Mundi lapis lydius, siue, Vanitas per veritat falsi accusata & conuicta

발행: 1639년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

6mnibus in sublimi proposita sit, ut multos rebcreat, ita secum plures offendit. In alto siquidem positos, propter dissimilitudinem,humile vulgus odit Arduum est tot hostium vultus, tanto in se studio defixos, in arduo fugere.

Livor abdita penetrat in putas, conspecta prae δterea Z Falleris nulla Regibus me metu, nulla sine tumultu animi dies est, nullae non suspeetieieliciae, nulla quies non inquies dum ubique cer- vicibus impendentem Damoclis mucrone vident.

Vt enim periculi nihil sit, quod in quibusdam

arbibus natura civium praestat apta servitio;quando tamen pavor aberit animo recolenti illud La- oerii: Multos timeat necesse est, quem multi timenta cujus illa est ratio,quam docet Ovidius: - siuem metuit qui que, perire cupit.

Habet hoc insuper singulare Principum vita, ut quibus fidendum est, dissidant semper , fidantque quibus fidei nihil est. Adde, qubd inter ejusmodi

onsiliarios fere constituti sunt, quorum plerosq; aut aemulatione discordes, aut fide dubios,aut vel itatis odio infensos habent i plane ut eorum sen- entiam nec illis integrum sit non audire me tutam sequi. Sic in se nutat tremit assiduo lux illa, quae caetero S animat. Et sane quomodo non nutet ac tremat assiduo, qui habere se sentit in arenis domum,in prae rUpto sedem

242쪽

ro IMPERIUM.

sedem, in miseriis ipsis invidiam Θ Rarus est Imperator populo charus uarior tam charus, ut nos

charior illo succesta foret. Hi sunt vulgi more odisse praesentia,futura celebrare. Non te ad historias Graecas hic mittam,aut Latinas quis enim, inter omnes Imperii quondan Romani luce conspicuos,celeberrimas regni victimas nescitZad unius dumtaxat Galliae,Principibusvis nescio quo fato,semper infestis, Reges te provoco , videbis isthic maxime verum esse illu. Satyrici: generum Cererissine caede et sanguine pauci Defendunt Reges. Videbis regnum a plerisque ferro partum, ferri servatum,ferro amissum.Sic videlicet lucem suan habet purpura,sed sanguineam. b Verum habet ignem ;ignem nempe,qui dunis a is alios fovet,se destruit me omnes fovet quidem ... sed veluti prudenter amicos reficit, ita temere fa miliares adurit. Quid enim Imperium,nisi status virtuti arduue vitio pronus status,inquam, certi laboris, merj. . , di ambiguae,sed ut plurimum infaustie Audi me Quo die primum Imperator denuntiatus es, fullgidas compedes,esaramque miseriam induisti, ni dicam,tibi moriens, aliis vivere incoepisti, quodqdurissimum est, ingratio.

243쪽

Si mihi non credis,morientis omnes lati solis Imperatores interroga: Muno simul ore re

spondebunt eodem lectile ad ruinamin ad In . perium ascendisse. Quod si omnibus innotesceret, non dissiderent Thebis, etiam amborum a morte, ob unius sceptri regimen fratres duo Psed plura jam dubio procul regna forent,quam Reges. Clarissimum nomen Imperium est, sed durissamum munus. Non habitat voluptas in arduo, laboris hostis est, quietis amica, quam certum est, omnium,qui egregio publico studuere,Principum venisse hactenus nemini. Hinc bello, inde paci, isthinc aerario invigilan tum est, si non tuis, alienis sane, ne te tuis everant. Nec tamen,quod pessimum reor, par semperiecessitati thesaurus est. Nemo Principibus di-ior,nemo pauperior effundere coguntur in alios,uo sepius ipsime carent aut indigenis atq; adeod opima de optimatibus spolia, ad intolerabiles . re a subditis largitiones, ad privatas inimicitias, et odia publica, ad bella civilia, ad suam denique regni perniciem adiguntur, vel etiam inviti. Sic nimirum ignem suum habet purpura, d arcanum i sic aliis non sibi lucet Mardet splen-Or Imperii.

244쪽

rinii ludibrium.

245쪽

QVoo molitur aetas robustior, hoc praeludit imbellis , sed utraque luditur, vilius haec, illa pretiositis blaec in crepundiis, illa in ne α''gotiis, utraque in deliciis haec rhombum aeri,illa

classem aequori credit, utraque Vento Utrumque gmagno molimine ventu In altum subvehit, quale ,-

nullo moxnegotio repente praecipitat; utrumque . modicus aurae sibilus animat,in immodicus, aut nullus exanimat. Ac de rhombo quidem inter pueros constat,de classe vero inter omnes. Quis enim nescit, rostratas mille ducentas, . Lonerarias ad tria circiter millia, quas in Graecos γοα-

instructas supra viginti, ut plurimum Eolo per ludibrium triumphatas suis nescit foederatas inimico rebelli foedere Provincias,licet ea navium z, copia potiantur, quam assequi se posse ceterae de si 'sperent Respublicae, plura tame,si rem ad calculos

eVocent, naufragia numerare posse,quam navigia. Hoc certu est,tam opima de omni genere navium spolia vento cessisse; ut,si Omnes, quas maris abyssus absorpsit, visui pateant, universium, quaqua diffunditur, Oceanum triplici, ut minus, sororum ordine constratum repertum iri nullus addubitet.

246쪽

Sed quid externa recenteo quid enumerando,uiassi dubia rem indubiam in dubii suspicionem addu-zita cod Sensit haec patrix luxit Hispania, gavisa est

Anglia circa annum anatociis terris Deo millesiamum supra quingentesimum octogesimum octo a uum eam classem a vento Xpugnatam, Uae non Angliae modo,& et,quam foederatam vocant, Belgicae expugnandis par erat, sed hostibus praeterea Christiani nominis universis. Ini mecum,si placet, & navium illius numerum, apparatus molem,&commeatus impensas , tum demum judica, an fallime credas, an fallere, an Vero comperta describere.

Quadriennium, ut sertur, integrum in classis Gu- hujusce fabricam variis in Provinciis labor incu s tabuit Antverptae, Dunkercae, Stusae, tanto studio vi aedificatum, ut ne noctu quidem, aut secratis didibus opere intermitterent.Missi quoque Gedanum conquisitores emendis ratibus. Nec segnius in Hiispania puppes, sectosque navales Rex collegerat Naves,quae ex Hispania tisiverant,quinquevi qu2

6 2 draginta supra centenas erant eo exnumero cen-wt in tum decem armatae, nonnullae septingentarum eoque amplius vel tum Ceterae commeatus, ac -- necessitatum alia subvehebant . hominum alia μ' octingentos, millenos aliae, tormenta vero qua' min/- draginta,aut quinquaginta,quorum in universum

millia

247쪽

nautarn,

millia duo,& quingenta promiscuae magnitudinis Nautarum sectorumque naValium , praeter copiosissimum militem, millia duodecim mixta tum genus ex Hispanis Lusitanis, Cantabris, Gallo Britannis,Hollandis ex Septemtrione, totaque adeo Europa maximis sumptibus conquisitum. Naves ipis&altitudine robore castellis pares; ligna quinum in crassitudinem palmorum,contra quamvis communium tormentorum injuriam. Aderat flos omnis nobilitatis Hispanicae, ne scilicet expeditioni deforet, qualem in eXteras gentes Hispani numquam susceperant. Emissus adriti in publicum libellus, quo accurate classis huius rationes confectae erant Qui navium,qui militum, qui sociorum naValium nu-- ,

merus, qui Praefecti,Centuriones,Signiferi recen-sta quoque tormentorum copia, pulveris pyrii, commeatus bis coeti panis, laridi, casei, Origae, fa- barum,pisorum,olei,aceti,uint,recentis aquς,simi liumque, cujusque mensura quam accuratissime

commea

adscripti

Eoae indice,ut pauca repetamus,fuere in classe ad xiv mille, centum septuaginta cados vini, quae mensura culeos rhenanos septem mille octoginta quinq; facit. Cetera hinc conjectare in arduo non est Senum mensium annona universae classi provisa. Armorum quoque,pr ter 'tu miles

Dd 3 quisque

248쪽

quisque gestabat, ingens vis ad quemvis casum tuborum longiorum millia septem, quaecumqad eos pertinebant,breviores mille, hastae altiores& bipennes totidem, ligones, quodvis instrumentum pro fossoribus septingentis congestierant; currus praeterea carri, funes, terebrae, Squaecumque necessaria aut erant , aut videri pote rant. Tantae molis erat,per se quidem non vanum

Europae terrorem, sed permissu Numinis, inane ventis ludibrium struere.

oppugnata liquidem classis haec tum ab Hol- landis,tum ab Anglis per vices aliquot, dum Par- mensi,qui Belgicae prserat, jungere se non potest,

veni D rupis ad instar substiterat. At tertia demum Se brium . ptembUS 1e, eXorta repente tempesta immanis, sic universiam protinus expugnavit,ut circa Hiberniam,dieria dumtaxat binium spatio,duisupra triginta perierint, amissis ad millia decem homini bus Ceterae in Norwegiam, aliae alio delatae, quὰ-dam longe deb provectae, ut ne fama quidem umquam quidquam de iis compertum sit. Sed quid ad haec tanti moliminis caput,& Princeps Philippus,id nominis Secundum In homines armaveram,inquit,non in Deum.Recte. Intelligebat nimirum,etiam classi attribui posse, quod patientis animi corporisq; speculum, Orientis Propheta simul Regulus de se dixerat quia laeutus ef

249쪽

VANITAS

Numerosus exercitus.

Publisa lernisies.

250쪽

MPIA vanitas , ne dicam amentiat Quis um-

- quam pestiferam pro salute febrim coluitὸ quis tris de publica pernicie gavisus est apiens Z nemo

riRri profecto,nisi,qui nimia forte praefidentia nimium sapiens, omnem fallitis suae spem numeros posuit in exercitu, quem tuam, Reipublicae pestem credere potius debuerat.

ἡ . QEM enim pestis , nisi contagiosa quaedam

omnia δε- lues est, quae mox ubi funestam,qua maxime pol- let , putredinem cordis ipsius adytis insinuarit, sicut evestigio urbes civibus , aerarium pecunia, populos commercio privat , ita tumulos cadaveribus, domesticos periculo vicino metu, Rempublicam luctu obruit P

errat s.

Ouid numerosus item exercitus nisi quaedam

M-perditorum colluvies, illorum contagio, hirudo

pecuniae, agrorum sterilitas, vastitas urbium, pauperum oppressio, ruina divitum, sacrorum interitus, omnium pernicies Nec facile noxiam magis publico pestem ostenderis, per quascumque demum historias, ab ultima licet hominum memoria repetitas , quam individuum belli comitem fautorem exerci

tum a

SEARCH

MENU NAVIGATION