Gulielmi Budaei, consiliarii regii libellorumque magistri in praetorio, Forensia

발행: 1548년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류:

221쪽

sed quid optime simuletur & speciosissime. Honores igitur gerere,no etiam

magistratus volumus, cultum atque obseruantiam hominum nobis poscimus,quasi stipendioru corolaria, fructumq; honoris potiundi labores & hominum offensiones grauamur, in quas impingere necesse est, qui antiquis in

morem acui publico fungi velit,& spiritu tribunitio. Hui(inqui ut Pseudocatones)quasi vero in theatro res ad verum agenda: snt,aut quasi succidaneam victimam pro Repub quisqua iam mentis compos, rem suam priuatam subditurus sit. Non ii iam sunt mores, non ea communis iam prudelia. Pereant sibi Resq; publicae leges, sanctiones, institutaq; maioris,&vero decus ipsum regni, Iustitiae numen, potius quam honoris nostri iactu fortuna que seruentur. Quod enim agas Reip. si recte cedit a nullo repeditur,cu ab uniuersis debeatur: si male,a singulis est conuitio reprehenditur, qudd uniuersis in comode factum est. Sedere coepit haec sententia, cum in primis rerum actibus,& ad sata nostra summa pertinentibus, tum vero in fores bus,&administris actionum popularium, quae nusquam non tutores habentes, ubique fere iusto orbae sunt patrocinio. At horum sunt tantum iudicia parentalia.& actiones iustitiae sugillatae vindices legumque vim passarum. Atqui in que omneis suas actiones princeps populus, uniuersi transcripserui, is cunctorum & sngulorum vicem dolere pro sua debet, cum pro potestate suscipiendum habeat. Quid autem sibi speciose timeat, qui nouit sacrosanctu se magistratu gerere, eiusque personam quasi paludamentu esse sciat caduceatori u inter acies armatas & praelianteis prosecto tantum Rei p. depositum custodis indigebat. officitque exactoris. Maletque id olim constitutum est moribus, quod huiusmodi tutores, sibi longe magis quam tutelae negotiateis,suspectos nemo datus est qui postularet, vel suspecti conuictos& manifestos. Vt autem uneris

huius iunctio plerisque in locis constituta est, inane nonae magistratus citatur in omni parte quaestionu exercedarum , formularia magis obseruatione atque defunctoria, qua m ad legit tutelam, facinorosorum criminuanimaduersionem .& praesidiu inermis multitudinis quae tutelae suae esse non potest. Quaedam causae non tam suapte vi superiores sunt, nec suo iure nixae , copiosoque apparatu instructae, quam commendatione hominu potentia aut

gratia forensi pollentium.

Causa suo & nativo iure nitens, & iure aduentitio auxiliarique coiirmata. Causa sola iustitiae & aequitatis commendatione gratiosa, potenti aduersario par esse non nisi aegre potest. Inter audientiae competitores veri candidati Caesaris plaerunque praerogatiuas serunt.

Institoriam operam nauare litigantibus,sgnificare potest id quod dicunt,

Sollicitare processum. Iacta est alea causae tuae in alveo parum tibi commodo&opportuno. Id est. Causa tua iudicatur in classe,in qua aduersarius tuus longe te plures habet aequos iudices. Adhuc Marte causae communi consilium diremptum est. Id est, Neutram adhuc in partem propensior est sententiarum numerus.

222쪽

FORENSI A. 22sEst causa aliquando, quae Marte suo inserior, auxiliis serentariis superior

euadit, si tempestiue accedant. Sunt qui copiis suis diffidentes, arte strategematica vicerunt,aut Marte auxiliari. Interdum causa, quae in procinctu multo infirmior videbatur. Marte necopinato verso, ad extremum victrix euasit. Sors etiam iudiciorum ad auram quandam fori nonnunquam versabilis est, unde minime aut metuendu aut sperandum esse putare S.

