장음표시 사용
101쪽
enthymema. Enthymema hic voco sententiam cum ratione, et argumenatum oratorium. quod no vnius generis est,ut Quintilianus docet. In solo, Rationes validas appellant, & concludentes. Sinuosa causa & longioris actus atque anfractuosa.Vulgo, Longi tractus. Nominum editiones, prouocantium & prouocatorum apud acta curiae
sunt, eius exhedrae in qua se praesto sistere eos oportet qui iudicium prduocationis resortiuntur. Praesentationum acta vocantur.
Opiniones praesumptae,sunt quae Praesumptiones a Iurisconsul. dicuntur. Quint. Nihil inuidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta.
Exempla rerum iudicatarum citare consignata cum die & consule. Allegare a resta in eadem specie, & Diem arestorum edere. Quotare tempus &
Interdicto retinendae possessionis iudicium constitutum. Id est, Iudicium conceptum est in interdicti formulam. Quinti. Si intuiti fuerimus, qua lege iudicium sit constitutum. Propositio oratoria est id fere, quod Dicere utriusque partis lingua vernacula vocat, hoc est, Sua , & Id quod utraque pari apprehendit tuendum &probandum,& promit in medium. Et Proponere, est In medium proferre. Cic. in Bruto de Curione loquens, Memoria ita fuit nulla, ut aliquoties tria cum proposuisset, quartum adderet.Quintil. in q, Narrationem (inquit) sequitur propolitio opinione quorundam, mihi autem videtur omnis propositio esse confirmationis initium. Est autem duplex. Prior est, quae ostendit principaliter quaestione. Altera est species propositionis, quae omni epicheremati praeponitur. Prior interdii simplex, interdum duplex, interdum mul, tiplex. Est autem utilis&necessaria in causis obscuris& multiplicibus: cuius
exemplum tale est, Lex est scripta, Peregrinus qui murum ascenderit, morte mulctetur. Peregrinum te esse certum est:qui si murum ascenderis, non quaeritur quid superest, nisi ut te puniri oporteat. Est etiam propositio recusantis, sicut in tendentis. Vt si petitori pecuniae, obiiciatur, Male agis. procuratori enim tibi esse non licuit:sed nec ei, cuius nomine litigas licuit habere procuratorem. Hodie Media vocantur:& Dicta & facta partium. In cotrouersiis sunt quaestiones secti, quae Facta processus vulgo vocatur. Sunt &quaestiones iuris.& coflictiones iure ac legibus moribusve, aut aequo& bono contendentium, quae Graec An ioAs b, & si me et . vocat. Quintil. Iuris autem quaestiones solent esse nonnunquam ex aliis atque aliis conflictionibus. Facti autem quaestiones idem spectant. Nova facti capita articulose edere. Articulare noua secta vocant.
Haec causa plus habet in iure summo spei ac fiduciae, quam in aequi bonique
interpretatione. Hoc est Fundata est in iuris rigore. Vtrum credibilius sit petitorem calumniari, an reum insciatorem esse,
triusque existimatio & vitae conditio , cum facultatibus aut egestate reserte Cossi gut inter se testimonia & collidutur,quado inter se cotraria esse videtur. Vt iuris authoritates citatae inter se cossi gut quado in antinomia euadue
Qui tit. lib. ,Omnibus aute manifestu est,ntiqua esse lege legi cotraria iure
102쪽
ipso quia si diuersum ius esset, alterum altero abrogaretur. Sed eas casu collidi & euentu. Collidutur autem aut pares inter se , aut secum ipsae quaru ipse exempla subiicit. Et paulo: post, Diuersae quoque leges confligunt, aut similes: quibus etiam citra aduersam lesem contradici possit. Quae sint aute diuersae leges, quae aduersae, ibidem ipse docet.
