Monadelphiae classis, dissertationes decem

발행: 1785년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

TERTIA

DISSERTATIO BOTAN ICA.

bea, Pachira, Hugonia, et MONSO Ilia.

OsuscuhuM initio huius anni promissum prodit tandem, quinque auctum

generibus multisque speciebus; quod si non omnino noVum , magna saltem sui parte iure merito tale nominari poterit. Etenim ex 97 plantis quas complectitur , vix quadraginta erant Bolanicis notae, quaSque denuo examinatas, ad ea reduxi genera, quae natura postulabat. Quaedam, fateor, in ipso reperientur quae Cl. I in nari, aliorumque dictis adversantur ; verumtamen non mihi vitio tribuen dum est, si, experientia duce, castigavi quae falsa reperi, aut si seiunxi ea quae immerito erant in unum coalita, reluctante fructu. Quamquam enim Linnaeum, aliosque in Bolanica principes, debita reverentia prosequari verumtamen non nisi vera ex ipsis mutuabo : experientiae contraria , iiὶ Scientiae profectum , re

spuam.

Ut vero possit et de hoc opores iudicari, et quantum monadelphiae classis, malvacearum praecipue, familia in dies augeatur , praemittere placuit opusculi compendium atque laboris. Tredecim genera elucidanda sumsi, quorum septem Bolanicis nota, HIBIscUs scilicet, PENTA PETEs , MALVAVisCUS , QUARARIB EA , UUGONIA , PACHIRA , MONSONIA: reliqua nova, RUITIA, DOMBEYA, ASSONIA, PAVONIA , LAGUNA, CIENFUEGosi A. Ne vero ingrati animi, aut plagii nota inurar, agrum indigi tabo qui tantam segetem mihi praebuit, atque auctores, quibus scientia gloriari in perpetuum debet. Nullum Boianicorum latet quantum insudaverit Commersonius in regni vegetabilis augendo thesauro ; at non OmnibuS constat quantum Solertiae, quanditum critices, adhibuerit in plantarum examine atque descriptionibus. Sciebat equidem parum ipsi gloriae, parumque Bolanicae perfectioni futurum, si, ut ipse fecit, noti orbis lustrasset fere omnes plagas, atque ex ei Sdem plantas reportasset, nisi attente in singularum fruct1ficationem introierit, atque cuiusque

charactereS repererit.

Itaque quo tempore peregrinationes instituebat, cuncta notabat quae pleros que fugiunt, non ita tamen ut omnibus numeris absoluta scriberet : quaedam enim, ut ego quidem arbitror, memoriae mandabat in posterum castiganda, quae,

242쪽

dam vero examinanda ulterius manu propria conscripsit: quae omnia , nisi prae matara morte decessisset, perfecta ipse in scientiae profectum atque in maximam sui gloriam orbi litterario comiti unicasset. Quantum vero iactutae huius unius hominis morte Bolanica fecerit, vel ex iis etiam , quae imperfecta reliquit, con 'iici certe potest : atque dolendum maxime, non omnes quos ipse conscripsit codicis permanere, quinimo perpaucos dumtaxat. Ditissimum Commersonii herbarium, codices atque plantarum icones accu' ratissimas aeque ac nitidissimas, ubi primum de eiusdem obitu fuit cognitum in Europa, Galliarum rex adsportari iussit, ne divitiarum cumulus periret tot laboribus partus. Hunc ordinav1t atque multis vigiliis in corpus vere scientificum redegit vir clarissimus D. Antonius Laurentius de Iussi eu, cui quanta debeam, nec umquam obliviscar, nec facile ac satis potero praedicare. Hic itaque, Bolanicae amore atque in me benevolentia ductus , q9amquam universum supradictum herbarium cum aliis bene multis atque ratioribus plantis in lucem publicam. edere instituerit; tamen et indulsit mihi illud perlustrare, et quae ad monadet phiam pertinent excerpere , ut orbi litterario communicarem : quae num feliciter expleverim , Bolanicis iudicandum relinquo. Itaque tria genera , RUIZIA scilicet, Asso NIA atque DoMBEYA , ut et Hibis corum species plurimae atque pulcherrimae, Commersonii peregrinationibus