Cognitor publicus sic cum suo Theseo, aut suis cum Theseis sic a Rege denominatum se Regium meminisse debet, ut tamen princeps non minus illi populi iura id est, publica quam regia sisesque commendata voluerit. Praesertim cum quicquid popularium est, sit etiam principis : opesque regiae inexhaustae & restibiles, non in aerariis sanctioribus,sed in singulorum loculis cdditae sint in Francia quidem,ut si usquam gentium. Praesenti numine iustitiae affati tum iudices curiae, unde ius stabat aequitate conditum ab eo sententiam dixerunt, ambigentium personas in iudiciis amussim albam in alba structura esse debere ducentes. Qui conuentus agunt peregre iuridicos auspiciis regiis , intra fines die que praestitutos tantum & cognitionis modulos, pro potestate iudicant. Asylum legum. Arx iustitiae, Innocentiae aut vim passae, aut iudicio circun-uentae propugnaculum dici potest Exhedra, vel Conclaue patens aduocationis regiae. Liceat enim tales vel fingere vel votis exposcere, quales esse cupimus intercessores rerum malarum, suasores rerum bonarum, praesentis semper animi actores & defensores de sententia iuris de aequitatis. Cognitor regius populique in curia, quasi machina quaedam iustitiae in c6mune consulentis dii obus velut organis illis automatis mouetur,regiis causidicis. quos magistratus sui collegas sic habet a cosiliis & causarum actionibus, ut tamen penes eum sint auspicia Triumuiratus quasi apud choragum, si iure suo uti velit. Hi tres in mediis priuatarum causarum actionibus interim sic consurgunt, cum res ita nata est, ut quondam in Graecia chorus in theatris

inter duos actus sabularum in mediti prodire solitus erat. Illud igitur summopere obseruandum obiter consurgentibus, hic ut iustitiae partes chorus officiumque virile de sendat, neu quid medios intercinat actus, quodno proposito conducat,& haereat apte.

Decora in curia parta causidicos claros seciut. Id euenit in prosperis actionibus causarum insignium. Redemptor quidem litium, cinnum calumniosae litis ex colluuione iuriusiatilium concretum, in iudicium deduxit, negotiumque improuisum diuturno possessori nunc secessere pergit. Huius liticulae disceptatio summam causae decernet. Id est, Praeiudicium

erit.

Liticulae obiter enatae,sunt Quaestiones emergentes. Lites summam causae praecurrentes,& summae liti praeuertendae sunt Incidentia.

Impetrati diplomatis in medium deductio omnibus sententiis antiquata p. i.

223쪽

est. Id est. Diplomatis repulsam tulit. Postulatio iudicialis pronis auribus exaudita est.

Sacculos exenterare, eorum extispicium sacere, vitale viscus causae surtim subducere. Id est, Cardinalem auctoritatem. Recuperatoribus iurisdictionem liberam princeps,&sine curiae suique appellatione concessit. Hirudines forenses , exangues Ioculos litigatium tandem reddunt. Id est, Turbasori alumna,& natio pragmaticorum. In aliqua classe curiae cum sententias ita adaequare contigit, ut ad alia classem anceps alea denuo deserenda sit: delecti duo mittuntur rei expositores, patronsque suae uterque sententiae, qui diuersi rem exponant. Diuisores appellant, vel Direptores potius. quasi dicas, Alternatis adhuc aleae decretores. Cognitores causarum eo iure sunt, si aut actoris cognitor, aut rei, quippia agat in lite exercenda, aduersus quod inter eos conuenerit, supplice libello aut diplomate ad disceptationem curiat vocandus est. Hac de re partes dixerunt se futuros in auctoritate curiae, siquid constituere vellet. Restitationes testium partim derogant testimoniis, quaedam plane abrogant, quaedam pro non scriptis habentur. In curia Bonas vocat, de Simpliciter aut magnopere notandas, de Praetereundas.

Curiae sententia fides auctoritati arrogata est. Id est, Dictum est, fidem illi habendam esse. Libello supplici disceptator partibus datus hic aut ille coscriptus. Loquatur, in curia id appellatur. Quam maxime gradum in iure actor infert, tam maxime pede resert reus tergiversabundus. Ea de re nihil temere decerni tum placuit , ad frequentioremque curiam res dilata. Copiae litis an tesignam. Id est, Pars praecipua instrumenti. Postulatori abscissa spes impetradi. Id est, Pernegata postulatio.&Responsum est ultra ne postulet Indicere litem alicui de Lite non indicta iudicium dictare. Id est, In iudiciu vocare non ante appellatum de agnoscenda fide bona. Iudicum aequitatem experiri noluit. Id est, Litem decidit. Cognitor absentis, cum defendere causam detrectaret, cum iureiurando

a curia interrogatus, negauit se quicquam commentariorum habere . unde causam absentis tueretur.

Ex conuento, vel e syngrapha iudiciali, vel e condicto ad diem adesse in repraesenti. Id est, Per assignationem vel decretum iudicis. Si vi aperta res procedere non potest,cuniculis agere oportet,vel Cuniculis restentanda.Fucatam litem mouere, Iure sucoso cum aliquo experiri. Id est,Colore tituli quaesito.Causa frontis perfrictae,vel frontis caluniosae, prima statim actione explosa

224쪽

FORENSI A.

DIest damnataque. Id est, Quae exordium impudentiae plenum habebat. Cotta vero Causa ingenuae frontis & candidae, secundo consessu excepta est. Id est, Quae prae se ferebat candorem animi & ingenuum propositum. Hic annus staturam litium miram attulit:&, Basilica iam no capit multitudinem litigantium. Indulgentia enim iudicum sotiet litium materiam. Calumniosae litis societatem coire, Foedus occultum &collusorium inire

ad circunueniendum iudicio tertium litigatorem. Patronus causam inuidiosam acturus, hominumque opinione damnata, praeoccupatarum aurium praeiudicium sic oratorie deprecatus est, ut sibi iaaequam attentionem fecerit,causasque inuidiam magnopere minuerit, antequam ad narrationem veniret.

Infractus iam litigator & summissus decisioner i litis circunspectat.

Intentione iudiciali praedium clientelare, ut cbmmissum,deposcere. Intendere iudicium commissae clientelae. In iudicio iniuriarum exposcere reum ad poenam pendendam supplicem atque honorariam temerarisque maledicti indicem atque deprecatricem. Fides pacta indici.& ab eo accepta, rem sibi noxiae non futuram, duntaxat per curiam, curaeque curiae suturum ut impune quoque sit ar principe, qui solus id praestare potest. Fides curiae data haud futurum indicium noxae,quantum quidem praestare curia potest. Causarum cognitores a lite contestata domini esse censentur, ut procuratores, quibus iure experiundi cura mandata est. Caeterum cognitorum mandata precaria esse censentur, si poenitenda videantur litigantibus.

Ea demum est iustitiae officina in qua ex aequo utrique disceptare licet, Io- quendique vicissitudo &postulandi aequaliter libera.

Interponere querelam interturbatae possessionis, vel violari iuris. Liuius, Interposuerat querelam de iniquitate decretorum. Interpositu iudicis decretis,est Interlocutio decretoria . At interposita sententia disceptationis ad

repagulum curiae. Lites maturae, & quae consilium manere videbantur, saepenumero recrudescunt rerum nouarum molitione, & venia diplomatica litem redordiendi. Rei post annos triginta iudicatae, actio semper salua est. In iure gradum bona fide conferre, non simulate, &causabunde, atque alias ex aliis moras fingere impudenter & comminisci, ut cognitores solent, eo nomine vendibiles improbis litigantibus, contuentibus scitis curiae qualibet minacibus. e Saepe temporis breuitas necessitatem exprimit quaedam inconsulte transgendi, quae rei summae captiosa sunt. Et alioqui quaedam existunt in iure, in quibus consilium e re praesenti capiendum est. Pro imperio causam transferre viatores solet,quibus hoc diplomate mandatum est, si iudex cunctetur id sacere.

225쪽

Quandiu transsatio causae disceptatur, iudex iustus esse causae ipsius no po test. Id est. Quandiu incompetens iudex esse dicitur. Transsaliua causae praescriptio cognitionem ita moratur,Tantisper iudex

non sit. Litem inclinatam ruentemque sustentare aut libello aut diplomate. Interdum quaestiones in lites vertunt,& criminum iudicia in ciuiles cotrouersias transcribuntur & ex aequo disceptatio reo aduersus actorem costituitur. In processum ordinarium admitti dicunt.

Turbine iudiciali vel curiali ictus,ac sulmine perculsus dici potest,qui omnibus exemplis iudicii calamitosi mulctatus est,& aresto fulmineo omnibus

sortunis euersus.

Disceptator peregre iturus vel litis inspector, cognitione vel inspectione se abdicare debet, in officio que scribatus chirographum suum inducendum curare. Exauctorare etia id dici potest. Auctorati enim sunt causis inspiciendis curiae conscripti,qui sacculos ab officio, ut sequestres,accipiunt,& chirographo in ephemeride curiae ascripto habere se tot numero sacculos satentur. Ex qua ephemeride e demortuorum domibus frequenter litium instrumenta ab actuariis recipiuntur.

Exauctoratae litium auctoritates & copiae dici possunt, quarum ii qui protulerunt, prolationem renuntiant, testantes se nolle iis uti, earumque usum abnuere. Quod fit interdum,cum salsi insimulantur ab eo quem cotra prolatae sunt. Exauctorata sunt etiam testimonia &inquisitiones, quarum curia rationem non habituram se in re iudicanda, vel non habuisse pronuntiauit Litis inspector id est, Sequester & commetator, litis inspectione,aut expositione abili care se iussus est sententia curiat ut suspecti accusatus libello supplice ab altero litigatorum. Mod Abstinere a relatu vulgo dicunt. Interdum ubi suspecti accusatio parum est verisimilis aut speciosa, abdicare se eo positione causae dicitur non etiam e consessu consilioque facessere. Ampliata tertium disceptatio, corolla tum etiam unum aut alterum dilationum additum. Id est, Dilationum additamenta improbitate tergiversan iis expressa. Exceptum in aresto,ne quippiam principis quaestionis in curia actum esse videatur,& praeiudicatum. Id est, Ne de capite controuersiae quicquam in iudicium venisse videatur. Subdisceptator,est Surrogatus in locum commissarii a curia dati. iSubcognitor, Substitutus procuratoris. Sub diem rei in consilium mittendae data visceratio liberaliter. vel In gramtiam rei iudicatae visceratio data. Id est Ferina caro distributa. Quanquam hominem litigantem sui iuris non poenitet, nec copiaru quibus causa instructa est, prudentis tamen est hominis mediocris lucri gratia conditionem commodam non respuere.Communis enim est Mars fori, ad. vltimam usque catastrophes clausulam.

Signa certaminis serensis nec loco promota sunt ad hunc diem , nec

226쪽

FORENSI A. ady

rursus retro recepta. & neuter impressione secit in copias alterius. uterque in suo gradu obnixus stare videtur. Id est, Vterque magna spe fretus esse videtur,& cona munis est adhuc Mars belli,& neutro propensior. Causa iam sato suo perfuncta est, etsi nondum euentus innotuit partibus. Inspector litis iusta comentationis enarrationisque impleuit, omnibus numeris ossicii expositoris usus est:quare iustis sportulariis fraudandus non est.

Auctoritates prolatae e monumentis curiae repetitae.

Addere gradum litibus tarde procedentibus. Id est, Vrgere causas,& cunctantibus aduersariis instare. Res testibus inquisita,& Res tormentis quaesita. Testificationes recte atque ordine perscriptae de cosignatae visae sunt. Id est, Inquesta bene de debite secta,ut vulgo loquuntur. Ea quae secti erant controuersi, testibus inquisita,& ad iudicium relata, vel prolata. Id est, Inquestae reportatae sunt. Vnica disceptatione cotrouersia decreta est, Prima altercatione expugnata postulatio. Impressio fit in causam,ut in aciem instructam,quando alter litigantium cedere institit quasi certamini impar. Res per impressionem iudicata est, quado iudex alteri parti aequior iusto,

imperio de terrore in altera utitur,&iurisdictione violenta,aut si testes interrogando territat.

Foecialia iura soli violare dici potest,qui cotra rem transactam ac decisam

rursus litem persequitur, vel contra arbitrium conscriptum. Contra prouocationem secta, irrita pronutiata sunt. vel, Post prouocatio. ne macta pro nihilo ducenda sunt.

Sanctio pontificia de pacatis possessoribus sacerdotiorum, euerriculum est

omnium litis argumentorum.

Lissursum deorsum agitata, vel rursum prorsum ordinata. Id est, Praepostere instituta 8e exercita. -m A Pacem forensem in leges omnes suas conficere, Est ita causam decidere, ut sibi ius dicere videatur,qui hoc ab aduersario exprimit.Litem habere praecordia sodicantem.& Curae quaedam forenses pectus litigantis sedicant.Vulgo Tangere cor dicuntur. Homo clade forensi alia luper aliam non solum mulctatus,sed etiam m-ctatus usque ad egestatem. Forum litigiosum,id est, Litibus seeques.Homo litigiosus, Vipsa dis de Hac de re ius tecum experiri certum est, quandoquidem tu fidem bonam agnoscere nisi coactus nequis. Actum agere minori annis licet, qui sine curatore iudicium intendit aut depulit. Lites quaedam bene &commode procedunt,&quaedam praepostere: nonnullae non ta procedere quam retrocedere dici possimi ut Arua neque Ausoniae semper cedentia retro. Sic Lis interdum a processu ad retrocessum ver-

p. iii.

227쪽

tit, aut auersis vestigiis procedit. Succedit res serensis alicui sub manu,quando apposite ei procedit. In re subita ea potius utendum desentione , quae ad manum venit, quam nulla. Id est, Quae ex tempore subit. Vt,Telum iaculari, quod obuium est

inermi

Rechas de simplices manus (ut dicituri aduersarii excipere aduocatus quilibet experiens anim que praesentis, potest. Tectas autem de auersas propulsam re, rarae est solertiae atque vigilantiae. Hoc est, Astute figurateque dictis apposite respondere.Transsatio est a gladiatoribus. Ex Quintiliano.Fucum curiae sacere, vulgo Abuti curia dicunt. Expensarum remissionem vel gratiam depacisci,& sic liti cedere. Quidvis depacisci non recuso quod cum incolumitate causae fiat.E fore si naufragio tabula arrepta emergere.&, Seruare e lite perdita quod

potest seruari.&, Re perdita defungi quam leuissime fieri potest.

Ipsa si cupiat Salus, quosdam seruare non potest, quasi noxae deuotos calamitosae. Animo praesenti causam agere. Id est Non perturbari: Animo praesenti testificari, Animo praesenti interrogatum respondere. Intendere fallaciam vel captionem serensem aduersario. Hoc est,Captare & imminere occasioni hominis circunueniendi aut opprimendi. Inspectores litium summa veneratione coluntur ab iis qui audientiae candidati sunt. Ii sunt praecipue,quibus omnia(ut dicitur dolia, omnes seriae relinendae sunt, si huiusmodi obsequia non grauantur. Homo luculenter auctus serensibus victoriis. Homo plenus litium, inanis & vacuus fortunarum. In foro negotia, alibi versuras faciens. Meliore loco causa est, & peiore interdum loco. Hoc est, Prospere cedit. Vulgo, Casus bene procedit.&, Lis male nobis succedit. Virgilius, Quo res summa loco Panthv. Terent. in Phormione, Loquere obsecro quo in loco sunt res & sortunae meae. Sic Caesar, Cum ex calonum iuga cognouisset quo in loco res esset. Possessio memoriam excedens, Possessio memoria antiquior. Immemorialem vulgo vocant.

Iutisdictionis corruptelae Vulgo Abusus dicuntur. Ab hasta minoris curator non summouetur. Id est, Ad auctionem inter Iicitatores admittendus est.

Litigandi tyrocinium magna mercede seci. Rerum serensium rudimentum magno dispendio posui . Vulgo dicunt, re emi litigadi experimen tuo Qui interdicto ius experiri velit, intra annum agat quam vis secta est, aut possessio interpellata. De capite & fortunis ambigere Capiti ac sortunis consulere. Liticula liti agnata, Incidens vulgo dicitur. Cum litigator iudicio prolusorio cecidit, sit laquam caducum auspicium in summam litis.&,Sententia aduersa omen est ad summam quaestionem.

228쪽

FORENSI A. as i

ptolusoriu in iudicium moribus nostris exerceri potest in eum qui domui euocandi ius habet,aut iudicii transferendi. Vt siquis hospes inuentus in haevrbe ad praefectum in ius vocetur, ut chirographum suum cognoscat, &detrectet id sacere quod dicat non suum hic forum esse. Manu enim in vasa eius viatoria, atque in equos iniecta, cogitur agnoscere aut abnuere. Ita sertius municipum & ciuile huius urbis,& aliarum multarum. Prolusorium in reos insulatos iudicium, id est rem in Regiti in praeiudicium est. vulgo Casus priuilegiarius dicitur. Et Prolusiones animaduerso . num in reos fori Pontificii sunt a iuridicis regiis,& a curia usque ad exilium. Animaduerso enim prolusoria praecurrit animaduersionem pontificiam. Sunt autem certae species huiusmodi criminum, quae animaduersionem regiam & prolusoriam postulant: ut siquis magistratus regius in munere suos ungendo crimen admisit concussionis aut repetundarum, aut salsi. Causa conflata e symbolis consultorum basilicae. Id est, Multorum aduocatorum commentatione & consilio causa instituta est & consormata. Cinnus litis eiuribus multis controuersis in unum confusis confectus. Id est. Uiure multiplicia pluribus cesso. Actionis vehementis mucronem retundere firma ac solida defensione. Huius intentionis mucro alioqui validus, in scutum incurrit longissimae praescriptionis. Conscripti quidam curiae diligentes,sacculos de manibus non ponere existimantur. Id est. Assidui esse in causarum instructarum commentatione,aut

enarratione. Vulgo, Magni extractores vocantur.

Homo frugi aut literarum amans, cum negotium habet cum foro, mus est in pice au t resina conflictan s. Liticulae velitares.& Velitatiunculae serenses,sunt Concertationes litis c6-

testationem percurrenteS.

Iurium forenses inuolatores, sunt quasi quidam praedones fori. vulgo Vo

latores vocantur.

Habent cotrouersat suos actus in soro,ut olim sabula in comoediis. Quorum secundus est litis contestatio ultimus est catastrophe, id est, Sententia, aut alius litis diremptae finis. Sunt autem interdum placidi motus&statarii, interdu motorii & turbuleti, sollicitantes vehementer mentes litigantium. Litem & quae liti cediit, vincere, Id est, Principalem litem, & eius accessiones sumptusque auferre.

Cedere liti & iis quae liti cedunt, est Simpliciter lite excedere, Nulla pacta

conditione chartam (quod aiunt) puram aduersario porrigere laturo conditiones legesque quas libuerit. Causa siderata dici potest, quae inter consultos conclamata est. Sed Sidetatio, repentinus est cause morbus, qui aliquo casu praeter expectationem euenit, quasi a vento aliquo fori noxio.

Vltima iudiciorum experiri statuit,qui conditiones fori non tentat,vel respuit oblataS.

Rem ad curiam delatam praesidi aut praesidibus,illi ordine consulere no li- p. iiii.

229쪽

cuit, tumultilarisque decreti famile consultum suit. Causa in consilio exprompta & enucleari coepta, nescio quo casu de medio

summota est. Processus aiunt er burelio retractus. Executio decreti mandata circuncisa cunctatione, sublata prouocatione. Spero curiam primo quoque die operam mihi daturam. Id est, Audientia me habiturum,& causam meam in consilium missum iri. Exacti iam menses annique curriculi forensis videbantur, cum causa iudicationi matura retro inhibita est. AEtatis iam exactae controuersia in curia senescit. Nunquam exacta sunt tempora causis, quae post solenem prouocationum clausulam in curia inter iudicandas admissae sunt. Senium enim no sentitit, nec e re modicii quamlibet longi cariem causae quae in curia ad iudicatu admissae sunt. In causis captatoriis & morosis semper aduigilandum, qualis est causa redhibitionis gentilitiae, in qua casus formularis,causae est internicio, cum eo quod anniculum eremodicium etiam litem ad tabem perducit. Circularis sacerdotior i collatio vel nominatio, Est quae in orbem recurrit. Vulgo, In turnum conferre dicunt.

Hora libellariae curiae sunt,quae destinatae sunt recitandis&iudicadis libellis supplicibus. In quibus tamen causae iudicii transsalitii interdum iudicaniatur, antequam consessus classium coierit. Interdum euenit ut in causa trioboli, talentum impendatur.

Vitiosa lis vel controuersia dici potest, quae vitio instituta est de contestata rvt Vitiosus consul, qui vitio creatus erat,dicebatur,& abdicare se magistratu

cogebatur.

Stipatio basilicana est multitudo miscellanea,& ita freques,ut basilica peruia facile non sit. Scribarum commentarii intercisi aliquando reperti sunt. Id est,In quibus chartae quaedam desideratae sunt. Hic calculus in primis ponendus in causa iudicanda. Id est, Hoc punctum

maxime an imaduertendum. Impetrare veniam noua documenta promendi.

Causae quaedam prima intentione magna flagrant inuidia,sed in processu

inuidia extinguitur,& in satiorem vertit. Haec fors forensis viderit,quae multum in causis potest, ita ut gubernacula

interdum aleae iudicialis tenere videatur. Per me quidem duae aut plures controuersiae,quae natura sociae & cognatae videntur,una quoque copulentur: cum eo tamen, ne mora alterutri fiat iudicandae. Subsidia causae ad omnes casus parare prouidi est litigatoris. Vide, nequid incommode de causa communi consulas. Homo causa magna naufragus,qui causa magna cecidit.Homo aere alieno mersus ob naufragium causae grandis. Procrastinante reo, obrepsit dies eremodiciorum.

230쪽

po RENSI A.

233 Causa retinendae possessionis uno & altero mebro iam capta. Id est, uanado sequestri primum res permissa, deinde vindiciae secundum petitorem iudicatae sunt. Quod cum sectum est, causa altero iam praeiudicio sauciata est. Cui si accesserit possessionis ab eodem abiudicatio,& petitori u iudicium intendatur, causa tum trahere quodam modo caudam videtur.

Coorta in hominem decuria petitorum , de eo dici potest in quem multi

iudicium dictauerunt. Sunt structores litium sunt Si architecti. Ad uocati & iuriscosulti causas aris chitectantur: sed structura magis est cognitorum,architectura fit in conueticulis consultorum. Quarundam litium incunabula exigua sunt & obscura, sed sensim euadiit in controuersias illustres. Vlcus causae vel vulnus iam obductu longo interuallo refricare. Id est, Vi-tiu causae latens, Si iandiu cotractum obiicere, quod nullus animaduerterat. Vulnbs causae in tempore non obiectum, cicatricem duxisse videtur , cum iam obiici non potest. quod Coopertum esse in foro dicunt. hoc est, Acto a liquo sequenti obliteratum,& quas condonatum. Prouocator praefidens prouocati spiritus gerit, prouocati frontem habet

Advocatus in causa ancipiti velis fiduciae vectus est ad extremum reuentustque respondit fiduciae. Actoris aduocatus in secuda sua actione, quicquid rei causidicus exceptionis apprehenderat, de manibus eius extorsit, sicque inopem defensionis v cuilinque reliquit. Vulgo dicunt, Elisit omnia eius media defensionum. Per posticum obuiam procedere, est quod vulgo dicunt, x posteriore pat-

te obuiam venire. Quod etiam dicere potes. Transuerso tramite occurrere.

Vt si dicas, Qui recta obuiam progredi, vel Qui recta pedem conferre no audet, transuerso tramite occurrit.

Causa multis praeiudiciis sauciata, tande iugulata est extremo certamine. Causa iam tabe longa consecta, per aequa, per iniqua decidenda est. Suppressiones copiarum sacculariarum litigantem ad incitos redigiit. Est enim Supprimere, de medio tollere, clam in ter uertere et ut apud Citeronem pro Cluentio, Capit consilium , ut pecuniam quibusdam iudicibus polliceatur,deinde repente supprimat. Et Suppressio pecuniae pro interuersione . &Suppressores, similes sunt plagiariis, in tract. Ad legem Fauiam . Plani palatini sunt quos Corbinatores vocant. Sic Plani quidam serenses sunt ubique fere. Actore regio postulante, res in medium vocari coepta,& curia inquirendudecreuit.

Res atrox primum visa atque animaduertenda: sed cum in medium vocari coepta esset factione suppressa est. Multae causae eodem pertinetes in medio relictae sunt, nec curia quicquam adhuc aresto costituit. Difficilis enim earu est disceptatio. Si praeiudicia curiae formidolosa videtur. Quare ut similes causae in mediti adducuntur, in ordine

SEARCH

MENU NAVIGATION