Gulielmi Budaei, consiliarii regii libellorumque magistri in praetorio, Forensia

발행: 1548년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류:

111쪽

& illustreis sermones Si ex superiore &ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude , ad te vero potuisse deferri. Ex aequo loco loquitur, qui nec pro imperio nec pro potestate loquitur , ut qui in edito loco collocati sunt. Significat etiam quasi e priuato loco loqui. Hoc est, Ciuili sermocinatione:& quod vulgo dicimus, Ut par ad parem loquitur. E foro iudiciali pauci,vel E conciliabulo serensi pauci, re, fortunis, hilaritate auctiores domum redeunt.

Carere aula, foro, curia , vacatio est quidem illa philosophica , atque inter primas ducenda sed non tam commendabilis quam expetenda, quippe quae selicitatis lit potius quam consilii

Praescriptio temporis memoriam excedentis, vel secularis, est Centenaria praescriptio antiquior hominum memoria. Secretariis, vulgo camera consilii dicitur, cuiusmodi habere debet iudices prouinciarii, sanctionibus Imperator v. Camerae autem dictae sunt a nostris, quasi concameratae,quae forma est aedificioru priscoru, presertim publicorii. Ad uocatorii curiae quid a tirones sui, quida e tironibus excesserui, quida veteratores magis sui, quam veteres. Na qui ad aetate paulo vergetiore venerur,

sere rude se actionu donat & altercationu , scriptitantq; tantis & respositant. Hactenus nihil serme forensibus nostris negotiatoribus cum usu sori Romani, ut nihil iuriscosultis recetioribus cum schola iurisprudeliae Romanae. Ex quo homines meminerunt, id ius semper usurpatum est. Id est, Post cetum annos eo iure vli sumus.

Intra annum & diem, quam vis facta est, aut turba possidenti euenit, interdicto experiendum. Omnia causae argumenta firmamentaque memoriter disertdque enumerare & complecti. Media causae deducere iliciant. Scriptitandi vicissitudine determinata est controuersia. Id est Constituta disceptatio. Hoc est quod aiunt Scripturas ad concordiam redactas. Hornotinaru appellationu, .mmi o sensi codex, Rotulus praesetis partanacti dicitur. Sunt autem & bimae & trimae, quae suos habent codices.

Custodiae quaeda integra sui: ut rei primit delati, aut inter reos recepti. Sur& delibati iam nominis & affecti,ut veteratores: &rei repetiti iterii & tertiti. Cuiusmodi sui fere laceri,& mutili,&stigmatici.& inusti, verberones samo si,& mastigiae facinorosissimi, uno nomine, Vltimis poenarii excplis despos . Omniu horarii causarumque aduocatus, vel actor. Id est, Summo officio inter togatos praeditus. Quidam omniu horarii consulti, non etia causidici. Formalis clausula peroratoris causae prouocationis in hac sentetia verbaq;sere cocipitur, Proinde perpera & inique iudicatu esse,vel decretii, vel lege actu cotedo, & meritor Puocatu impiataque litis postulo: & quati mea interest aestimari. Caeterii cii causae fiducia labat, haesitates causidici, & alea certaminis detrectates , solent clausula abstinet, ad officiumque curiae implora dis actione sua vertiit hoc atque illud causantes, quasique arbitratu curiae lite decidere tentates. Quod genus cautionis plerunque iis abscinditur, & cedere vel certare cotinuo Ribentur, ulteriusque vetatur pacificatrice curiam c

112쪽

FORENSI A. IIs iudice sacere. Quod ad verbum ferme dicitur, E foro iustitiae tam mercuriale sacere inaniterque diem & horam aliis causis eximere in procinctu existentibus. Ita fit ut sero herbam porrigant urgentibus aduersariis, cum hoc sere ut nonnihil mulctae pendant in singulos causarum annos definitae. Cognitores etia causaru 1mbiguaru&ancipitis certaminis vel verius deplorati cu nomina citatur, assurgere repete solet,& taqua patrono destituti, excusant a costillis com odii coperisse, ea re sibi no esse dilcepiada propter prouocationis alea nimita praecipite. Proinde orare se, ut quonia a domino litis absente &negligete, mada tu cededi no habeat, curia auctore id facere sibi liceat, absentiq; msulere. Quod eis no negatur, in eiusq; rei significatione arestiverba coci piutur. In qua specie certisses singuli nomismatis nostri annotinis prouocationib'. bimi Di his & trimi trimis c6stituti sui usu curiae, poenae

nomine pro iusta & legitimasiccidaneae: ob id indulgetius, quod citra pulueris iactu manus dederiit. Et eiusmodi causae dedititiae no Iudicatae vocatur. Quidam ad rem attentiores prouocatos se iure intelligetes, commode uti foro nouerunt, de prouocatione circunscripta, eoq; quode prouocatu est,inducto, eo suptus litis anterioris & simul prouocatoriae ultro seciunt ut agnoscant, ne in maius dispendium aut in reprehensione impudetiae incidat, eoq; unde prouocatu est, uenuo reiiciantur tanqua causa postliminio redeunte. Contra aute,qui suum cliente temere aut inique prouocasse copererunt, ne fraude sanctionibus constituta eualligent.& se verecundia, si certamen tetauerint, iudicio anteuertunt:& nomini in ordinem incurrenti imminentes, simul ac recitari auditi t. pro eo ut causam agant animo prouocatoris,deprecatoris persona assumentes, nequaqua sibi in animo esse aiunt alea certaminis iacere causamque iam se non dicere quominus curia pronuntiet, id Suadere prouocatum est, recte atque ordine Xecretii, aut lege actiam, sumpturi; litis ipsi dependant, quatenus ius aequumq; visum fuerit. Sic propemodum controuersia in concordem discordia evadit. Nonnulli quasi inter sacrii saxumq; constituti. & consilii inopia in re improuisa deprehensi (vi sunt eiussori quandoque fortuita certamina, interdum aliud agetibus nec opinata abiecto scuto patrocinii rem curiae permittere se aiunt, hoc pacto consulere se clientibus suis prae se serentes. His autem transigendis opus est interue- tu cognitoris causae, eiusq; astipulatione:utpote in cuius curam & arbitrium causa per litis contestationem collata sit. Qui ad haec subsidia confugiunt,

causam dicere nequeunt, quin versuram omnem temerarii litigii soluant. Vsu etiam venit interdum ab audacia consilium mutuatibus, ut commode mireq: defungantur causis temerarie susceptis. Vsque adeo nonnunquam praestatuti praesentitari numine quam secunda prudentum auctoritate.Viceque versa evenit ut consultorum auctoritate freti, cum multorum stupore ad curiam prima actione offendant. Adeo nusquam non pollet potentia illius rerum arbitrae, iuris &aequitatis nesciae. Et praecipitis aleae nonnihil habet simile ex emporalis causarum disceptatio. .

Vis illa suit sactiosa iudicii arbitra non iudicium atque disceptatio iudicii similis. De sententia dici potest ambitu & coitione lata. Cic. Non suit illud h. ii.

113쪽

iudicium iudicii simile iudiccs. iIugulata causa suo litigantis gladio. Id est, Sua ipse consessione litigans,

vel aliquibus prolatis inconsulte literis,causam suam euertit. Et Imprudens litigator ulcus causae attigit. lHerbam dare forensem est Litigio cedere. Digitum tollere, est Concedere quod pars aduersa contendit. Concorditer consentire vulgo dicitur. . . Fragmentum naufragii arripere dici possunt, qui causa iam deplorata, ultimam sortem calamitatis redimunt, sic litis iacturam facientes, ut accessiones servent. Qui autem graui aliqua conditione depaciscuntur in re perdita,

vulgo Per palustria fori Te recepisse dicuntur, quia in luto saepe haeret,& quasi