Egressus & egressiones, Excursus& cxcursitones, Procursiones, sunt et se. Excurrere, Expatiari, est quod dicunt, E' proposita materia egredi & logius vagari. Articulosa secti vel factorum commemoratio est quod Articulare dicitur. Articulosa vel articulata impendiorum litis ratio, vel aestimatio, est Arti
Deferre iusiurandum & Offerre & Exigere,& Oblatum iusiurandum recusare & respuere. Quintil. Signatores & testes in se mare, refellere resutare, incessere, insectari, laedere, destruere Quintilianus pro eodem,&Eleuare. Commendare testes, exornare, est quod dic ut Saluare. Quintil. Verum interim & singulos ut exornare ita destruere cotingit aut recitatis testibus, aut nominatis. Idem, Et multos & honestos comendare aliquando est facilius. Exornationes testium & commendationes sunt quae insectationibus rescribuntur. Hoc est, Saluationes.
Deprehendi testis dicitur qui Inco stanter testimonium dicit, & AEstuare, titubare. Idem, Sed & plus deprehensi testes nocent, quam firmi & in territi prosui sient. Testes conflati &subornati iidem sunt. Quintil lib. s. Sine odio conflatos testes, sine inuidia, sine gratia, sane pecunia videri volumus. Idem, Illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia aduersarii mittere, ut inde excitatus plus noceat.
Turba valent minuta argumenta. id est, Plura simul, quae singula non prodessent. Quintil. de refutatione loques, Quae verd turba valebunt, diducedaerunt. Idem, Haec(inquit ideo valent. non quia magna sed quia multa. Co tradictiones sunt vices rescribedi inter actorem & reum , quae Respon-sina in foro dictitur, saepius iterata. Quintil. lib. I, Nascutur autem ex iis, quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones. Et nique interim longius, ut gladiatorum manus quae Secudae vocantur. Fiunt& tertiae, si prima ad euocandu aduersarii linam prolata erit. Et quartae, si geminata captatio est, & bis etia cauere, bis repetere oportuerit. Replicationes,duplicationes, triplicationesque significat.& quadruplicationes quibus respondet verbum Iteru repetere. Sic hodie Secundae.&Tertiae contradicendi rescriptitandique vices. Iuris distributio duplex . Arithmetica 3: Geometrica . Arithmetica est, qua utitur ciuilis iustitia ius seu unicuique tribues ex legum praescripto, vel iuris moribus recepti. Cuius disciplina docemur ius aequii sacere', sine discrimine personarum, quia personaru rationem habere no didicit, nili lex praescripserit. AEqua enim lance ius diuitis ac pauperis, docti atque indocti, boni ac mali viri appedit. Quod ius est maxime populare, de democratiae probare,& eo
103쪽
tribunalia utuntur,&qui ius dicere ac reddere diciatur. Distributio ver8 geometrica optimatibus gratior est,quod ius regium & principale esse debet, ius reddes quod emet tacim dicitur. Id est, Pro dignitate omnium & merito temperatum, non tam humanitus quim diuinitus introductu . ut Plutar. iii 8. Symposiacon auctor est, m *-b c mre es cm- QT -- -- . Hoc iure distributivo Deus in regno suo utitur, in eiusque bonis honoribusque dilargiendis.Sed eius iuris interpretatio fori cancellos nec penetrat, nec superat,& iandiu paucos sui studiosissimos habere existimatur. De hoc iure Plutarchus idem in a.
Principes interdum quaedam agunt pro iure ac potestate imperii iuribus moribusque maioris non tam legibus suis soluti,quam quod iure nullo tenetur. Absolutam potestatem appellant. Dum indubita reuocatur iusta ac legitima causae disceptatio, cosistere interim iudicis officiti ac cessare oportet. Id est, Cu negatur iudex esse copetes Summittit iudex iudici imperium cum cedit imperanti,aut alias pro potestate agenti. Quod Deserre in foro appellatur. Liuius Collegae fateri libi in animo esse, Camillo summittere imperium. Hoc est,De iure imperii decedere, quod cum eo aequale habebant. Causariis in iudicium arctiore vadimonio euocatis moris est per nuntium
cum mandato destinatum,sonticum morbum excusare iureiurando rogandum. Exoniare vocant.