debentur; quae, utpote nunc primum in lucem publicam prodeuntia, quanta potui diligentia delineavi nedum plantas , sed et fructificationum systemata , cuique generi respondentia; quae omnia nitidissime sculpsit D. Sellier, Chal

cographus Parisiensis. Tria illa genera malvacea sunt atque inter se conveniunt

calyce duplici, interiori monophyllo quinque-fido persistenti, Corolla patenti, atque urceolo aut annulo germen cingente, qui parte inferiore in petata quinque

extenditur , superiore vero in filamenta brevia terminatur : verumtamen signis constant 1iarserius, quibus ab inVicem separantur. Perstringamus singula , atque

primum ea quae RUIZIAE sunt propria. Rulgi AE calyx duplex est, quorum exterior triphyllus ut in malva, qui tamen et citissime decidit, et unitateralis eSt. In calyciS interioris centro germen repetitur globosum, decemsulcatum , minimum, urceolo cinctum, qui basi in perata quinque oblonga, falcata , patentia extendituri superne vero in 3o- oflamenta terminatur, corolla breviora, totidem antheras oblongiuscillas susti nentia : styli decem exsurgunt ex germinis centro, quod in fructum abit orbic Iari compressum, ex decem capsulis unit ocularibus, dispennis, quorum semina sunt subrotundo-triquetra, Subtus acuminata. Ex his itaque patet a MΛΕvΑdistingui hoc genus calyce exteriori deciduo, et tubi defectu, in cuius loco u ceolus brevissimus reperitur. Asso N14 affinis praecedenti est, a quo tamen genere, quemadmodum et ab omnibus huc usque notis, distinguitur sequentibus characteribus. Calyx est ipsi duplex, uterque persistens , exteri r minimus, bractei formis , monophyllus , unitateralis , apice latior, tricrenatus : interior ut in praecedenti. Germen superum , globosum , stylis quinque brevibus terminatum, quod urceolo cingitur basi in quinque petata pariter falcata extenso, apice vero terminato in 1 o fit

menta, corolla breviora, quorum quinquQ adhuc breviora, latiora, colorata ,

243쪽

sterilia , alternatim inter tria fertilia. Fructus denique globosus, cortice coclaceo

tectus, partibilis in quinque capsulas triquetras, disper as , quorum semina sunt

DOMBEY A post Asso NIAM ordine naturali collocari debet. Constat hoc genus calyce duplici, ut in Ruia1 A vidimus , exteriori triphyllo , unitate rati, deciduo :germine Supero , globoso, sulcato , stylo unico Oblongo persistenti terminato cui stigmata sunt quinque reflexa. Urceolus est ipsi omnino idem ac in Asso Ni Aobservatur ; at flamenta quinque sterilia sunt multo longiora ceteris, sublata

ceolata. Fructus tandem est ovatus aut turbinatus , ex quinque capsulis compositus in orbem coalitis, plerumque separabilibus , bivalvibus : semina solitaria, bina aut octo etiam in singulis capsulis, aut loculamentis, cuius figura variat. Si ergo DoMBEYAE atque Asso NIAE characteres comparentur, ab ista differre DO ME E YAM observabitur calyce exteriori triphyllo deciduo ; stylo unico , ac stigmatibus quinque revolutis. Quum vero rarissime inveniatur genus, si plures praesertim complectatur species , quod non aliquas admittat, iis quibus defectus

aliquis aut excessus in partibus reperiatur, integra remanente generis essentia , mirandum non est si inter DoMBEY As nonnullas stirpes inseruerim , quae a reliquis differre videantur. Quum itaque huius generis essentia Consistgt in calyce duplici, quorum exterior triphyllus deciduus , et filamentis subviginti, quo

rumque quinque alternatim longiora sunt, colorata atque sterilia ; ad hoc genus pertinere arbitror DoMBEYAM PUNCTATAM , quae dioica est, et D OMBEYAM DECANTHERAM , quae decem dumtaxat constat filamentis, quorum fertilia singula duas antheras sustinent. Est etiam huic speciei stylus in tria stigmata partitus. Ad calcem denique huius generis reperitur PENTApETES PACENICEA Lin mei, utpote quae DOMBEYA est, et minime PENTA PEΤES. Quoniam vero CL. LINNAEUM in hac specie determinanda errasse certum reputo, liceat mihi rem altius repetere, ut iri bono lumine omnia Collocentur.

Colui hanc plantam in horto ExC. D. DUCIS AB INFANT ADO, quae proximo Augusto et Septembri floros ac fructus dedit. Constat calyce duplici, quorum exterior triphyllus est coloratus, atque deciduus ; interior monophyllus, quinque partitus, persistens : urceolo pentagono, qui basi in quinque abit petata magna, coloris pulcherrimi phoenicei; superiori vero terminatur Viginti flamentis , quorum quinque, alterna sim inter tria brevissima fertilia, sunt fere longitudinis corollae, latiora, sterilia, eiusdemque cum corolla coloris. Urceolus supradictus Cingit germen ovatum, quod terminatar stylo longo flavescente , qui apice partitur in stigmata quinque, saepissime in clavam conniventia , ac tandem abit infructum, qui est capsula globoso ovata , Subtomentosa, quinque locularis ac in singulis loculamentis reperiuntur semina octo subglobosa, duobus arcubus quadridentatis parallelis aflixa. Haec fere omnia conveniunt cum observationibus quas CHR. JAC. TRE ivspublici iuris fecit in prima decado plantarum rariorum , qui nihilominus dixit calycem esse simplicem absque ullo involucro deciduo , ac loculamenta mono Sperma. Verumtamen iconem , alioquin pulcherrimam , examinanti videre mihi visum fuit in capitulis, ante corollae expansionem , foliola, quae et ego reperi, quaeque calycem exteriorem consistuunt; quae, licet descriptioni auctoris mini

me respondentia, quum non casu ibi depicta exilitant, Ob5strvationem meam.

244쪽

' . . . ' syyψῖ . . . Atque Lirinari apposite confirmant. Quod Vero semina repererat sol taria, id evenit saepiss me quum plantas Orientis in Europa colimus. Non en im est idem solis ac rem ae robur languent hic quandoque plantae exoticae , quae aut flores nullos produnt aut fructus incompletos. Si vero TREWIi planta , quod observandum ulterius arbitror, et calyce simplici constat et capsula pentaspernia ; quod diversa sit ab hac nostra , nullus dubito. Ante hunc RUMPHI Us , libro 8 , capite II, pag. 288 , tabula Io O , Muna I ,

plantam descripsit suo more , quam ab incolis mutuato nomine FLOREM IM DIUM dixit lepida ex causa , ex eo scilicet quod flos numquam coelum aspiciat: in quo ego et conditoris providentiam admirandam Video , et novum argumentum quo CL. LINNAEI systema sexuale firmatur, de quo postea. Haec omnia haud fugere poterant LINNAEI solertiam, atque accuratissimi observatoris acumen. Scieb etiam hic Bolanicae reparator ac decus omnia, quae JOAN.AMMANius inserenda dedit Imperiali Scientiarum Academiae Petropolitanae , scilicet PTEROsΡERMADENDRoh. ex quo PENTA PEΤEM finxit) calyce unico crasso constare, corolla penta petata, pluribus staminibus, atque pediculo terminato ger

mirae embryonem dixit perapposite AMMANius) : quod germen in fructum abit

lignosum, quinquelocularem , polyspermum ; cuius semina compressa Sunt et aceris instar alata. Quaenam ergo amnitas reperiri poterit inter PENTAPETEM PH GENICEAM ac reliquas I INNAEi species λ Quis non videat toto coelo ab invicem