verutram soluunt. Per hortos autem euasisse dictitur, qui quasi lotis pedibus abeunt, tolerabili conditione defuncti periculo. Damnati mulctae ob noxam etiam priuatac, nisi iudicatum faciant, fere nexum ineunt. Abducere etiam mulctae damnatos ob id quod temere prouocasse dicantur, ius est mulctarum coactori, si suo iure protinus uti velit. Congiaria sertorum.& sportulae rosariae dari solent principum nomine, dentibus in curia patribus eo tempore quo rosa floret. Causae in catalogo circunscriptae. Id est, In codice prouocationu inductae Iusti dies constituedi decernenda haereditate, vel repudianda,iunt x L. dies moribus constituti. Et totidem eodem iure indulti sunt patrono possessio nis clientelatas post denuntiatione ad statuendum an iure patrocinii uti velit aduersus emptorem fundi beneficiarii, pretiumque offerre beneficiario. Constituendum etiam possessori praedii clientelaris necesse est, simul ut manus iniecta est iure patrocinii, agnoscere an abnuere velit eum ut patronum qui ipsam manum iniecit nisi tertius liti se obtulerit,utas Ieriore clientis, vindicemque patrocinii. Alioqui inficiator patrocinii praedio ipso mulctatur, si temere abnuisse aut cotumaciter compertus suerit,& beneficus dominus exercere legem beneficiariam & clientelarem velit.

Aliud est Penitus se in causam bonaque fide demittere aliud Persona suam

in lite aliena adumbrare loco beneficii.

Excipere dolum cum accusativo, ut Excipere rem iudicatam, Excipere teporis iusti ad usucapione lapsum, , κα*-- sse. op DF mosior 'o- m. vel et i m Myrosui ab Traoαών νηψν-. Cicero in Partit. Quare

de constituendis actionibus, accipiendis subeundisque iudiciis,de excipienda iniquitate accusationis, paululum ea separo a iudiciis.

Con stitu ta disceptatio dicitur Latine sere, id quod nos Cocordiam sectam

scripturarum dicimus. Cic. in Partit. Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae exinueniendi locis coniiciantur. Quaestionum tholus, Exhedra est curiae,quam Torneliam vocamus. cuius

colitium,Classis quaestionum dici potest. Quaestio enim causa est criminalis,& iudicium publicum.Cic. in Bruto. Hic optimus illis temporibus patronus est habitus eoque forum tenente iudicia fieri coeperunt. Nam &quaestiones perpetuae eo adolescente constitutae sunt, quae antea nullae suerunt. Id est,Iu-

114쪽

FORENSI A.

HIdicia publica suis legibus propriis formulis constituta,ut legis Corneliae, legis Iuliae.& aliarum. Idem pro Cluentio Quid illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit Idem Vis illa fuit &quiduis potius quam iudicium, aut disceptatio aut quaestio. De disceptatione iden3 in Partit. Ex rationis autem inquit & ex firmamenti conflictione & quasi cocursu, quaestio quaedam exoritur, quam Disceptationem voco, in qua quid veniat in iudicium , &de quo disceptetur quaeri solet. & i. Philip . Non igitur prouocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges, quaestionesque tolluntur. de iudiciis, de

vi,&de maiestate loquens.

Causa aequabili conditione disceptata, quado ex aequo utraq; pars ius suum obtinuit. Contra Iniqua conditio suit disceptantium, quando alter nimium aequis iudicum auribus usus est, vel alter nimium iniquis atque auersis. Hoc nunqua hactenus in medium prolatum. Nunc dictit Factu esse nouit. Cic. pro Cluent. Egestas domestica, quaestus forensis in mediu proferebatur. Mulctam commisit. Id est, Incidit in sanctionem legis poenariae. Varro,Qui pecuarias habent ad publicanum profitentur, ne si inscriptu pecus pauerint, committant. Vsus est & Cicero pro Cluent. Simile est Committere haeredi tatem, ut Committere patrono & benefico domino ob perfidiam beneficiarium praedium. Idem in Uer. Faciemus ut palestritae neget statuas ex testameto esse postas, petantq; haereditatem quod eam palestrae commisisse dicant. Inde etiam Comittere pignus de hypothecam. Cic. lib. is. epist. Philotes Alabandensis hypothecas Cluuio dedit, hae commissae sunt Cures velim ut aut de hypothecis decedat, easq; procuratoribus Cluuii tradat, aut pecuniam solvat.

Inde lex Commissaria dicta, quae hodie in hypothecis improbata est.

Qua de re aduocatus appellatoris curiam in consilium in praesentia miserat,curiae visum est, vel curia censuit, temere ac perperam curiam ipsum appellasse, multamque commisisse. Id est, De prouocationis causa in qua aduocatus ex formula concluserat, ut ex tempore ius redderetur.

