Constitutiones Congregationis Clericorum Regularium ab Alexandro Peregrino Capuano Congregationis eiusdem presbytero commentarijs illustratae

발행: 1628년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

Cap. IV. et by

aliis similibus modisi quae prouisiones licet a P. Generali . & Consultoribus fieri possint, tamen sectae cum voto Definitorum habent maiorem auctoritatem, dca subditis in reaiori aestimatione habentur 1 Vnde respondendo ad quae situm propositum, dico,quod simpliciter, non possunt aliquem punire, nec alias determinationes facere , quae non sint in ordine ad electiones, cum a constitutionibus talem auctoritatem non liabeant , sed ex consuetudine possunt tacere dictas paternales prouisiones , quae ad bonum commune, O particularium, maxime iuuant, cum multis malis utetur, quae occurrere possent, & sunt potius remedia praeteruatima, quam punitluci.

a.S. i. Secundo quaeri potest, Vtrum P. Generalis possit contra aliquem inquirere, vel punire pro culpis intellectis in Definitorio E Respondeo quod non, si extra definitoriuilli non fuerunt accusati, vel denunciati, vel publica fama non sit contra illos 3 & ratio est, quia illi qui manifestant dictas culpas, non intendunt illos accusare, vel denuncia. re, vel diffamare, sed tantum illas manifestant in ordine ad electionem, ob bonum commune, ne eligantur pers nae indignae. Amplius P. Generalis, & PP. Definitores an tequam incipiant aliquid tractare in Definitorio iurant nullo se unquam tempore dicturos, quae in infinitorio dixisse , vel a Collegis audiuisse contigerit, quae prolata pacem turbare, vel quoquo Pacto minuere posse videantur.

b Reficiantur autem si P. Generali, ct Consultoribus visium fuerit SV. Hic dubitari potat,

Vtrum in electione Praepositorum,& Visitatorum,vel unius illorum , necesse sit, ut interueniant omnes quatuor Comsultores, una cum P. Generali 3 Et si unus deficiat, Vtrum sit valida , 3 In hoc dubio duae possunt esse opiniones, prima vi non

312쪽

am Pars Tertia.

sit necesse, ut omnes quatuor interueniant, & si unus deScit electio sit valida. Probatur primo . Ex hoc loco constitutionis, in quo non dicit si P. Generali, & omnibus Consultoribus visum fumrit, sed tantum si P. Generat s Consultoribus: Ergo erit verificata propositioisi maior pars Consultorum interueniat;& cofirmatur ex Decreto facto in Capitulo Generali annia Gis. quod est pI .c. s. nu. o. in quo statuitur, ut tres saltem

Consultores perpetuo Romae degant, siue adsit P. Genera.lis siue non, re ex quatuor nonnisi unus ad praedicandum mitti potiit.. Secundo. In constitutionibus quando sit mentio do Praeposito, & Vocalibus, de P. Generale,& Consultoribus, semper intelligitur de vocalibus,& Consultoribus, qui sunt

praeientes conuocato Capitolo, vel consultatione more solito, dato quod in illo casu agatur de aliquo negocio, tria quo PP. Consultores, vel Vocales habeant votum decisi.uum : Ergo eodem pacto seruari debet in hoc casu . Tertio. Anno ioiet. P. Generalis D.Andreas Castaldus cuma cum Consultoribus electiones Praepositorii , & Visitatorum facere vellet more solitot post festu sanctiss. Paschatis. unus ex Consultoribus noluit interuenire, sub praetextu primo verbum faciendi cum S. Potifice de aliquibus rebus concernentibus ad dictam electionem, & propterea proth stabatur non esse procedendum ad dictam electionem an tequam verbum fecisset cum Sanctissimo, alias nullam futuram fuisse electionem. Et P. Generalis cum alijs tribus Consultoribus decretum fecerunt, ut non obstante dicta protestatione , esset procedendum ad electiones more solito, ta sic fuit factum; nec a Capitulo Generali (in quo diligenter fuerunt discussae actiones dicti P. Generalis )suerunt annullatae dictae electiones , in quibus dictus Consultor non interuenit. Secunda

