장음표시 사용
11쪽
fuit, ut natum ad id unum dicere8, quodcumque
Τua haec praeclara merita in honum tum ecclesiae tum societatis, in causa suerunt cur Sapienti simus Antistes Vicetinus Τe inter Canonicos cooptari curaverit. In nova autem hac vitae ratione occupatuS, caetera ossicia, quae industriam personae atque aSSi
duos labores requirunt et vigilantiam quotidianam, relinques, vel saltem posthabebis 2 Minime gentium: immo etiam nova in dies credita erunt munia Τibi, eaque Suscipies, et labenti invictoque animo sustinebis. Num vobis secum facio, Auditores sit: ipsa facta loquantur. Regium Lyceum vicetinum suo Carebat moderatore, postquam clariSsimus vir, qui eo fungebatur ossicio, petiit atque obtinuit muneris vocationem, in gravi iam aetate constitutus. Quis igitur praeficiendus tanto huic muneri 3 Quis 3 Nonne hic adest concivis et canonicus Farina firmis praeditus viribus, integra valetudine, ingenio prudentiaque praeclarus 7 Brevi, nobili huic palaestrae praeponitur, atque ipse onus suscipit optimeque gerit. - Verum et in humilioribus puellarum scholis desideratur moderator, qui iuventuti ab elementis erudiendae praesit. Jam Canonicus Farina ad novum
12쪽
hoc ossicium proponitur, ab eoque lubenter suscipitur. Deest regius librorum Censor, qui iura Imperii atque Ecclesiae sarta tecta servet ac honos mores tueatur. Vultis Censorem Cunonicum Farina praeficiter onus ipse minime detrectabit. Sed, quaeso, interesse debet, utpote Canonicus, divinis ossiciis r et adest. Sed Orphanotrophium, a D. Dorostea nuncupatum, eum Praestolatur: et adest. Sed eius praesentia tum in Scholis, tum in Lyceo requirituri et Praesto est, ut merito repetere debeamus: Sic pariter ad omnia fuit, ut nutum ad id unum diceres,
quodcumque ageret. Quae quum ita sint, quumque Scientia, pietate, prudentia caeterisque clareat virtutibus vir optimus Ioannes Antonius Farina, ut non tantum adolescentum ingenia eorumque mores excolere et informare valeat, verum etiam et voluntate et firmitate virium alia munera queat sustinere, tum rerum bene gerendarum scientia polleat, ac tandem magna erga proximum exardescat Charitate; integrae praeficiatur Dioecesi, et magnum sic campum habebit, in quo vires virtutesque exercere possit suas. Sic, ut opinor, Summus Imperator ratiocinabatur, cogitationesque
suas Pontifici Maximo patefaciebat, qui, divino
13쪽
assiatus Spi iis, renunciationem probarit, Sancivit, ratam habuit. Quamobrem D. O. M. qui providentia sua omnia sapienter disponit) donum hujusmodi in primis
acceptum reserimus, eique immortales agimus gratias. Sed et Pio ΙX Ρontifici Sapientissimo gratiam
habemus, qui, quamvis multis districtus curis sollicitudinibusque, larvisinam tamen Ecclesiam adeo benigne respexerit, ut Το et Ρastorem ac Ducem praeficeret. Jure autem optimo et Summi Imper toris ac Regis virtutem et clementiam perenni col mus memoria, utpote qui primus, quemadmodum seri consuetudo, nomen rium Magno Ρontifici protulit ac plurimum commendavit. Tibi igitur, Ρ. A., libentissime subjicimur, et in sacris Te moderat
Jam vero splendidissima hac die Dioeceseos Τarvisinae gubernacula primum suscepturus aecedis, iamque in eo es ut ad Τuam Episcopalem Sedem ascendas, ibique obsequium ab universo huiusce Cathedralis civitatisque Clero per annuli osculum accipias: iam manu tenes baculum, quo Τibi cust diendus et pascendus traditur grex iste Christi . . . Quid 2 Haesitas nunc et cunctaris - Bene noximus
14쪽
inde ri non latere scopulos ecclesiasticae navigati
nis hujusmodi; simul tamen meminisse iuvabit illud D. Augustini essatum, nimirum Petri navim fluctibus jactari quidem posse, mergi nullo modo. Quod si
praesertim nostrorum temporum nigris innuis nimbis tempestatibusque Subito obortis, totamque pene Europam susque deque vertentibus, dolentes satemur dissicilia exinde atque ardua Tibi contigisse tempora. Secreta jamdudum conventicula impiorum homianum technas ac sallacias in tenebris consarcinarunt, mentesque pusillorum decipientes, salsa atque impia principia tamquam portenta Praeclara venditarunt. Non exigua societatis pars aut hisce capta machin tionibus, aut illecta invitamentis, aut Donte prima decepta, sibique aliisque omnibus illudere visa est. Interim vaserrimi illi qui clavum tenebricosae Soci tatis eminus regebant, sacro libertatis nomine abusi, dum aevum aureum cum libertate Portenderent, impia quaeque ac probrosa, esseaenata licentia, P trantra, nonnisi irruere, rapere, destruere ac duri simum iugum aliis imponere coniurarunt. Detectis vero serius ocius impiis eorum seaudibus, vel propalam pacificos cives atro dente petebant, vel cuniaculis oppugnabant, eo ducti consilio, ut vel dissidia,
15쪽
vel terrorem , vel odium quoquoversus dissemin rent. Hinc tot malorum orta seges: hinc mores Coim
rupti: hinc prolapsa religio: hinc vitiis atque impietati patefacta via fuit.