distare Θ Malvacea illa est, quod haud facile reliquis Bolanicorum aliquis concedat. Germen illa fovet intra calycem , quod stylo terminatur; in istis germen reperitur in pediculi apice. Capsula est denique lignosa in his atque semina alata, quod utrumque descit in PENTA DE TE PNGNICEA. Humani ergo passum aliquid dicamus L 1NNAEUM in coordinandis speciebus generis PENTAPETIS. Ex his itaque facile solvuntur quae de meo genere DoMBEYA legimus in Dictionario Encyclopedico a). PTEROS PERMADENDRON enim a DOMBEYA Seiungo, quia earum fructus sunt Omnino diversi, a quibus potissimum generiaesumenda sunt. AMMANII plantiS, ex quibus PENTA PETEM finxit L INNAE Us , longitudinis ac duritiei vocis vitandae causa, fructus est lignofus , semina alata, germen pedi celatum, calyx simplex , quorum nihil Omnino DoMBEYAE convenit. Si vero Linnaeus de PENTA PETE agens unicam assignasset speciem, PHGNICEAM scili cet tunc temporis plena roboris atque veritati consentanea essent quae nuperrime scripsit Cl. auctor memorati operiS. Verumtamen memorari oportet LINNAEUM nova plantarum genera describentem anno I7 9, dum ad PENTA PETEM pervenit, p. is , duas dumtaxat Πumeras e species , illas scilicet quas ex Io AN. AMM mutuavit, neque P. PHM-NlcE AM , de qua in praesentiarum quaestio, tunc temporis cognovisse. Quam ob

rem Si PENTA PET is genus exsistit aliquod quodque. retinendum nullus inficia bitur) , minime DoMBEYAE convenire poterit, sed memoratis duabus plantis.

245쪽

Quid vero iudicandum de diversis LiNNA 1 atque Io AN. AM M. descriptionibus In medio relinquo; idque unum dicam , istum vidisse plantas, illum vero potuisse siccas accuratius examinare : quare ut lecror possit quam maluerit opinionem sequi in huius operis decursu, quum de PENTAPETE agam , utriusque

auctoris characteres Si Stam.

Si vero ex hucusque dictis apparet errasse IMNAEUM in huius plantae descriptione atque in generibus constituendis, iniustum utique esset Silentio premere argumentum , quod illa suppeditat ad firmandum ut perius systema

sexuale : illud dixi in scientiae profectum; hoc addam libenter in Linnaei gloriam , ut et animadversionibus , et laudando veritati inserviam. Observabam multoties plantas, quas diu et frustra florentes conquisieram et capitula tandem ultimo Augusto vidi solitaria, pedunculata, erecta ante floris

expansionem, quae sensim inclinantur atque omnino nutant corolla expansa,

quae latis petatis sphaerae segmentam sistit; atque genitalia a pluvia et aere defendit. Stamina, ut superius dixi, sunt brevissima, et stylus cum stigmatibus valde longus; fecundari ergo germen nullatenus posset nisi store inverso . , aut pollinis elasticitate, quae nulla est. Verumtamen ne pollen decidendo stigmatal raeteriret, ad haec ire cogitur filamentis castratis , quae eiusdem fere cum styloongitudinis ad eum approximantur in tubi laxi modum, ut magna pollinis pars, quae subtilitate huc illuc iret, nisi suavi carcere contineretur, stigmata

tangat, quae viscositate eam retinent, ut intentus a natura finis consequatur.

Quo peracto, duobus nempe diebus elapsis, corolla cadit cum staminibus,, caeshcis laciniae adproximantur ad fructum , ac pedunculus de novo erigitur. An fortasse idem eveniet Donabeyis reliquis λ Sicc s Omnes examinavi, nec verbum de hoc dixit Commersonius. Verumtamen quum idem in omnibus re periatur genitalium situs ac proportio, eodem fortasse munere illa fungentur ut fructus Obtineatur. PENTA PETEM certe praeterirem, nisi eiusdem descriptio ac plantarum icones magno forent Bolanicis adiumento, ut quaestio, si ulla esse potest, dissolvatur, atque certi tandem characteres et genera stabiliantur. Itaque PENΤΑΡΕΤ 1s genus a Cl. Linnaeo descriptum convenire' aliquo modo poterit secandae et tertiae dumtaxat speciebus, suberi folia scilicet et acerifoliae. Quia vero has plantas nul- tibi vidi cum fructibus ac floribus, LINMEI atque AMMANIi, ut nuperrime dixi, Characteres transcribam. Et quoniam superius exposui ex Ammanio mutuatos, ne dicta repetam, reliqua genera videamuS. MALVA VISCUs proprium genus constituebat in accuratissimis Dillenii ope ribus, ex quo tamen placuic LINNAEO hibiscorum vectes augere, quamvis utriusque fructus sit omnino diversus : MALVAVISCO sunt Stigmata decem, corolla in tubum convoluta, cuius petata basi auraculata; atque pro fructu drupae quinquelocularis, loculis monospermis. Hac ergo de causa in pristinam dignitatem restituere, atque ab HI Bisco et PAVONaΑ seiungere Dillenii plantam malui, quam iri unum corpus omnia commixta iterum r2producere. PAVONI A genus est aliud novum MALA CARAE atque URENAE assine, cuius nonnullae species mixtae conspiciuntur inter HIBISCOS LINNAEI. Qua vero de

cau4a ab III Bisco PAVONIAM separaverim , abunde dictum arbitror in secundae

246쪽

dissertationis prsefatione , quam lector poeerit consulere : additis hic generis

characteribus Calyx est duplex in PAVONIA, uterque persiStens, quorum exterior polyphyllus , interior semiquinquepartitus. Germen superum , quinque sulcatum , stylo unico terminatum , qui in octo aut decem stigmata partitur. Hoc cingit tubus, qui parte inferiori in petata quinque patentia extenditur, Superiore vero stylum vaginans, flamentis ornatur per eiusdem superficiem sparsis. Fructus denique sunt capsulae quinque in orbem positae, articulatim dehiscentes, uniloculares, monosyermae, bivalves, quorum Semina sunt Sae pissime triquetra. In memoriam revocare operae pretium erit quod superIOre anno scripsi pag. 47, scilicet stigmatum numerum fructum indigitare ; et victasim ex fructu,

MUα Πeme, aut quinque capsulis, Stigmatum numerum erui constanter posse

Hac unica observatione aut potius lege suffultus, ubi primum vidi floridam iii R. H. P. Sidam urentem hoc nomine missam) mense Martio anni 1783 , quamquam nullum tunc temporis fructum dederit, hunc praedixi futurum ex capsulis quinquo monos permis; quia calycem vidi duplicem et stigmata decem; qua de causa in Horto Regio apparuit demonstranda ultima aestate nomine Pavoniae urentis Cav. Neque me deceptum fuisse demonstravit eventus: mensibus enim Octobris atque Novembris proxime elapsis, fructum dedit a me prae dictum. , Semina ulterius ex Hispania accepi Sidae nomine mense Martio proxime Elapbo, quibus examinatis stigmata praedixi decem, utpote ad PAVONIAE genus referendam existimans plantam inde futuram ; eo scilicet quod intra calycem duplicem , capsulas quinque numeravi, bivalves, monospermas. Ut Vero expe-1imenti atque praedictionis testes haberem integros , Regio H. P. dedi plantam

PAVONIAE PANICULATAE nomino a mense Iunia, quae non floret, ut postea Vidi,

nisi ultimo Septembri et Octobri : in qua florida stigmata decem numeraVisummo gaudio. Atque illud ut Verissimum adfinio, nec primam umquam ante meam observationem Parisiis fructificasse, nec Secundam exstitisse. Nunc vero si ad fructum huius generis dumtaxat attendatur, idem omnino reperietur ac URENAE et MALACHR curei quibus ulterius convenit tubo staminifero atque calyce duplici. Quantum vero ab eisdem differat necnon ab HIBisco, facile reperiet, qui omnium characteres comparare velit. Huius tandem generis species separavi in varias sectiunculas, quarum prima tres complectitur, in quibus unaquaeque capsula spinis tribus armatur : secunda illas quarum calyx exterior est interiore longior; tertia reliquas. HIBIsCUs. Pulcherrimum hoc genus adeo auctum prodit novis speciebus atque observationibus meis, ut gratum sperem Bolanicis futurum. In examinandis eiusdem speciebus sequentia reperi. a. Calyx interior semper monophyllus) aut est semi quinquepartitus, aut oblongo-tubulosus, tuncque apice denticulis. quinque terminatur. In primo

casu semper persistit; in socundo vero finditur longitudinaliter, quum corolla expanditur, atque cum ipsa decidit. 2. Calyx exterior est aut polyphyllus, aut profunde multipartitus, exceptis Hibisco tricuspidato et tiliaceo, qui dicto calyce ad Althaeas accedunt; prumtamen variat soliorum aut laciniarum numero : in Hibiaco enim po

247쪽

palneo tria dumtaxat reperiuntur foliola, quod latuit LiNNAEUM; quum in reliquis speciebus a quinque ad 3O excurrat. 3. Hic calyx cito decidit in Hib. Populneo Esculento et Sinuato; in reliquis

persistit.

. Corolla in omnibus speciebus Rosa Sinensi excepta ) semel expanditur , idque SeX aut Octo horarum spatio ; quae plerumque postridie decidit cum tubo ac Staminibus, utpote unicum cum ipsis corpus efformans. S. Stylus est semper unicus, qui apice in quinque stigmata incrassata partitur, si Hib. Esculentus excipiatur, cuius stigmatum numerus Variat a S ad I S. Haec ultima observatio memoratam speciem ut spuriam reiicere videtur a congenerum gremio : inconstans enim est HI B. ESCULENT Us; propterea quod ex eisdem seminibus plantas habui, quarum stigmata, numquani numero deter minata , nunc Sex, nunc novem exstiterunt. At quum ipsi reliqui characteres quadrent, fructus praesertim , qui semper capsula unica constat, cuius to Cula menta Stigmatum numero respondent, ab HIBISCORUM genere separari minime debet. 6. Stamina sunt ut plurimum numerosa per tubi superficiem sparsa, atque ipsum terminantia : filamenta parva ; antherae reniformeS. . T. Germen est aut sphaericum, aut ovatum, aliquando etiam pyramidale, quod fructus figuram praedocet, quae varia est in hoc genere ; verumtamen unica dumtaxat constat capsula quinqueloculari, quinquevalui, Isi B. ESCULENTO excepto , in quo loculamenta Variant. 8. Fructus loculamenta sunt fere semper polysperma atque Semina OVata, aut

reniformia, villosa, aut glabra. Huius generis species in varias phalanges distribui : 1' sistit eas, quarum

fructus loculamenta sunt monosperma : χ' illas, quibus caulis est aculeatus:

3' duas, in quibus calyx exterior est monophyllus, ac terminatur in dentes aut lacinias haud dissimiles ab illis quae in althaeis conspiciuntur : ' tres alias species, quarum calyx interior est hemisphaericus, coriaceus : 3' illas, quibus folia sunt aut indivisa, aut leviter lobata : 6' eas, quae foliis gaudent perfecte angulatis aut lobatis : γ' demum reliquas, quarum folia sunt pro funde angulata, aut laciniata. LAGUNAE genus ita praecedenti est amne, ut non nisi defectu calycis exterio ris ab ipso separetur, atque stigmate simplici pellato. Itaque inspectis fructibus, post HIBISCUM LAGUNA atque SOLANDRA collocari debent : illius calyx est monophyllus oblongus, apice acuminibus quinque subulatis, expansione corollae latere rumpendus, deciduus. CIEN FU EGO SI A constat calyce duplici persistenti : quorum exterior ex

duodecim ferulis brevibus componitur ; interior vero monophyllus est, et Semiquinquepartitus. Corolla, tubus, stamina ei.aiatherae , sunt ut in HIBISCO. Globosum germen stylum sustinet tubo longiorem, parte superiore incras Satum , cuius stigma clavatum ; illudque in fructum abit, qui est capsula Ovata cum acumine, trilocularis, trivalvis, loculis monosperinis , quorum semina Sunt oblongo-ovata. Unicam dumtaxat speciem continet, quemadmodum et

praecedens.

248쪽

PAcHiRA , ex qua CAROLINEAM finxit L INNAE Us , genus est ab omnibus notis omnino diversum, quemadmodum accuratissime dixit AUBLETIUS , qui eam. primus reperit, nominavit, atque delineandam curavit. Calyce simplici deciduo constat, cuius basis glandulis stipitatur. Petala sunt ipsi quinque ensiformia, intubum parte inferiore approximata, de hin patentia, reflexa. Tubus germen. Cingens partitur apice in is lacinias , quarum quaelibet multis filamentis longis antheri feris terminatur. Germen piriforme , sulcatum : stylus simplex longitudine staminum , qui terminatur stigmatibus quinque foliaceis. Fructus denique est capsula ovata, sulcata, uni locularis, multivalvis semina plurima angulata

continenS.