Mittere ambages iussus est causidicus,&caput causae agere. Venire ad pue v. Cognitor rei absentis iureiurado rogatus, respondit nihil de re assentieda aut constituenda suae potestatis esse nec mandatu a causae domino accepisse.
Subsidia causae sunt,quae Media seruandi sui vocantur. Et Subsidiis causam firmare, est Subsidiaria defensionem comparare , si aliis defensionibus causa destituta suerit ut si, cum causae frons parum firma & speciosa videtur esse. Viscerationem sacere iudicibus in iudicatae causae gratiam honesti speciem
habere existimatur. Iusta patrocinii implere, vel Iusta causae tuendae & agendae.Omneis numeros implere muneris causidici,& industriae foresis vel partium aduocati. Nihil reliqui facere ad causae uberius patrocinium.De diligenti & docto aduocat o dici potest, qui fidem ad extremum praestitit.
Ne certamen quide altercandi tentauit, mulctam vel ignominia metues.
Interim iustitium causae sit. Interim inhibitiones ulterius progrediendi, vulgo dicunt. In potestate se curiae,vel imperii iudicialis suturu respossit, vel Curiae dicto audiente suturu id est, Iurisdictioni morem gesturu , Iustitiae obteperaturu-Diuturnum interregnum praesidetis in curia fuit, aut suisse visum est per
eius absentiam. Hoc est In demortui locum diu nullus suffectus, vel alias desideratus est praesidens.
104쪽
veniam lege agendi apparitores petere solent, cum in alias ditiones transeeunt quippiam pro imperio agendi gratia. Vulgo Assistentiam vocant. Agendarum causarum diebus cognitores & aduocati ad horam praesto eo se & in procinctu debent in vestibulo curiae, copiis suis intaucti, causaru ac
nominum inclamationem manentes.
Id in re esse existimationemq; causae aduocato visum est causamque subleuare, vel superiorem sacere. In id caput maxime aduocati oratio incubuit. Id est, Ed semper spectabat eius actio. Id in primis expugnare contendebat. Hoc est, Hoc puctum lucrari volebat, ut vulgo loquuntur.
Libello supplici postulauit actorum sibi inspiciendorum potestatem feri, per Scribamque describendorum. Per manum graphiarii vulgo dicunt.
Censura curiae nuper in eam rationem incumbere coepit, ut litium spatia concisiora faceret,ut procrastinatores vrgeret. Advocato causam agenti, vel Consiliario sententiam rogato,& verba accomodata, Se sentetiae suppetiit, nec lepos in gestu & hypocrisi in causidico desideratur,cum eo ut prae se serat magnam causae fiduciam , ut iure certo nitetis. Mulier quae in mariti manum couenit, vel quae uxor esse coepit, licet annis
maior tame alieni arbitrii est, iurisque iam no sui nihil ut agere legibus possit, nisi auctore marito, nisi si negotiationi institoriae praefecta est ab ipso. Reus taediseri habitu per ora vulgi traductus, & index sui suppliciter esse
iussus sententia curiae. Cui actuarius solenta verba praeit,& apparitor ad s/- quaa adigit. Poena est recetiorum aetatum, antiquis iurisconsultis ignota, olim certaminibus sacris celebrata, nunc execrabilis,& tamen poena translatilia & frequens in iudiciis. Versuram omnem rei persoluere pollicitus est, vel sententia danatus.Vulgo Indemnem praestare vocant. Multi non tam in ius quam in iniuriam vocantur, ut quidem nuc est permultis in locis constitura iurisdictio, seu iudicum crimine,seu connitientia, sui circunforaneis surtis fraudibusque patientiam indulgentius accommodare, non iniurium esse putant.
Praecidere cunctationem haeredi de adeunda haereditate deliberati, & legis beneficio improbe ludificati creditor potest aut defuncti in lite aduersarius, si creuisse eum haereditatem aliquo dicto factove contendat, sudque periculo recipiat. Manu tenere eum haeredem vocant.