Iudex sanctus, diliges, perspicax, religiosus, officiosus, veteris disciplinae iurisdicendi retinens. De laudabili iudice dici potest, cui addere potes prudentiam integritatem,auctoritatem,dignitatem modice imperiosam.

Selecti iudices propter causae grauitatem a principe codicillis dati, Delegati regis dicuntur. E curia autem, aut e consito existimatissimus quisque in selectos relatus est. Cic. pro Cluent. Deinde praetores urbani, qui iurati debent optimum queque in selectos iudices referre,ntiquam sibi ad eam rem ignominiam censoriam impedimento esse oportere duxerunt. Selecti iudices imperio dictatorio & iudicio dati. Id est, Sublata prouocatione, vel cum potestate dati intercessione ac prouocatione maiore.

Reus deprehensus,non innocentiae patrocinio, sed verticis sancti praesidio seruatus est. Quod moribus nostris licet perditorum hominum colluuioni, quasi canonu praerogatiua sentetia, si tantu nouacula delibatu capillum, aut sorfice insignitu habeat. Vnde fit ut custodiae pontificiae e colluuione coactae sint foeda, tetra,& prope execrabili. Huiusmodi enim fere sunt personae fascibus regiis ciuilibusque sacrosanctae, nimia religione iudicum sacra iuxta pro- h. iii.

115쪽

Inscripta causa e libello extra ordinem in curia inclamata per schedulam appellata dicitur. Id est, Quae in catalogum tribunalis relata non est, vel perscripta. Quod genus, praefidentis est indulgentiae. Ere modicia enim etiam elibello committuntur post tertiam inclamationem ex edicto praesidis . Capita noua scriptionis edere diplomatis venia, probandaq; suscipere. Ar

ticulare vocant.

Repudiare prolati diplomatis editione. Vulgo, Depellere a literis appellat.

Conditionis latae aut acceptae auctoritatem consignatam habere ei liceat. Habere actum vocant de eo quod oblatum est. Iudiciorum formulis,& fori decipulis homines minime malos, atq; etiam candidae mentis, cum grandi patrimonii noxa non unquam captos videmus. Legum sacratarum minaci sanctione seruati iterum & tertiit homines ter

nefarii, tum demum legibus capitalibus (si diuis placet) grauate permittuntur. Et ea superstitione existimamus litare maiestati orthodoxiae. In capitibus profanis quantum admisit improbitas, tantum vindicandum putamus: Idque Leges exercere iurisdictione commendabili vocamus. Areola autem insignita capita legibus eximere, impunitatisque numini condonare, pulchrum, pium, religiosum nobis esse persuademus, acri inuitamento

praesto suturos& interrogandos certam ob causam interloquendo decreuit. Iudicatus pecuniae addictusque. Id est, In carcerem ire iussus, quoad iudicato satisfecerit.

Libellum subscribere, & Libellus subscriptus. Requestae respondere vocatur.& Libellum subscriptum aduersario denuntiandum curare. Comentariti prouocator ita proferre, in eoq; sententia ut iniuria in uniuersum, aut sententiae capita uti iniuria atq; iniquacia multiplici reprehensione grauari. Gratiamina tradere vocat. Quod est tanqua no ius, sed iniuria deprecari appellata curia, au t alita iudice appellatu :& veluti fide iurisdictionis maioris aequiorisq; implorare aduersus rem perpera, inique, insciteque iudicata. Causae suae instruendae se cultate mulctatus is dici potest, quem lingua vulgi A productione exclusum vocat. & Iuris experiundi libera atq; integra pote state imminutus, qui aliquo litis instruendae articulo minutus est, seu actor seu reus sit. ut verbi gratia, Reus intentionis depulsione, hoc est defensione, ideo mulctatus, quord vel decreto iudicis, vel conuento iudiciali non paruit, intra dies iustos defendendo. vel Actor inqui redi potestate priuatus, quia in quirendi dies praeterierunt. Et utercunque litigatoris vlla iuris exercedi parte cecidit ob absentiam,& vel e re modicii exceptione, vel teporis praescriptione exclusus est, Imminutus iure vel actoris, vel defensoris dici potest. Eremodicio aute semel cdmisso,& cognitori litis dentitiam, aliquo post tepore citaturis qui iure diminutus est, ad eremodicii copen diu disceptandu . Quod si vadimoniti citatus iter u pro nihilo duxerit, e re modicili alterutfere enim binis eremodiciis ad singulas imminutiones opus est j pronutiatur, perditae multitudinis, fiducia peccantis superstitionis nostrae Inducti in curiam,& iureiurando rogati, sunt ii quos curi:

116쪽

po RENSIA

in diem tamen sermularem suspensum.& tantisper iners. id est A. Si te coditionis tibi latat pcin itet, reserto tu vicissim mihi alia. Id est. Si tibino placet quod ego prior obtuli, vicissim tu mihi offer quod aequii videbitur. Lis ob perfugium decem libris aestimata fugitiuo.

Reus ampliatus praedes dedit ad diem statum rediturum. vel primo quoq; vadimonio staturum , ut tantisper abire domum ei liceat. Reus delatus, quoniam inquisitionis longioris res esse videbatur, postulauit supplicabunde vades sibi dare liceret, bona curiae venia, ad iudicium occursurum die sibi praestituenda, aut quae prima dies curiae imperio diceretur. Lis auctore curia decisa &composita . Vulgo Homologata dicitur. Reus loci sanctitate fretus cum e medio proripere se neglexisset, comprehensus intra fines asyli, curiam appellavit. Appellatione disceptata, curia ce-suit sanctitatis compotem non futurum, qui meditatus sicarius compertus

esset, legibusque permissus est.& quaestioni traditus. Sacculi litis inscripti apud acta proferuntur. Id est, Epigramatibus adlatis. Syngrapha iudicialis per oppressionem exacta. Appunctamen tu vocant ab

incauto & aliud agente extortum. Anticipatum diem & breuiorem prouocatori denuntiare, eius est prouocati qui urgere vult prouocationis controuersiam.

Prouocato prouocationem denuntiare, exercentis est prouocatoria controuersiam. Intimare in foro vocant.

Ieiuno Si exili iure nititur is, qui longe inferiorem causam habet. Iuri experiundo diplomate restituere eum qui causa ceciderat. Releuare appellatur. Caducum ius & iacens alleuare & erigere aequitatis adminiculis. Id est, Diplomatibus. Causas in caduci causam delapsas in gradum reponere curriculi iudicialis. Instauratiuum ius experiri,& Rediuiuam actionem intendere, restitutionis codicillaris beneficio. Longi temporis usucapiones iure minoris aetatis, senectutem exuunt. Fugientes quaedam actionessunt ut interdictorii intentiones, &iudicium. de dolo malo: quorum cursus appellatione sistendus. Iuris acerbioris aut durioris lenimenta, Mandata sunt aequitatis, quae Alle

uamenta vocantur.

AEquitatis supplemento ius exhaustum tempore, reficere ac re uere. Officina causarii inconsulto institutaru recocinnatrix. Cancellaria iure suo lapsorii per incuria aut inscitiam cognitorii aut pragmaticorum alleuatrix.Rei quidem canonici iuris praerogatiua ciuili soro exepti, cum exceptione selecti criminis relegantur ad pontificiam cognitionem rita ut auctorati praeiudicio curiae aut cuiusuis praesecti prouinciae, in reatu semper esse censeantur regii criminis ergd, quoad eo nomine in eos vindicatum sit. Themidis consultricis, id est, Buleae oracula quaeda celebrata sunt in conclauibus quibusdam basilicanis, sed flexiloqua saepe & ludificatia, ne dica Lllacia siue antistitum est culpa, qui tantum consilii potentes sunt: siue eorumh. iiii.

117쪽

qui etia iudiciti sute eorum qui causas nd exploratas & percognitas deserunt ad considios ierum iudicialium, qui litibus exercendis aut segnes sunt, aut improuidi aut parum suis instantes cognitoribus,saepenu inero agentibus in periculis alienis Vt mittam quod alea quoque in iudiciis nonnihil potest.

Sacramento rogati tyrones non statim eorum sunt ordinis qui ad cancellos cum humerali togatoria oberrat. Contra Veterani, qui ad lubsellia sedet curiae cum libet intromissi emeritae iam sunt vocis, caetera munifices,duntaxat voluntarii, plerique etiam cupidi&assidui. In uniuersum autem tres sunt classes aduocatorti Primani, secundani, tertiant. Id est Primae,secundae tertiae nomenclaturae postridie Martinalium. Quorundam autem & patrocinium&scriptio emitur quanti indicauerint. Sunt etiam qui scriptitando mimographi videtur potius, quam causarum disceptatores: sicut aliqui causas actitando mimos agere videntur,&plausuS scurrarum more captare.

Edicta regia, codicilli praefecturarum, quae e curia nostra iura resortitione petunt diplomata etiam venialia in curia disceptanda, non omnibus diebus, non horis omnibus, sed actoribus tantum causarum promulgantur. Id est, Dum causae aguntur. De quo loquendi modo satis supra dictum est. Est sua causidicis palaestra in exordiendis actionibus, exercendisque altercationibus, quomodo & in omni actu ferme scenae atque circunfusi multitudini seruienti. Id est, Gratia& lepos in pronuntiatione, ingestu, in hypocris i. Sed quidam sunt apalaestri,quidam vasti,quidam agrestes gestu, habitu,

sermoneque enormi de inconcinno. Caducaria iura pontificum, & Caducariae obuentiones archidiaconorum, Deportus vocantur in Normania: hic autem Fructus sacerdotiorum controuersorum. Et Sacerdotia ipsa de quibus ambigitur, In causam caduci cessisse dici possunt.

Omni memoria ita ius suit. Id est Semper ita obseruatum est in iudiciis. Perplexam causam explicare vel scribedo,vel agendo, & Implicitam euoluere Difficilem enucleare, solertis est causidici atque experientis. Homines parum in foro gratiosi,aduersis auspiciis litigare videntur. Nihil enim promouent nisi magno cum dispendio. Homolitii, diuulsaru lacerarumq; sarcinator. Vulgo Renodator dicitur. Iniuriarum damnatus, ad palinodiam ignominiosam adactus est.

Reus criminis compertus, ad exhomologesim calamitosam traductus est.

praelucentis habitu planipedis .

Homo omni litis perditae calamitate mactatus. Cui praeter impedia & mulctam etiam, litis aestimatio adiecta est. Ad eum lis pertinere non potest, cui nec seritur in ea, nec metitur. Vulgo

dicunt, In eam nec ponit, nec ex ea accipit.

Delibata aliunde decerptaque iurisdictio.Vulgo Ees ipsata dicitur. Causa ex alto luto vix emersa,in quo diu haeserat. Fructus ad uetitii praediorii,sut quae vulgo Laudimiae vocatur. Fructus honorarii. sui quinta pars pretii praedii clietelaris cu fidei obsequiosae praestatione. Advocatio regia legum sanctionumq; propugnatrix, minime meticulosa,

118쪽

FORENSI A.

minis, promissis blanditiis illabefactabilis, necessitudinu, propinquitatum,

ambitionis praefide ac religione muneris sui contemptrix, rara avis in terris, nigroque simillima cygno. Eiusdem disciplinae est,aetateque aequalis,curia in uniuersum ad perpendiculum aequa legum & aequitatis interpres &administra, eiusque classium ductores ad perpendiculum recti, ad norma exacti iurisdictionis summae, exemplaque condentiS. Fuit haud ita pridem, cum aresto vel temporis iniquitate expresso vel am

bitu expugnato ing ns est inflictum vulnus legibus & iustitiae. Quod etsi

tempore coaluit,quali obliuione, tamen cicatricem luculetam obduxit, deformemque, &siquando exemplum rei malae praetexendum est, foede refricabilem. Libertas sed enim populi,quem regna coercent, Libertate perit:cuius seruaueris umbram, Si quicquid iubeare, velis. Interdumque cum eo ventum est, ut imperio necessitatis organis succincto, fasces constantiae summittendi sint. -venia est haec sola pudoris, Degenerisque metus,nil iam potuisse negari.

R i delati sine re, sine sede sine lare,suis legibus iudicandi sunt,quaestiόque de huiusmodi compendio exercenda est sanctionibus regiis. Vulgo Vagabundi vocantur.