Sed quorsum pluribus haec commemoro, quae Τihi omnibusque notissima sunt2 EO nimirum C sitioine nimia assiciaris tristitia, si, Τuam perlustrans mysticam vineam, aliquod serie repereris vestigium quod irrumpentes apri vulpesque per eam Cursit rint. Etsi vero id negare non auserim, SCias tamen
ut phrasi utar S. Scripturae) quod nec sepem ejus
Ustarunt, ore maceriam demoliti sunt, nec ipsam vineam Penitus conculcarunt... At iam Caelum modo, utris retro obductum nubibus, ad pristinam redire videtur serenitatem, si Metalistarum et Communi-δtiarum 8Omnia, Seu potius Commenta nefanda, missa faciamus) siluit imber, vocesque horrisonae conticuermite Ecclesia scilicet inferorum armis vexata. iinpiorumque filiorum conatibus lacessita, caelesti seinper innixa pauocinio , refici tandem ac respiram confidit. Eia, igitur , animum sume, et Temet, Praesul Amplissime, rebus serva secundis, quum Caeteroquin multa possis ipse praestare, ut omnes
hi lossicici contineas, atque alia Τibi praesto sint
16쪽
media, quibus errantes ad bonam frugem viri temque traducuS.
Verum tempus est ut de episcopali Τua dignitato deque Τuae auctoritatis amplitudine, quod initio proposui, pauca adjiciam. Jam recte novi ΤΘ munus episcopale non ab honoribus metiri, sed a Sua sanctitate, non ab obsequio clientum, a Copia famulatus, ab ubertate praediorum, sed a gravibuS c is, atque a districto magni diei iudicio, quod Summus animarum Pastor a Τe exquiret. Quare incertus et anceps inter metum periculi et caelestis gratiae spem animo haeresi - Quid modo dicam Τibi Onus corio sumis vel ipsis angelicis humeris formidandumi opus gerere debes bonum quidem, ut ait Apostolus, sed reus, atque adeo magnum opust Jam, si humanas tantum vires considerares, apostolicum hocce m nus merito resermidare deberes, illud Ρauli mente revolvens, quod sulliciente3 non Simu8, nedum praestare, sed nec cogitare aliquid a nobis, quasi eae
nobis II. ad Cor. III, 5ὶ; sed animum recreat, quod illico subjungit: pullieientia nostra eae Deo est. Hoc nixus principio, illud Τibi repetere licebit, quod Paulus ipse dicebat: Omnia possum in eo qui me
17쪽
oonfortat ad Philipp. IV, 4 3ὶ. Et sane, per sacram e pilis unctionem manuumque impositionem caelestis descendit gratia, quae Τibi consilium suppeditabitae robur addet, ut sacrum opus, quod hodie aggrederis, rite pertractes sancteque perficias. Ρraeterea nonne omnem animi formidinem a Τe removere
debent promissiones Christi dicentis: Ego elegi vos et posui vos, ut eatis, et fruetum asperatis, et fruetus vester moneaf Joan. XV, 4 6.ὶ Ρro Christo igitur
legatione sungeris. Vide inde munus nobilissimum rperspice sanctissimum ossicium: intuere altissimum ministerium t Denique considera dignitatem osmciumque Τuum a Deo accepisse, metuque depulso, Τemetipsum honori simul et oneri, ope laetus divina, fidenter submitte. Quamvis et alia in promptu essent, quae ad mirabilem Τui muneris dignitatem atque ossicii rati nem spectant; de tanta hac re non audeo ulterius disserere, ne aut minus apposite loquar, aut Te, qui optime haec omnia noris, velle docere videar. Agedum, circumspice patronorum agmen, quibus Deus hanc Ecclesiam commendatam voluiti Aderit Tibi B. V. M. sub privilegio Immaculati Conceptus a nobis salutata, quae diligentes se materno plane
18쪽