Fuit tanti id testari aut contendere. Id est Tantum in eo momenti suit,ut periclitandum fuerit. Et(vt vulgo dicimus Res bene tanti valebat. Vltima sors foresas calami tatis,& litigatoris omni praesidio iuris & formu larum subsidioque lapsi, impendia litis vltro atque omne causae dispendium, versuramque agnoscere, inseque suscipere. Id est, offerre ante sententiam, sumptus, damna,& interesse. Supplicans argumentum libelli sui palam in iure exponere iussus, & cum aduersatio ea de re certare. Facere requestam in iudicio. Pervicaces litigatores&quasi fori alumni, e foro aduersa sentetia Simul-
105쪽
ctae adiectione explosi& eiecti, tamen per posticum saepenumero teuertutur. Id est Qua minime suspiciosum erat. Quo verbo Cicero usus est,& vulgus in
Salua res est,nobis iactura iuris errore aut negligentia facta,diplomate fa cienda est. Id est, Non hoc causae vulnus insanabile est. Molli articulo litigatorem tractare, iudicis est indulgetis, vel aduersarii noacerbi appellatoris, Si multum de iure suo remittentis in agitanda lite. Impressionem in copias facere, est Instrumetum litis ab eo prolatum de struere, aut luculente labefactare eius auctoritates, & fidem literaru strenudin sectari atque probabiliter.
Litium ilias in curia paucis annis exorta, multorum annorum cosessu exhauriri non poterit. Corycaei palatini,Homines sunt auscultatores, de arcanoru captatores,veluti emissarii partium ad exploranda consilia litigantium,vel arcana litiu, &postea aduersariis prodentium. Cic. ad Atticum, Itaque posthac non scribam ad te quid tacturus sim,sed quid secerim. Omnes enim Corycaei videtur subauscultare quae loquor, A Graecorum est prouerbio ductum, o Ut AcΚι - instructae litis clausula est actoru litis. Conclusione in causa vocant quando iam partes iudicium non morantur.Vel si altera pars iudiciu detrectat. consignata exclusio instrumenti proserendi, quam Forclusione vocat.
Causa acta est passis velis facundiae, copiaeque dicendi. Vulgo Ad landu cup
Primae manus,secundae, tertiaeque scriptitan tium. Id est, Additiones aliae atque aliae utrinque datae. Vel iterationes scripturae. Scripta iterum & tertium ultro citroque edita. Prolusiones causarum, sunt exceptiones, praescriptionesque&disceptati nes transsatoriae,& iudicii constituendi,quos Fines declinatorios & non recipiendi vocant. Hoc est, Actionis dandae vel denegandae .Haec enim prolusoria sunt certamina, qua de re agitur praecurrentia. Orare autem prouocationis causas prouocati causidicus ita solet ut ingressum certadae prouocationis depellat ut sutilis & ludificatoriae:vel si transsatio tractanda est.quod curia perperam, & praeterito foro proximo,quasi saltu appellata sit. Aut quod appellator appellatione ceciderit,& tepore exclusus sit, ob id quod dicat tribus mensibus appellationem denuntiari oportuisse. quo non secto eremodicium causa contraxit. Aut si denuntiata est,quod non e formula denuntiatio facta sit, aut quod denuntiatam postea renuntiarit. Aut quod longo interuallo appellauerit, nec veniam temporis impetrauerit. Aut quod a prouocatione interposita, iudicatum ultro fecerit:quod renuntiationis instar est. Curia, ut Minos de Rhadamanthus,in mortuos ius dicit.Valent enim ar sta curiae in manes secta.