Testis sine re sine censu sine spe, sine fide sicile refelli potest. Reo capitalis rei comperto usura tantum lucis seruata. Id est, Omnibus

poenis citra mortem affectus est.

Iudex potestatem adeundi sui no secit, vel copiam sui adeuntibus inuidet,

Non patitiir secum agi. Id est timetims Aduersaria arestorum & sententiarum vulgo Dicta vocantur. Tabulae veror sunt perscriptiones quae Regesta dicuntur. Breuia etiam dici possunt. Reliquiae & accessiones rerum iudicatarum, sunt sumptus litium 3e aestimationcs eius, quod interfuit rei controuersae sectae. Custodes enarratoris duo sunt e numero consilii altrinsecus assidentes ipsi litem exponenti.Vulgo Euangelistae nuncupati . Moris est in curia promulgari codices & catalogos nominum appellatorum, nequis oppressum se inopinato causari iure possit ad mulctam deprecadam. Intra diem autem octauum quam codex pervulgatus est, fraudi no est appellasse curiam iis qui circunscribendan omina sua curarunt,&aduersario appellationem renuntiarunt, ac se facturos iudicatum cum iis quae assolent,

praedixerunt.

Controuersiae quaedam compositae dici possunt, quaedam utcunque coagmentatae magis quam compositae. Id est, Ita decisae,ut nulla species exaequationis fuerit, propter alterius partis duritiam nihil de iure suo decedere patientis:ideoque litigantes in gratiam non redierint. Recte atque ordine moribusque exequi rem iudicatam . Vulgo Bene & debite dicunt, vel Modis omnibus debitis & rationi congruentibus. Nomina quaedani exigere licet non modo pignoribus capiendis, sed etiam manu in debitorem iniicienda,edque genere coercendi,quo quae regio nexu

119쪽

obstricta sui nomina.Vulgo,Sicut fp denariis regiis & negotiis fieri solitu est.

Hoc nominatim cautum & exceptum in sententia, ne iacere audeat. Id est, Hoc est reseruatu expresse,ut vulgo dictit. Cotra vero, Hoc nominatim sat

citum vel sanctum,& ascriptum ut dare debeat. Expresse cautum dicimus. Flagrat primae classis curiae auditori si frequentia & celebritate hominum, cum causa aliqua illustris apertis valuis agitur, praesertim auspiciatum habete praeside aliquo iuris reddendi callentissimo. Cic. in Verrem, Syracusis flagrabat domus tota praetoria, studio hominum atque cupiditate. Id est, Celebrabatur Frequentabatur. Plin. in Praefatione, Cum apud Catonem ambitus hostem flagrantibus comitiis pecunias deponerent candidati. Honoraria iudicum & Bellaria, quae inspectorum nomine dantur. Vulgo Species dicuntur, & Sportulae dici possunt. Dicastica a Graecis appellantur. Bellaria autem sunt quae Tragemata verbo Graeco dictitur. At Sportulariam sacere dici possunt ii qui quaestum eo nomine cupide saciunt assiduum & v-berem:& Sportularii vocari,& fortasse Tragematici.

Scripturarii dici possunt qui scriptum in officio faciunt, &in libroin ac

rum reserunt ea quae mandanda memoriae sunt instituto maiorum. Clerici Graphiarii vocantur . Librarii, sunt curiae auctorati iureiurando , etiam si in familia scribarii esse cesentur, eorumque e sse quasi amanuenses: quibus mercedes datae accessiones sunt legitimae &constitutae mercedis, quae scribis ipsis dependitur. Sed iniqua conditione litigatorum comparatum est,ut haec non cedant in calculum victoribus litium, in ratione ineunda impendiorum. Perscriptores & cautores periti forensum conuentorum & syngrapharum. Id est, ut probe norunt concipere formam actorum.