313쪽

Cap. IV. go I

Serenda opinio potest esse, (quae est probabilior) ut requirantur pro forma quatuor Consultores una cum P. Generali ,&electio aliter facta sit inualida,& nulla i & ratio est, quia quando lex dat potestatem alicui, qui eam alias non habet cum tali forma, si ille non obseruat formam nihil facit, ita Card in clem. t. de iurepat. in princ.q. et & ibi glo in verbo inhibentes, & Angelus in summa v. lex, nu. I S. vers. tertio quando lex &c. sed in casu nostro data est potestas P. Generali eligendi, & confirmandi Praepositos , &visitatores cum tali forma, ut patet tam ex Breue Clem. II. expedito die is . Iuni j i s ys . quam per Constitutiones postea approbatas ab eodem Clem.VlII dieas. Iuli j iso et ergo ea non obseruata, electiones sunt inualidae & nullae . Probatur minor per Breue Clem.VIII .cuius verba sunt haec:

Quod post hac Pnepositus Generalis non possit so

lus unquam nec eligere, nec confirmare, nec delo coad locum transferre Praepositos, & Visitatores;

nec etiam possit mutare de loco ad locum Vocales anno immediate antecedenti celebrationem Capituli nota nisi cum interuentu dictorum quatuor Consultorum ; qui quidem Consultores non solum in casibus in Constitutionibus, ut praesertur expresiss, verum etiam in confirmatione, & mutatione,tum Praepostorum, tum Vocalium supradictis, cum eodem Praeposito Generali votum decisuum habere

debeant Confirmatur dicta minor ex constitutione nostra par. I. c. s. S.si Consultor aliquem diem suum obii e contingat &c. ubi ordinat, ut moriente aliquo ex Consultorabus, vel relinquente ossicium aliqua de causa, eligatur alius Consul

314쪽

sor Pars Tertia.

tot in illius locum i & postea sequuntur haec verba, Sua

Consultoris de 'cytis intra tres menses ante Capitulum accidat, Consultoris ne Di electio, nis forte quis Praepostius intra idos mensisereandus sit. Tunc enim lim Onsultor eligatur ; deinde quisufficiendus sit Praepositus creetur. Clarum est quod moriente,vel deficiente aliquo ex Consultoribus intra dictos tres menses ante Capitulum Generale, possunt occurrere multi casus, in quibus Consultores habent votum decisuum una cum P. Generali, & tamen non ordinat,ut alius Consultoteligatur, & quando tractatur de eligendo Praeposito vult, ut primo eligatur Consu itor qui deficit, & postea eligatur Praepositus, quod est signum eius voluntatem esse, ut omnes quatuor Consultores pro serma interueniant in electione Praepositorum, & Visitatorum, vel alicuius ex illis . Rationes pro contraria opinione allatae non obstant,

quia ad primam Respondetur quod dicta Constitutio debet intelligi iuxta Breue Clem. VIII. ex quo deducta est .& ad confirmationem ex Decreto, dico, quod Capitulum Generale noluit, nec potuit, dato quod voluisset, aliquid

statuere contra dictum Breue.

Ad secundum respondetur huiusmodi casum esse diue sum ab alijs, nam in hoc talo, & in transsatione vocalium anno ante Capitulti Generale proximo requiritur pro Hr-ma,ut omnes quatuor Consultores interueniant, ut probatum est.

Ad tertiam rationem dico, quod dum Conmitor Hii

vocatus ad electiones faciendas, & ille noluit interuenire , nec P. Generalis, nec alij Consultores tenebantur aliud agere, quia ex parte eorum seruata erat mrmas & ideo licite processerunt ad electiones iuxta tarmam. Qquia propter a. s. statuimus de electione, ibi Patuimus . vi cum lectio fuerit celebranda , praesentibus omnitas , qui debent( nota O votam, O p. rei commodo interesse. Vnde re, iectis

315쪽

iectis contrariis remanet firma secunda opinio , quae confirmatur ex usu, quia in itibus casibus, in quibus facienda erat electio Pcaepositi, deficiente uno ex Cosultoribus propter absentiam, semper Patres Generales, qui fuerunt pro tempore. habuerunt recursum ad Summum Pontificem, a quo per vivae vocis oraculum obtinuerunt dispensationem, ut possent dictam electionem facere, non obstante absentia unius ex Consultoribus. b. S. i. Secundo hic dubitari posset, Vtrum P. Generalis una cum Consultoribus, pro sola eorum voluntate, possint non con Srmare dictos Praepositos, & Visitatores electos a Dissinitorio, vel aliquem illorum, si ex parte Praepositorii,

vel Visitatorum nulla sit culpa 3 Respondeo quod non pociunt absque peccato, sed si de facto faciunt, actus est validus . Quod peccent, patet, quia faciunt contra rectam rationem in re graui, in praeiudiciam proximi, quia non confirmando illos, vel aliquem illorum, praesupponitur culpa in non confirmatos praeterea regula iuris est, quod semel approbatus in uno ossicio, seu munere, non potest in eode, vel in simili reprobari,c. accipimus, & ibi glo & Innoc. n

seq. de exceptionibus. Nee obstat Costitutio praesens quae videtur reponere hoc negocium iudicio P. Generaus, re Consultorum, ibi , si visum fuerit, quia respondetur,quod iudicium Iudicis, & Superioris debet esse regulat um a recta ratione, nam illa est mensura, & regula humanarum, actionum . Et dicta verba si visum fuerat important, ut actus

sit validus, non autem excusant a peccato .

Vtrum sit mortale, vel veniale dictum peccatum p Dico quod regulariter est mortale, quia est in materia graui, rein praeiudicium aestimationis terti j. Sed haec peccata sunt parum cognita, quia istae actiones solent pasilonibus regi, quae

316쪽

so Pars Tertia.

quae excaecant nostrum intellectum.

c Qui Praepositi munere tres continuos an

nos &C. Hic primo quaeri posset. Vtrum haec Constitutio quae loquitur de Praepositis, habeat etiam locum in Vicariis 3 Respondeo quod sic, quia cum siti eadem ratio, eadem debet esse iuris dispositio. c. dudum de elect. it r. dcc. cum dilectit, de confirm. vii l. vel inut. l. illud sis ad legem

aquiliam . Et ratio comprehelidit omnes casus etiam non expressos in lege, & Constitutione. I.his solis, c. de reuoc. donat. Cardin. Parisius consil. 8 3.nu. a I.vol. 3.Decius consa S , col. a. praeterea subrogatum sapit naturam illius iii locum cuius subrogatur, c. Ecclesia,exirc ut lite pendente. Nauar. confit. o. de Regular.nu. 6. Menoch. de arbit.itidi c.

c S. r. Secundo quaeri posset, si N. per duos annos continuos fuisset Praeposivus alicuius domus,& postea perviata annum vacaret, Vtrum elapso illo anno possit eligi iterum in Praepositum eiusdem domus, & confirmari per tres annos continuos Respondeo quod posset, quia ad hoc ut debeat vacar per tres annos, debet exercuisse officium Praepositurae per tres annos continuos in eadem domo, vel Ciuitate. & ita fuit in praxi obseruatum in domo Sanctoruin Apostoloru,& in domo Sanctae Mariae Angelorum Neapoli anno IGO .c.S. a. Tertio quaeri potest, Vtrum ille qui per tres annos continuos fuit Praepositus alicuius domus, possit in e dem domo , per tres alios annos immediate sequentes elidgi in Vicarium S Et e contra, Vtrum ille,qui per tres annos continuos tuit Vicarius alicuius domus,possit uer alios tres annos immediate sequentes eligi in Praepositi in eiusdem

domus 3 Respondeo quod potest, quia a nulla lege id prin

d Qui

317쪽

d Qui inter se &c. Hie primo dubitari potest, Pri

namus quod detrus, Andreas siri coniuncti in primo, vel secundo gradu consanguinitatis, & pereus fisisset Praepositus per duos annos cotinuos in domo Sanctoruli Apostolorum Neapoli, nempe anno I GEO. & IGai anno immediate sequente, nempe anno iora. esset Praepositus alterius domus nostrae Religionis, nempe S. Pauli, Vtrum Andreas eius consanguineus potat annos id et s. et .m ii Praepositum Domus S. Mariae Angelorum, vel Sanctorum Apostolorum 3 Respondeo quod non, quia Petrus fuit Prae positus per tres annos continuos in eadem Civitate, & licet fuerit in diuersis domibus , tamen eadem ratio pm dit in isto casu, ac si fuisset in eadem domo, iri patet ex eadem Constitutione p. 3 c. .vers qui Praepositi munere bi,

in eadem domo, via in eadem Civitate in iuuersis domibus .d S i. Secundo dubitari potest, ponamus quod Petrus,& Andreas sint fratres in primo, vel secundo gradu comsanguinitatis, & Petrus per unum annum fuerit Praepositus in domo nostra S. Vincentij Placentiae, Quaeritur nunc, Vtrum Andreas possit eligi Praepositus eiusdem domus an no immediate tequente 3 Respondeo aflirmatiue , quamuis Conititutio dicat nutra interiecto an- , ine Accedat . intelligitur quando Petrus fuisset Praepositus per tres annos continuos eiusdem domus, vel Ciuitatis. Aduertendum est etiam in eodem loco, quod illa verba. Eo intenem anno, demonstram, quod Do interiecto anno, alter potest succedere in Praeposituram, consanguineo in primo, vel secundo gradu,dato quod primus stetit Praeis positus per irra annos corinum eiusdem domus ivlide ista casus est diuersus ab illo,qui notatur in constit p. 3 .c. versi ui prositi munere.

Et quod dictum est de Praepositis seruandum est etiam, - - Qq de

318쪽

sos Pars Tertia.

de Visitatoribus, quia eadem est ratio, & Consti tutio quod statuit in uno,statuit etiam in altero, ut patet in hac eadem p. 3 . c. q. versic. Siquis Visitatam munere . re idem dicendum est de Viearijs ex identitate rationis. - .

e Consultoribus ne Visitatoris munus imp natur . Praepositi itidem Visitatores ne fiant.

Sciendu est,quod Religiosus de iure, in una &eade Religi ne, seu diuersis, non potest duas dignitates seu praelaturas habere,c. de multa de praeben .c.fin. et s. q. a. Conc.Trid.seC .c. . sub decreto de reformatione , &sesset . cap. 1 . taquod in praedictis iuribus determinatur de beneficijs secularibus, intelligendum est etiam de ossicijs,& dignitalitas Regularibus. ut patet ex Conc.Trid. ubi supra sess. ad et iet. vers. Neque non modo ad cathedralea ecclesias. sed etiam ad alia omnia beneficia iam secutaria, quam Regularia quaecunque, ratam commenaeata pertineat dre. & docet Ludovic. Miranda in suo

man. Praelat. to a. q. s. ar. 3.

e. s. i. Sciendum est etiam (hac occasione) quod nullus Religiosus professus unius Religionis potest esie Praelatus alterius Religionis,quam non fuerit solemniter prosessius. ita expresse habetur in elem: r. de electione. & docet Linc M. Miranda in suo mani praelat. t. 2.q-3.ar

f Caeteri Praepositi creantur &c. Hic dubitari

po est, An Praepositi, & Visitatores pos lint renunciare suiso iacijs, & dictae renunciationes possint acceptari, vel non acceptari a P. Generali, & Consultoribus Vide supra hac eadem P. 3. 3 comment. a. vers. Renunciationes factae a Praepositis, usque ad finem dicti commenti

319쪽

Cap. V.

De Electione, & auctoritate Patrum

- Consultorum. Cap. V.

aliores eliguntur per Generale Capitulum. Et sunt ei I - - mero, O durant per trierantum . . I.

ex eis Plus refici potes per aliud triennium .n a. P

. Ineu res rebus habent votum aerei tim. m. Visitationis tempore P. Generata cum con o Via ratarum poterit . . e e re ne rea qua celeritate inalgent . non. Con ultore deficiente per mortem, aliam rassam, quipassunt

alium cogere. O.6. O . Et quando teneantur cogere. na.T.

. . . . O lior pra Generali Capitula electus smoriatur, quidam,dum

eius muneris abdicationem . nu. IO.

- lior professione senior vicem obtinet P. Generalis smari eo- tingat, vel muniu abdicare: Ne sedeat tamen in Generalis loco.

uid facere debeat hoc tempore nu. I a. ingreviendi Generale capitulam non habes, nisi mares Deu-

ini et

320쪽

Pars Tertia . IN G V L IS trienni js a Capitulo

Generali eligantur quatuor Comsuliores', ut supradictum est, qui Patri Generali intra trienniu p sto sint : eiq; in his quos ad xegimen: Coi gre-a gationis pertinent, opitulentur. Unus eorum Vmmmi nodo, per aliud triennium a Capitulo Generali refici poterit: reliqui tres de nouo creentur. Hi nullum ius habent prae dendi bPatres reliquos , sed in trosessionis suae loco a sint. Quotannis post Pascha quam cum Patin Genexesi persipe is rebus, quas, vel in Astis Visitationis repereritit, vel a Visitatoribus, aut aliunde renues atae fuerint, delibereric q'is Pry

phtitus, aut v sitator reficiendus, quis amo dus a muniere, quis in amoti, vel demortu, F -

cum sit sufficiendus. Nam hicet tota facultas regendor figregationis sit penes IVGeneralem. tamen in buiusmodi rebus exequendis, Scin Constitutionibus pro re graui; declarandis, si quae forte dubitationes oriantur, ac ira pC nis auioribus imponendis , Consultorum concnsus rumi adhibeatur. , Si dum P. Generalis' autumnali tempore, ut sit,una cum consuetis Prouinciae Visitatoriabus, domum quampiam extra Urbem visitati

SEARCH

MENU NAVIGATION