Dies halcyonii basilicae palatinae, praeter dies festos, in albo sunt curiae enumerati,quibus diebus silentium est a strepitu commurmurantis turbae couem,& pragmaticae nationis per turba obambulantem huc illuc volitantis.Ab
106쪽
FORENSI A. Iotiantiquis Alcedonii vocabantur ab aue alcedone, quam Graeci halcyonem vocant. Plaut. Tranquillum est alcedonia sunt circa forum. Antestati antiquo verbo dici possunt quos Recordatos lingua vernacula
vocat, testes scilicet adhibitos vadimonio. Horatius I. Sermonum, quo tu turpissime, magna Exclamat voce.& licet antestari ego vero Oppono auricula. Denuntiates
enim litem(inquit Acron)praesentes quosdam adhibebant an testatos, coram quibus iudicii denuntiatio fiebat lege XI I. tab. Antestati autem sunt ol - μζ.& Antestari est vadari testato. Et is qui nullis rogatis testibus in ius vocatur, Inantestato vocatus dici potest. Id quod fieri vetitum est a viatoribus siquando quid lege agant, quod ad rem magnopere pertineat in dubium non reuocari. Plaut. in Curgul. Prol deum atque hominum fidem, hoccine pacto indemnatum atque inantestatu me arripi E Id est Qui in ius novocatus sum, nedum damnatus. Siquando alias igitur valere illud Horatii debet, Multa renascentur quae iam cecidere cadentque Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus:censeo ut in hac dictione valeat. Adhuc anchora unam & alteram sortasse liccam habeo quam, si opus erit. proferam. Id est. Adhuc literas auctoritatis & fidei plenas habeo, quas no ante instrumento litis meae addere statui, quam ad extremum discrime ventu erit,& iudices in cosilium iamia ituros rescivero. Potest& hoc significari Nodum omnia expertus sum, Haud dum omnia causae argumeta, vel defensionis subsidia in medium attuli. ut Lucianus, o mi sis, et Acsi dicas, Antequam iactum faciam antequa causae iacturam faciam, non nihil adhuc habeo quod in medium proferam , quod hactenus ad extrema dimicationem intactum asseruaui.
Advocati quidam imprudentiores vel impudeliores potius cotra sanctiones legum in causis agendis libentes iaciunt, siquid in aduersarium criminose, vel incusabunde dicendum sit,quod ad causam attineat, ut laquam nescii vel immemores quid satis sit, Augiae(ut dicitur) bubile exhauriant, eiusque quasi facundiae plausum a corona captare videatur. nempe quas hominis ac cusationem non causae suae actionem susceperint. Nonnulli industriae aut memoriae veditatores saepe supra clepsydra loquu-tur,cum aliorum iniuria, quibus aqua proxima debetur, ac iam fundi videtur: cum interim hi & suam & aliora perdat inania verba tandetes aut circu- fluentia. Alii non modo supra clepsydram sed etiam loquii tur supra crepida. Vltro citroque restitati testes, vel Refutata testimonia,&reprehesa, vel Literarum fides eleuata,& Proxime aleam certaminis ventum est.
Hinc & illinc scriptiones iteratae, inuicemque editae & pro constitutis habitae. Nostri Ad concordiam redactas vocant. Aut si inde orta est controuersa, reiectanea capita adnotata sunt.
Acta quaedam iudicialia iudicis decreto conscripta sunt:quaedam inter partes coue nerui,& Conuenta vocari possunt.& coplacita conflataque,& consensu trafacta,& conscripta consensu & consignata. Syngraphae iudiciales etiam vocari possunt. Vno verbo Appunctamenta lingua vernacula dicta.
107쪽
Iudica tu s reus,per desertos dies vadimonii. Id est, Per desectus ab integro causam dicere potest, si praesto ipse suerit ad iudicium.
Iudicata autem causa exclusione dici potest,quae ex instrumeto tantii praesentis,&copiis ab eo prolatis iudicata est. In qua specie, etiam litem iudicata secudum praesentem dicemus,altero litigatore per detrectationem indicem cum copiis non proferente vel litem instruere detrectante ex conuentis iudicialibus,aut edicto iudicis geminato: vel altera parte instrumeti sui editionem ultra diem unum & alterum vel conuento vel edicto iudiciali condictu . procrastinante per detrectationem. Qui etiam Destituere vel intersationem iudicis,vel complacitum partibus constitutum dici potest. Commeatus iudicialis duarum est formarum. Est enim altera in diem pronuntiati qui in diem octauum,vel quintumdecimum vel unum & vicesimuvel in tricesimum, vel alterum & quadragesimum sustineri iussus est pro interuallo locoris. Altera forma est praesentanei,quod Simplex congedium vocant. Similiter & eremodicium duplex. Alteru, cuius dies a pronuntiatione cedit, non etiam venit. alterum cuius dies protinus & cessisse,& venisse dicitur. Sunt etiam eremodicia denuntianda,& quaeda non denuntianda, quomodo & commeatu S.
