadet illa, Vel ego. Litem hic dirimet campus. Vincere, vinci ; gloria par est. Vincam P stabit nostrum Imperium. Vincar P fuso Roma cruore Fundata olim , nostro rursus' Sanguine stabit. Stare cadente' Patria, pulchrum est: pulchrum est patria' Moriente mori. Prodit en iterum A mula sceptri. Pietas. Semel obtentae Campus arenae patet alterius Pugnae arbitrio. Prius in turpem Conversa fugam cruda Impietas, Nunc perimenda est. Primum, alterius
Belli, bellum est omen. Facile est Hostem timidum vincere. Imp. Facile est
80쪽
Mostem timidum vincere Θ mene ΘTimor ardentem est versus in iram. Metu ab extremo furor eXtremum
Saepe incaluit. Pist. Video monstrum θVideo spumam turpis Averni ΘΙn tua natam funera cernis. Bellua regnis excede meiS.
Romae exitium , Latij pestis, Fax imperij, Procerum Latro , Exosa polis , invisa solo
Bellua, regnis excede meis. Quid ventosum furibunda moves Ore Gradivum e consere deXtram. Age supremos exere totis Draco visceribus pectoris ignes. Age consuetas fulminis Aquila Exere flammas. Hoc habet. Αstra, Vobis palmam refero Pietas. Non ego; Numen vicit in is o Praelia signo. Sic bona sempet Causa triumpha .