Vultus rei copere linati, fuit olim in iuuerbio,vt hodie,Vultus appellatoris. De controuersia iudices iam missi in consilium. Id est, Iam est iu per villosum stragulum, ut nunc dicimus. Sustinere rem iam in calculos eunte. Id est, Cum iam rogandae essent sententiae, libellum supplicem diplomati adnexum porrigere. Sistere cursum procurrentis causae,& ad calcem accedentis, aliquo forensi sufflamine. Id est, obice processus exquisito, ut diplomate prolato, & nouo litis instrumento. Incumbentium procliuiter in diuersam partem sententiarum procellam deuitare praesenti conflio . Id quod interdii fit appositissime, cum corycaeus quispiam arcana effatus est, tanquam Areopagitica, quasi per rimam exaudimia. Curiae enim locus rimulentior Areopago, velis aegre ita obtenditur, nihil ut inde effluat Certe quidem vel ostia perlucent decuriarum vel ora consilii, vel pectora perfluunt, tametsi obsignata iureiurando. Et alioquin imminent

vultuum vocum, nutuumque aucupes solertia coniectorum praediti. Illustrium causarum plures solent esse aduocati, sed uno in esse oportet primarum partium actorem, summae rei cognitore de potentem, penes qUem sint auspicia tractandae controuersiae,& urgendae rei aut sustinendae.

Arbitratu spectatorum opus probatum praestare.Vulgo dicunt, Ad dictum

hominum huius rei cognitorum.

120쪽

FORENSI A.

mMotibus nostris, petere magistratum perpetuum in locum viventis non licet, nisi ultro se abdicantis vel noxae damnati commissoriae. Leges iam nostrae vel mores iudiciales ad conniventiam incubuerunt perperam aut fraudulenter admissorum. Quod cum inuita metum est malitiae, tum magnum est vectigal nationis alumnae fori, validumque adminiculum litium extrahendarum. Leges & sanctiones principii olim ad eam fere ratione incubuisse videmus, ut & in causis priuatis , & in quaestionibus tu seuere, tum mature iurisdictio exerceretur. Sed morti indulgetia, siue inertia vocari debet somniculosa, siue charitas patriae semianimis, ne dicam emortua, antinomias suaserunt legum e foro exactrices,& sallaci tantum imagine clementiae commendabiles. Innotescens enim palam tanta lenitas,quid aliud quam edictu est impunitatis Iudices sine exceptione laudati,& qui magistratus sui memoriam inustam vel in curia vel alibi consecraueriit, diuorum honoribus hominum sermone colendi sun t. Cuiusmodi in dies rariores existere, tacundae sceleratarum mentium aetati tribuendum est. Detrudere causae iudicium serensi sectione in alias atque alias serietis curiae occasiones, quae nunquam futurae sunt.

A lite instituta ducuntur usum fructuum ei unde possessio petita est, si litem petitor ipse vicerit. Non omnes in ambitum legis&septum inclusos legissator voluit. Id est, Quosdam voluit non comprehensos esse lege,ut nunc loquimur. Vbi agitur transsatio fori. aut iudicis reiectio, iustitium causae esse debet, quoad antegressa iudicium controuersia con stivata sit. Id est,Vbi quaestio est

incompetentiae.

Inficiatores pleritq; in arce abiurationis praesidia defensionis suae collocat, post omnia nequicquam tentata perfugia trassationum & eremodiciorum. Ea de re homini insonti diuturnum negotium dispendiosumque facessitum est inimicorum coitione. Efferre in album, publiceque proponere eremodiciorum commeatuumque nomina, in curia decretorum. Purus executor renuntiationem tantum habet, siquid in re praesenti gloriatur controuersiae: iudices autem ad exequendum dati, etiam disceptationem leuem. Cic. Nos enim augures nuntiationem solam habemus,consules& reliqui magistratus etiam inspectionem: Comprobare, est quod Homologare dicimus. hoc est, Auctoritatem habere rei actae. Cic. Philip .s, Faciendum est patres conscripti n obis ut D. Bruti priuatum consilium auctoritate publica comprobemus. Alibi de Caesare iuniore, Auctoritatem decreti nostri rebus suis gestis comprobauit. Caduca bona ad fiscum deseruntur. Albana vulgo dicuntur. Iniuriarum damnatus ob conuitium homini sectum. Id est, ob iniuriam verbo factam. In ius adire. Cic. in Verrem Cu ad praetorem in ius adiissemus. Alibi in eo- de, In ius venire dixit:Cu ille clamaret me sibi vim afferre, copulati in ius ve-

SEARCH

MENU NAVIGATION