Eiurare quod exhibendum petitur,vulgo Purgare se iureiurando dicitur.
Allegato nuntio cu mandato eiurare vadimonium obeundit. Queition uta: sic d Aeson em c moi .Vulgo Mittere exoniatorem dicunt. Referre litem vel iudicium,vel actionem, est Vicissim agere contra age tem,quod Reconuenire vocant. Prouocatio scripti,&Prouocatio verbi. Id est, x scripta sententia,&a non scripta, vel a decreto, imperiove,verbo tantum inhibito. Processum verbale.& Processum scriptum vocant.
Vindex litis dici potest,qui liti defende sese offert, ut ad se praecipue pertinenti.
Res peruagata, peruulgata,nulli non nota. Vulgo Notoria dicitur. Arestum curiae factum ne sententia valeret. Id est, Sententia ad nihilum redacta. Ne venditio valeret quae in foeneralitium contractum concepta esset. Id est, Contractus rescissus aresto curiae fuit. Ascribere nomen suum cauta, est In causam descendere, Causae se applicare de adiungere. Cic. Phili p. 2,Tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. Suscipere facinus & agnoscere. Cic.pro Rabirio, est Auctorem se& mandatorem profiteri. Homo lege Cornelia de sicariis interrogatus,id est Delatus. Cic. Quis me unquam ulla lege interrogauit quis postulauit Quaestione caedis decreta habitaque,quoniam reprehedi reus delatus compertusque no potuit tertius dies ei semel iterum, tertiumque dictus est,pr conloque ipse euocatus, & tandem proscriptus est, bonaque eius adnotata. Cicero, o iure, quo more,quo exemplo id factum
Prodere dies legitimos statosque praesecturarum. Publicare dies Bailliuiarum & Seneschalliarum dicunt. I
108쪽
Quod a me dictum est iracude, non criminis loco sed maledicti obiectum
est. Id est, Dristi me poenitet, nec id affirmare ita factu volo. Manu tenere lingua vernacula dicitur.
Aliud est Interloqui praesidem causidico causam agente,& aliud obloqui
increpitando,& obturbare dicentem.
Offensatores causidici in curia dici possunt, quorum clieres in fraudem sexagenariam saepe incidunt. Et offendit patronus appellatoris, quando prouocatoriae litis offensio mulcta cumulatur. Pignora ablata fuerunt. Id est, Realis executio fuit facta, ut nostri dicunt. Cic. Pignoribusque ablatis institit coercere. Caduca bona Caduca pecunia,Caduca dos. Nunc Regi applicata dicitur. Reus & index diuersi primum interrogandi, deinde repetendi vel reuocandi,& coram interrogandi. Testium studium cum litigante sociatu, iusta est refelledi testimonii causa. Id est, Si ad eos euentus causae pertinet, Si pari studio in causam incubunt. Cic. pro Flacco Quid si testium studium cum accusatore coniumstum est tamenne isti testes habebuntur
Iudicatus, Est iudicandi munus. Ut si dicas Crimine samoso damnatis iudicatus postea non patet. Id est, In decuriis iudicum esse non potest. Cicero Philip .i, Quid isti ordini iudicatus lege Aurelia non patebat Iudicatus autem homo damnatu significat.& creditoribus addichim. Liuius, Centurionem nobilem militaribus sectis, iudicatum pecuniae cum duci vidisset Manlius medio soro accurrit. Sic Neratius iurisconsul. sub titulo Si quis cautionibus, Si ipsius rei quae petebatur, iudicatus fuerit. De absente secundum praesentem iudicata est intentio , ob ipsius absentis desideratum defensorem. Id est, ut forenses vulgo dictit, In vim defectus adiudicata est petitio.
Laedere reum, est Testimonio premere. Cic in Verrem, Ita tame nouo more laudant, ut legati laedant legatio laudet. Circunscribere quosdam e testium numero in codice inquisitionis, est Rationem eorum testimonii non habere ut iure resutatorum. Habere rationem testium aliquot, ut iusti ac pleni testimonii, quorudam ut non plane grauis testimonii quorundam ut vehementer eleuati ac reprehensi, quorundam ut fidei strictim labefactatae. Mihi tantum hoc dederis: tum tibi magnam partem defensionis praecideris. Id est Si mihi hoc punctum concesseris. Aliquid exempli memorabilis in hoc iudicio statui oportet. Id est, Operae-
pretium erit de hac re ita iudicare, ut exemplo sit in posterum. Quaedam sunt curiae iudicia &sententiae, quaedam edicta, & quaedam curiae consulta ad Reipublicae causam, non priuatorum pertinentia , & tanquam e Republica sutura . Praefecturae ad curia Parisiensem couenietes,& ab ea ius resortitione petentes, in couentu Parisi est disceptantes. E quibus qui sentenas de se vel de rebus suis pronutiatas grauantur, vel protinus, vel . curia Parisiensem appellant.
109쪽
Pronutiatum, ut reo inquirere liceret,vel potestas esset, ad sui defensione,& quibus vellet, testimonium denuntiare ad diluenda crimina. Nunc dictit, Reum esse receptu ad processum ordinariti. Plin. in epist. Vt sicut accusato ribus inqui redi. testibusque de nutiandi potestas esset, ita reis quoque fieret. Vir virum legat quem ei videbitur.Vulgo dicunt, Adiunctum accipiat.
Restitationes testium percensere & costituere,&quarum ratio habenda sit. quatenusque, solenni formula adnotare, in easque inquirendum pronuntiare: transsalitias autem & sutiles praeterire, nisi si alioqui satis liquere de causa videatur. Iudicare facta obiectorum appellant. Testes reuocati idem testimonium dixerunt. Id est, Iterata interrogatione idem testificati sunt, Congruenter priori responder ut . Et Reuocata testimonia, Iterata,& repetita. Recolamenta vulgo dicta . Eandem causam resortiri. Est Rem iudicatam referre: id quod sit interdum impetrato diplomate rescis itaque iudicio. Graece dicitur. Indulgere lites prolatantibus, est Dilationes superuacaneas concedere. Causa altercatione forenti disceptata vel actitata. Vulgo Placitata dicitur. Rescribere commentario aduersarii. Vulgo Respondere dicitur. Forma iurisdictionis devius fori. Stilus i vulgo dicitur,&Practica. Supplemeta &addita meta intentionis scriptae . Additiones vulgo dictituri Postremus creditor omnes antiquiores dimissi, ut solus oppignerato prae dio incumberet, tum suo tum cesso iure. Intentioni articulosae aduersalii iureiurando responsitare, fatendo inficia do addubitando. Vulgo, Per credit, vel non, dicunt. Constituere quae conueniunt in scriptionibus, & quae discrepat, quae controuersa & quae confessa. Cocordes & discordes articulos adnotare dictit. Testem ut intestabile refellere, quas testimonii dicendi iure mulctatus sit propter ignominiam. Reus abstinere finibus praesecturae iussus vel Excedere pomoeriis & suburbanis. Id est Exulare. Liuius,ut Romani Africa, Poeni Italia excederent. Iustus iudex non est qui ultra fines iudicatus sui, iurisdictionem protulit. Re fellere testes & testimonia, tabulas & auctoritates prolatas reprehendere, & contradicere.
In eo non magna iuris aut causae iactura secta est. Cic. Refutationibus & reprehensionibus testium, testimoniorumque & literarum rescribere. & Co tradicta dissoluere. est quod aiut Saluationes proferre. Non deesse causae suae, accurateque instare. Qui iure formulario causa ceciderunt, aequitatis officina adeant supplicabundi, ut diplomatis patrocinio alleuentur eo casu. Captis pignoribus contumacem manusque iniectione coercere vel comprehensione adigere, omnique legis actione in ea specie solenni &moribus
. Nexu corporis pignorumque obstrictus debitor, cessionem bonoru quasi naufragii tabulam apprehendere potest.
Primarii & secundarii iudices, hoc est, Principales,&qui principalibus iuris
110쪽
dicendi fasces submittere coguntur, Inferiores vulgo dicuntur, ut Castellani,vicani Comopolitani. Ambigere, in is , litigare. & ambigitur Z quod elicontrouersum. Cic. in Orat. Erit enim ei perspectum, nihil ambigi posse, in quo non aut res controuersiam sectat, aut verba. Alibi ius ambigi dicit,quod est ambiguum inter iurisperitos, .
Percunctationes reorum, sunt interrogationes, Et Percunctator est qui reos interrogat: qui aut callidus est, aut imprudens percunctandi, aut truculentus aut indulgentior' . - - Indicis fides labat, qui vana obiicere videtur. Et labat re , qui P cunctati no costater aut co grueter resposset, aut no aequabiliter Onegat, cu indiciis vrgetur. Ilicet, semel id visum est curiat, & pronuntiatum est. Verba sunt praesidis interdum ad causidicos post aresta pronuntiata denuo defensionem tentanteis. En tibi curiae sententiam. Ad illum tandem, in eumque euentus controuersiae rediturus est. Vulgo dicunt, In mandatorem tandem totum recidet. Vel, In illum tandem grauiter controuersiae summa iam inclinata incumbet: Cedo tantum curiam operam mihi daturam, cotinuo aduersarium meum damnabo, & mulctae &pecuniae. Id est, Detur mihi modo audientiae locus.
Verba sunt hominis suae causae fidentis. Causidici primi nominis interdum in sua palaestra offendunt. Quaeda enimaresta exeunt paradoxa vel togatorum consultissimis. obturbatores causidici negotium exhibent curiae, mutuo obstrepetes crebris intersationibus. Quidam etiam declamatores in argumento socci tragoediam statim excitando vendibiliores sese sacere existimant, Rei veteratores confidelia praediti, animo praesenti, percunctanti respodent praesidi cum inducuntur,iure iurandoq; adacti summa in nocetia praeferunt. Nunc nihil moror hominem, etsi iure actionis non defectus sum. Id est, In praesenti per me licet foro abeat. Ad diem &horam praesto esse Ad diem & horam non desiderari. Haec nullo pacto cohaerent. Id est, Inter se pugnant, Haec consentanea non sunt Terent. De m prouiso nuptiae non cohaerent. Superiore loco nuc causa nostra esse coepit. Id est, Melius iam nobiscum in foro agitur. Ex inferiore loco in superiore evasimus accurate causam agitando. Virg. Quo res summa loco Pathia. Liu. in a. bel. Pun. Serranus praetor vota suscipere iussus si in x. annos Pop. Romanus eodestetisset loco, id est statu.Cic. ad Brutum, Nostrae res meliore loco esse videbantur. Et de Ariasp. Resp. Ponitur&pro necessitate.Idem in Diuinat. Tuli grauiter & acerbe iudices ineu me locvet adductum esse. Sic aduocati interdia in curia causas prouocationis agentes. in praecipite locu adducti diu haeret. Hoc est, Ad peroratione coacti poenaria, vel Ad perorationis clausula poenaria. De superiore loco dicere, Est e rostris oratione ad populum habere. Ex inferiore loco dicere, Est ad subsellia iudicum. In tertio de Orat. Et de loco superiore quippiam statuere est e tribunali.Vt apud eundem in Ver.Sic in epist. Illud quidem scio, meos