Perspectum habeo I INMA1 filium dixisse stigma simplex et capsulam bilocularem. At credendum arbitror ΑUBLETIO, qui plantam vivam accurate observavit, potius quam LiNN Ei filio, qui specimina sicca dumtaxat inspexit, quae stigma tibus orbari exsiccatione ac longis itineribus potuere. Quod ad loculamenta fructus artinet, malo etiam ΑUBLETIUM quam LINNAEUM sequi, aut saltem dicere fructum esse mono aut bi locularem. QUA RARIBE A gaudet Calyce monophyllo 3-s-dentato , quandoque etiam ad medietatem usque fisso : petatis quinque oblongis, undulatis, limbo patente re curvo. Tubus est ipsi tenuis, longissimus, antheras novem sessiles in apice Sus tentans , Supra quas glandulosa corpuscula exstant quatuor vel quinque. Ger men minimum, sub rotundum : stylus longissimus tubo vaginatus : stigma talo bum incrassatum. Fructus denique intra calycem, qui est capsula coriacea, ovata, bilocularis, loculis monospermis, quorum semina sunt Ovata, extuS conVOXa, intus plana. ΗUGONIAE genus, quod unica apud LINNAEUM absolvitur specie, secunda nunc augetur ex COMMERSONII herbario deprompta. Calyx est huic generi per sistens, coriaceus, pentaphyllus, foliolis ovatis, concavis, quorum duo exteriora. Corolla malvacea, patens, petatis emarginatis. Urceolus germen cingens rerminatur decem flamentis aequalibus, antheri feris . Germen globosum : styli quinque ; stigmata capitata. Fructus demum est drupa carnosa, capsulas quinque continens in orbem positas, bivalves, uniloculares, monospermas. Quamquam plura examinaverim specimina , in nullo tamen reperire potui fructum , qui ad perfectam maturitatem pervenisset. Hac ergo de causa, quum iuxta COMMERso NI 1 figuram semina debuerim invenire Ouato acuminata, Capacitati capsularum respondentia, in his dumtaxat reperi membranam Ovaro arcuatam compreMam , cuius basis erat crassior et nigra. Quod ego inde pro venire arbitror, quod fructus tenerrimi nec satis coagulati humor fuerit exsic

catione evaporatuS.

MONSONIA est genus ultimum ex elucidandis in hoc opere. I 1NNAlus illud inter polyadelpha collocavit: verumtamen, quum tanta intersit affinitas inter ipsum et GERANIUM , volui de illo in praesentiarum agere, ut Viam parem ad

a Videatur index ad calcem huius operis.

249쪽

que, dicam rectius, lacinias filamentis terminatas, basi vidi coalitas in unum

corpus; cuius obserVatio, quamquam in sicco facta, novam rationem mihi sup peditat ut de MoNso NI A agam, quae separari nequit a GERANIORUM gremio. Calyx itaque est ovatus, profundissime partitusὶ in quinque lacinias, persi Stentes apice mucronatas. Corolla magna ex petatis quinque sensim latioribus, apice dentatis : urceolus brevissimus in quinque lacinias lineares oblongas partitus , quarum singulae terminantur filamentis tribus antheris eris. Specimina, quae examinare mihi licuit, fructibus erant destituta ; quapropter nihil certi assirmare possvna de capsularum ac seminum numero, qui tamen, si ex assinitate coniiciendus, quinarius erit, atque. semina solitaria in unaqua' que capsula. Denique, antequam priefationi finem imponam, operae pretium erit quaedam addere ut Regiae scientiarum Academiae satisfaciam , quae superiore anno, deTRIGUERA disserens, ulteriorem explicationem requisivit de partium insertione. Plantam itaque nedum colui, sed et floridam dedi Regio H. Par. ut cuicumque liceret examen iterum instituere : atque aperte vidi stamina inserta membranae, quae basi in corollam abit, huiusque tubum inter calycem et germen pariter insertum reperi. Quibus abunde dictum de insertione arbitror.

Parisiis, die 29 Novembris anni I 786.

250쪽

Quae in hoc opere Contiti Uritur.

Flavescens.

- Brasiliensis. II 8

181 Pentapetes Suberi folia.

Aristata. 222

AEthiopicus.

Ternatus.

Fraternus.

Hastata. 229Membranaceus.

Filia

et OoCoccinea.

SEARCH

MENU NAVIGATION