assectu diligit ac tuetur. Merit Ρrinceps Apostes rum, in cuius honorem vetustissimum hocce Τemplum D. Ρrosdocimus Omnipotenti Deo primum erigendum curavit: aderit D. Liberalis caeterique Ρatroni in omnibus angustiis propitii, quorum Pr cibus e caelo latae Τibi suppetiae venient. Quid non jure sperandum ab hisce principiis Lustitate plenissimis 3 - Quodsi in tam multiplici munerum ossiciorumque varietate, aliorum quoque ministerium atque operam praestolaris, ut Moses ope seniorum
secit, ipsisque Apostolis sacere visum est, adscitis sibi ministris; nonne adest Τibi gravissimum Canonicorum Collegium quod a tridentina Synodo
Ecclesiae Senatus nuncupatur , quorum conSiliis, quae sorte involuta atque implicata videbuntur, Secernes extricabisque, atque aleae plena prudenter
ponderabis 2 Nonne praesto Τibi est vir ille praesertim, qui laudabili prudentia ac fide integra Dio
cesim universam per totum viduitatis curriculum vicaria auctoritate administravit 7 In ministeriis autem actu gerendis, nonne probatissimorum Curi num aliorumque Sacerdotum opera iuvaris 3 -Fateor equidem multam esse messem, paucos e Contra adesse operarios; sed mecum una judicabis, non
19쪽
a numero, sed a praestantia dimetiendos esse num randosque ministros. Ρraeterea nonne adest Tibi
clericorum Seminarium 2 Si molem huiusce aedificii, partium pulchritudinem, Capacitatemque Pedi exeris, non est quod melius desideres. Novum hoc scientiarum domicilium, ut nosti, consilio et curaeoximii Antistitis Sebastiani Soldati est in acceptis
reserendum, aere conlato totius Civitatis ac Dio cescos. Si vero de clericis, qui in spem Ecclesiae in eo aluntur, sit sermo, nihil aliud optamus, nisi ut numerus augeatur. Praesunt iisdem lectissimi Moderatores Praeceptoresque clarissimi: tum ipsi alumni pietate et bonis moribus plurimum se commendant et studiis laudabilem dant operam. Quidquid vero laboris, diligentiae atque auxilii in bonum huius domicilii contuleris plurimumque conseres),
idipsum in universae Dioecesis utilitatem redum dabit, atque ex hoc veluti horto illae adolescent Plantae, quas opportuno tempore in diversas praedii Τui partes transferre poteris, uberrimos ex illis fructus collecturus ad Dei honorem, ad animarum salutem, ad gloriam Τui nominis sempiternam. Agedum, nostrae huius Τarvi sinae Ecclesiae Moderator et Rector, munus capesse illudque gere.
20쪽
ω- 2l -- Tu modo, P. A., pater, pastor, magister, dux es Omnium nostrum. Si patris monita dederis, filiorum amorem atque Obsequium non desiderabis. Si past vis vocem emittes, grex fidelis eam tuto Sequetur. Si caelestis doctrinae pabulum nobis ministrahis, laeti suscipiemus. Si Crucis vexillum dux ipse arripies, nos fidentes pone Sequemur, et labores, discrimina atque adversa quaeque sortiter Τecum sustinere parati SumuS. Haec animi sensa, quae iussu ae nomine totius
Capit uli Τibi protuli, sunt sensa Cleri universi, tum patrii Municipii, tum cunctorum civitatis Ordinum simulque populi Τibi omnia fausta conclamantis.
Quum autem Omne datum Optimum atque omne donum persectum desursum descendat, finem faci mus orationi D. O. M. deprecantes verbis prophetae Davidis, ut agricolam et vineam servet, Ρastorem populumque salvum praestet: Fiat manus tua super
Virum deaeterae tuae: et super Filium hominis quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te: vivificabis
n03, et nomen tuum invoeabimus. Domine Deus virtutum converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi