Monadelphiae classis, dissertationes decem

발행: 1785년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

QUINTA

DISSERTATIO BOTA NICA

De Sterculia, Kkinhouia, lenia, Butineria, Bombace, Adansonia, Crino dendro, stonia, Malacho lendro,

PRAEFATIO.

RUM familiam atque Monadelphiam illustrare pergam hac

dissertatione meis ipsius observationibus innixus, eaque libertate quae philosophum decet , quemadmodum in quatuor. praecedentibus feci. Genera vero de quibus in praesentia dicam sunt Sterculia . Κleinhovia , Ayenia , Butineria , Bombax , Adaiasonia , Crinodendron, Aytonia, Malachodendron , Ste artia , Napaea . quorum quatuor priora ad monadelphiam revoco , quia stamina sunt ipsis basi coalita : Κleinhovia ulterius , Sterculia , Ayenia germine gaudent stipitato; atque stamina non huic, non stylo aut stigmati, sed urceolo germen cingenti inserta sunt. Perlustremus Singula. ΚLEINAOVIAE flores examinando quindecim in unoquoque stamina numeravi , non decem ut dixit Litanaeus, ceterique omnes qui eius vestigia sequuntur presso pede : petatum quoque exstat latius ceteris in cuculli modum plicatum , apice hians , super quod genitalia recubant. In stipitis apice , qui e centro pe talorum exSurgit, exsistit urceolus semiquinquepartitus, laciniis lanceolatis: harum quaelibet tria stamina sustinet duo versus apicem , tertium paulo inferius in limbo. Urceolus hic nectarium audit Linnaeo : cuius nominis significa tionem voluissem equidem pressius determinatam fuisse a clarissimo viro, qui vocabulo nectarii abutens, illud flamentis , petatis , calcaribus, membranis , fundo floris , ut alia innumera praeteream, tribuit; unde confusio oritur magno tironum incommodo. Ad STERcuh1ΑM retuli IVIRAM Aubletii, etsi decandra sit. Eadem est enim omnium fructificatio ; et quamquam huius aliqua pars aberret, non continuo nova sunt genera construenda, ut apposite dixit Linnaeus. Stigma quoque variat in aliquibus speciebus; quinquepartitum enim vidit Aubletius in sua I VIR 4 ,

indivisum ego in sterculia foetida ; bifidum denique Parisiis observatum fuit ino o

592쪽

sterculia platani lia, in qua flores exsistunt et mares et hermaphroditi. Fructus in hoc genere quamquam ex quinque capsulis componatur , saepissime earum aliqua, aut plures abortum patiuntur. AYEN1ΑM perfectissime descriesit Linnaeus, de ipsa consulendus. Genus

construxit examinata viva prima specie , lenia scilicet pusilla : utinam et reli quas obserVasset, quarum ultimam suspectam habeo , eam scilicet quae magna vocatur: si enim germen huic sessile est, ad Butineriam rectius revocabitur. BUTTNERIA in multis cum Ayenia convenit: fructus enim est idem, globosus Scilicet, exasperatus aculeis magis aut minus longis , atque ex quinque capsulis compositus monospermis. Corolla est pentapetata, miranda equidem pe-

talorum figura quae introrsum arcuantur ut stamina tegant, eaque ab incommodis defendant: germen denique globosum cingit urceolus haud stipitatus ut in praecedentibus sed sessilis, terminatus denticulis quinque, cum quibus alternant filamenta brevia, totidem antheras sustinentiai qua de causa Linnaeus in pentandria monogynia collocavit. BOMBAx pulcherrimum est genus Gossypio atque Adaiasoniae affine; verum tamen explicatu difficile propter characterum diversitatem quae in speciebus Observatur ; etenim lanugine excepta , semina obtegentia, vix quidquam illis

omnibus commune reperitur, adeo ut quaelibet species diversum genus efformare videatur. Octo nihilominus stirpes explicabo Bombacis nomine; quas Bo- tantii poterunt ad alia genera revocare , si characterum numeruS ac pondus sufficientes appareant ad nova genera conStruenda.

De ADLNso N1Α nihil mihi dicendum superest; quae enim in sicco vidi omnino conveniunt Adansonicae descriptioni, a quo Linnaeus characterem genericum mutuavit : quare aliud genus persequar minus notum , CRINO DENDRON scilicet. Primus omnium proceram hanc arborem observavit in Chile, atque

descripsit D. Ioannes-Ignatius Molina. Crinodendri flos quilibet, calyce destitutus, constat; 19 corolla liliacea campanulata , a ' tubo germen cingente, a medietate partito in decem filamenta

aequalia erecta , antheras totidem oblongas sustinentia; 3 germine supero ovato, obtuSe trigono, terminato stylo subalato, de cuius stigmatis figura non constat. Fructus denique est capsula trigona coriaCea , apice elasticitate dehiscens, semina continens tria subrotunda ciceris magnitudine. Haec omnia mihi com municavit D. Molina, qui arborem nominavit Crinodendron Patagua. Inter innumera vero semina, quae ex Chilense regno reportavit D. Dombey, quaedam vidi eodem nomine notata, Patagua scilicet, quorum capsula erat certe trival vis, tri locularis , in stellam aperta, fortasse vi elastica, attamen minime continere poterat tantae magnitudinis semina, qualia Hispanus Molina observavit

atque descripsit. Quid ergo de seminibus iudicandum Dombeyanis Θ Dicet ipae dicentque brevi tempore peregrinatores indefessi atque celeberrimi DD. Pavonet RuiZ, quos reduces in dies exspectat Hispania, quique orbi litterario liben-

593쪽

tissime communicabunt innumera tot laboribus , tot annis conquisita in bota-nicae profectum, atque in carissimae patriae laudem si . AYTON1AM vidi siccam et fructibus orbatam; quare in praesentiarum admitto quae Linnaeus in supplemento dixit, nec verbum licet addere. Haud simili modo de sequentibus dicam.

STELVARTIAE nomine in unum coniunxit Linnaeus stirpes duas nedum specie ,

sed genere diversas i Stemartiam scilicet virginicam Calesbi, et Malachoden dron Ioannis Mitchelli. Illius exemplar siccum accepit a Claytonio , atque examinatum inter polyandras collocavit in Actis Upsalensibus i 7 i, editis anno I7 6. Postea vero mutato consilio ad Monadelphiam retulit in suo systemate plantarum, cum qua et Mitchelli Malachodendron iunxit reluc tantibus fructu, stylis, germine; huius Mitchelli fortasse ductus auctoritate , qui in epistola

quae prostat in Catesbeio opere STEWARTIAM dixit esse eamdem cum sua Mala chodendro plantam atque monadelpham. Ego vero, qui non auctorum nomina, sed scriptorum momenta pendo , postquam Malachodendron vivam examinavi, atque attente vidi quae de SteWartia dixit auctor , qui hanc vivam utique observavit atque pingendam dedit celeberrimo Ehretio, Linnarum diversa confudisse arbitror. Malachodendro enim germen est piriforme styli 3 , aut 6 , atque stigmata totidem globosa : Ste artia vero germen subrotundum , stylus Simplex, stigma incrassatum breviterque quinquecrenatum. Huius item fructus est hirtus,

conicus, in quinque pyramides lignosas triangulares partibilis, inter quarum

Superficies contiguas, et prope axim semina locantur duo ovata fusca lucida , quandoque unum : Malachodendri vero fructus componitur ex quinque capsulis Coadunatis, quae sunt ovato-acuminatae bivalves monospermae. Ad haec, sta mina in hac sunt basi in urceolum connata , quod de Stewartia non constat.

Quae omnia, aut multum fallor, aut diversa genera designant. NAPAEAM fidis adiunxi, quoniam eadem est utrisque fructificatio. Scio equidem genus hoc innumeras species complecti novisque in dies augeri; quod fastidium saepe , difficultatem aliquando creat: verumtamen quoadusque a Bolanicis in duo dividatur quorum aliud Malvindas Dillenii complectatur

cum affinibus, illas scilicet species, quibus capsulae sunt monospermor i aliud vero reliquas; malo Sidae genus augeri, quam retineri nomina, quibus character essentialis nullus est. Claris. medicum audio, SOLANDRAM etiam fidis a iunxisse ; quae tamen si aliquando ad aliud genus revocanda foret, Lucina potius quam ceteris annumerari vellem, tuncque media esset inter Sidam, et Hi-biscum , a quo calycis exterioris defectu recedit. Tandem nova quotidie semina accipiens, hortosque et regios et curiosorum

i ) D. Michael Barnades M. D. atque indefessus Hispaniae peregrinator Floram Hispanicam a patre inchoatam , quamque ipsemet post huius obitum mirandum in modum auxit atque polivit, typis quamprimum mandabit, centum et amplius tabulis ornatam, quae plonias

novas aut rariores Sistent.

594쪽

n Hispania et Gallia lustrans , Is novas habui species, quas quintae huic dis Sertationi praefixi Mantissae nomine , delineatas qua potui diligentia atque summa cura insculptas a D. Sellier. Observationes quoque quam plurimas feci, quibus superiora opuscula illustravi, quandoque eriam castigavi, quum falsa , aut minus naturae consona Vidi quae in illis conscripseram. Haec ergo Bolanicis haud ingrata fore existimans, offero , dum sextam ipsis paro dissertationem, quae brevi tempore, Deo favente, in lucem prodibit.

Parisiis di maii 1788.

595쪽

333. GERANIUM LANCEOLATUM. Nonnulla vidi folia tricuspidata prope basim caulis. 367. GERANIUM ExsTIPULATu M. Tab. CXXIII. fig. i.) Post foliorum descriptionem addatur e Stipulae minimae, in aliquibus exemplaribus Vix conspicuar. Flores umbellati : pedunculus communis axillaris , et veluti terminalis, foliis longior : involucrum quinquefidiam , laci inii; bi Evibus revolutis: pedicelli 3-s vix semipollicares; cuniculus longitudine pedicelli. Calyx monophyllus, profunde partitus in quinque lacinias acuminatas reflexas, superiori erecta. Corolla papilionacea, dilute carnea , petatis tribus inferioribus dependentibus immaculatis, extus albicantibus i duobus reliquis erectis, apice reflexis, maculis saturatioribus. Reliqua ut in assinibus. Habitat ad Caput Bona Spei. B. habui radum mense augusto. Obs. Huius plantae folia odorem spirant suavissimum orig mo maioriana haud dissimilem e tenera et in aere aperto sunt nonnihil albicantia tomento minimo , in caldariis glabra, viridia.

39J. GERANIUM GLANDULos UM. Tab. CXXV. f. a. G. Acaule : foliis tripinnatis longissime petiolatis ; petatis duobus latioribus, maculatis , plumosis. Caulis nullus. Folia radicalia , longissime petiolata, pilis aliquot minimis , numeroSa pro'

Strata et erecta , tripinnata; pinnulis minimis sublanceolatis. Stipulae ad natae , Crassae , bifidae. Florum pedunculi erecti, graciles, quatuor pollices longit involucrum 8-9fidum , acutum : radii subquatuor , pollicares, parce villosi. Calyx pentaphyllus villosus, foliolis ovatis striatis, arista crassa divergente terminatis. Corolla dilute violacea ad album accedens, patens, petatis apice rotundatis cum acumine : tria inferiora ornantur tribus lineis saturatioribus i duo reliqua , quae sunt paulo latiora, habent tres nervos ramosos saturate violaceos ad nigrum accedorire et maculam ulterius cinereo-argenteam: glandulae globosae, virides , lucidae. Stamina : urceolus germen cingens, decempartitus, filamentis purpureis, alte nis brevioribus: antherae ovatae , Sulcatae , purpureae. Germen pentagonum : stylus ac Stigmata purpurea.

Fructus: capsulae quinque basi acutae, arista pollicari tortili terminatae.

596쪽

Habitat in Hispania e habui soridum mense iunio. N. Obs. I. Haec nova species, quasi media videtur inter regulares et irregulares: corolla enim cum his convenit; glandulis vero ac defectu cuniculi ad regulares

accedit.

II. Collocari debet cum sequenti ante G. PETREUM , n* 3IS. 396. GERANIUM PULVERULENTUM. Tab. CXXV. f. i.)G. Caulibus reclinato-erectis: foliis oppositis pinnatifidis , laciniis incisis ; pedunculis elongatis umbelliferis. Tota planta tomento brevissimo albicante est obsita, ita ut pulvere adspersa videatur. Radix descendens, fibrosa. Caules teretes, initio reclinati, postea erecti. Folia radicalia numerosa, in Olbom uructa a Caulina Opposita, omniaque petiolis breviora ; pinnati fida, pinnis oppositis decurrentibus, crenato-incisis : stia

Florum pedunculi axillares, solitarii, erecti, foliis multoties longiores: involucrum quadrifidum ; radii subquinque Vix pollicares: florentibus erectis; seu

tiferis arcuatis. Calyx parvus, ex quinque foliolis ovatis, striatis , aristatis. Corolla dilute violacea, patentissima , calyce dupla. Stamina : urceolus germen cingens, filamentis decem terminatus , quorum quinque alterna breviora : anthene ovatae. Germen pentagonum : stylus brevis : stigmata revoluta. Fructus ut in congeneribus: aristae semipollicares. Habitat in Hispania in monticulis arenosis inter Atamuel et lacum Antigoia. V.

floridum ultimo martio S Θ397. GERANIUM MUR CICUM. Tab. CXXVI. f. i.)G. Caulibus gracilibus herbaceis ramosis: foliis oppositis tritobis, lobo medio

longiore, obtuso, crenato. Caules striati, nodosi, villosi, graciles, pedales, ramis aliquot. Folia opposita , petiolis subaequalia, basi acuta, tritoba cxenata , lobo medio longiore , Obtuso. Stipulae Ovatae, marceScenteS. Flores umbellati : pedunculi communes axillares, solitariti, longitudine fere foliorum : involucrum multifidum , marcescens : radii tres aut quatuor , vix semipollicareS. . Calycis foliola ovata. striata , aristata. Corollam non vidi. Fructus ex quinque capsulis rufescentibus basi acutis, arista plusquam pollicari, tortili, plumosa , acutissima terminatis. Habitat in Hispania prope Murciam. 6D. V. S. communicatum a D. Barnaris. Obs. Collocari debetprope G. Chitim.

398. GERANIUM PRAECO X. Tab. CXXVI. f. 1. G. A caule ; foliis pinnatis: scapis biforis.

597쪽

Tota planta pilis albis est obsita.

Radix descendens , nonnihil fibros a. Folia omnia radicalia , bipollicaria , in orbem expansa, pinnata, pinnulis incisis, basi nuda atque stipulis rubris stipata. Florum scapi radicales , graciles, fusci, tripollicares, erecti, uni-bissori, cuius

involucrum rubescens , tri-4 fidum. Calyx ovatus, valde tomentosus; foliolis quinque ovatis aristatis. Corollar petata saturate Violacea , patentissima, cuius diameter octo linearum. Staminum urceolus albicans , filamentis alternis brevioribus sterilibus. Anthera quinque fusciz. Germen ac reliqua ut in G. cicutario. Habitat in Hispania, ac copiosissime in monticulis arenosis inter Aranjuer et lacum Antigoia V. V mense martis. S. Obs. Haec species differt a G. cicutario ; i' pedunctilis biforis I Σ' hirsutie cana 3 ' quia acautis. Collocari δεθοι cum sequenti post Ger. BOI PS.

399. GERANIUM BI PINNATUM. s Tab. CXXV l. f. 3. G. Caule decumbente : foliis oppositis inaequalibus, bi pinnatis: pedunculis bifloris. G. AEthiopicum. Lamarck Dict. vol. 2. pag. 662. Π' ΑΟ. Caules prostrati, glabri, breves, Folia opposita, inaequalia , bipinnata, laciniis angustis brevibus: stipulae ovatae,

Florum pedunculus communis axillaris, foliorum fere longitudinis: involucrum breve 3 - fidum : radii duo vix semipollicares. Calycis foliola ovata, striata , ariStata. Germen villosum : stylus purpureus. Capsulae basi acutae : arista tortilis, sesquipollicaris. Habitat in arenosis Numidia, tibi id reperit D. Poiret. V. S.

oo. GERANIUM PILO SUM.

G. Radice napi rini: scapis proliferis; foliis subovatis, subtritobis. Tota planta est pilis albis vestita, exceptis foliorum paginis.

Radix tuberosa, napis ori s , fibrilis ornata. Scapi radicales , ramosi , umbellis , qQ--τ aut quinque pollices alti. Folia radicalia, glabra , ciliata, suboVata , subtritoba , nervis inferne protube rantibus , superne vix conspicuis: petioli crassi solio longiores, stipulis lanceolatis acuminatis stipati. Flores umbellati: involucrum profunde partitum in 6- lacinias lanceolatas acutas : radii subduodecim, patentes, semipollicares, rubescentes. Calyx ovato-oblongus, laciniis lanceolatis, superiore erecta. Corolla papilionacea carnea; petatis duobus superioribus emarginatis, revolutis,

notatisque macula atrO-rtabra.

Stainisu n urceolus albus germen cingens: flamenta quinque longiorae: antherae

ue ovatae, incarnatae incumbentes. t.' a

Germen villosum: stylus incarnatuS.

598쪽

Fructus ut m proliferis. Habitat in Capite Bona Dei h. V. floridum in R. H. P. mense malo. Obs. Tabula huius dissertatiouis erant excissa , quando hac planta ruit s quam ob rem eius figura desideratur dabo alibi.

II. SIDA CApiLLARIS. Haec species nominatur a DD. Jacquino et MurraN Sida atro-sanguinea. 1 . Si DA TRILOBA. Tab. CXXXI. f. I.) Addatur capsulae septem muticae; monospermae. V. S. comm . a D. Thumbergio.

Explic. fig. a Fructus intra calycem. b Capsula. 33. Sid A RETus A. Tab. CXXXI. fg. a. in Habui florentem mense augusto. o. Si DA PALMATA. Tab. CXXXI. fg. 3.ὶ Addatur . Flores laxe spicati, corolla violacea non nisi calidissimis diebus sese aperiens ab hora 9 usque ad meridiem , petatis apice latioribus crenulatis. Stamina in Summitas tubi, qui basi est subvillosus , totusque albus, in 16-ro filamenta brevia partitur , antheras lutescentes sustinentia. Germen rotundato-compressum OctoSulcatum

nitidum: stylus simplex apice ociofidus. Stigmata globosa ccerulea. Fructus intra calycem nigricans. Capsulae in eodem ramulo, at non in eodem fructu Variant. Aliae enim sunt muticae, aliae arista sesquilineari terminantur. Floret amense iunio usque ad novemb. O. a. Calyx. d Petalum. e Genitalia. f. f. Fructus. g Capsula cum semine. T Tubus

staminifer auctus. E Germen auctum. 42. SIDA CARPINrvoLIA Tab. CANNIV. C. x.

Caulis bipedalis, ramosus, ramis piloso-scabris, patulis, alternis, nonnihil compressis, et taxuosis. Folia disticha parce petiolata, petiolis prope nervum incrassatis , ovato-lanceO- lata , argute serrata, serraturis terminatis pilis brevibus evanescentibus, glabra. Stipulae lanceolato falCatae, erectae , deciduae. Flores axillares umbellati, umbella subquadristora, et ad huius latus flos axillaris solitariuS. Corolla lutea ex petatis quinque patentibus, quorum altera extremitas acutior et longior ut in S. spinosa n ' Is. Staminum tubus Sactarate flavus, corolla multum brevior, apice partitaS quam proxime in a filamenta: antherae reniformes lutea Germen

599쪽

Germen subglobosum: styli octo, staminum longitudine. Frucrus intra calycem, globoso compressus: capsulae octo monospermae muticae. Habitat in Madera. ID. Habui fori am menS. Octob. et Πον. Obs. Sida plant caules , quam in prima dissertatione descripsi ny Jo, poterit quamyrime ad hanc reduci , Si potius non eadem est species. Illam enim vidi adhuc teneram in R. H. P. ubi frigore periit antequam debitam attingeret magnitudinEm e inde ergo differentia in magnitudine, vita ac forum nu

mero.

s Genitalia. g Germen cum stylis . h Fructus. i Idem dehiscens. Capsula. I Ea

dem secta.

6 S. SIDA CRI sp A. Tab. CXXXV. f. a. in Addenda atque corrigenda: S. Folitis cordatis, crenatis, scabriusculis ; capsulis cernuis inflatis repandis cre-nulatis. Caulis atro- purpurascens , Viridis, tripedalis , ramosus , aliquantum debilis. Folia cordata , Ovato-acuminata , crenata , scabriuscula , superiora subsessilia quod in errorem induxit D. de la March pro statuenda nova specie in encyclopedico Dictionario nomine 5. sessili DLa. Inferiora petiolis breviora. . Stipulae reflexae. Corollae petata orbiculata: tubus brevissimus. Fructus, globosus , umbilicatus, &c. Capsulae muticae trispermae , raro monOSpermae , tuncque semine duplo maiori. Semina nigra reniformia glabra. Floret a mense iunio usque ad octob.

g Calyx. h Flos. ι Genitalia. Fructus. l Capsula secta. m. Semen. 66. SIDA AsrATICA. s CXXVIII. f. i.)a Capitulum sorti b Genitalia. c Germen cum stylis. d Fructus. e Capsula. jΕadem secta. g Semen. 68. SIDA PLANipho RA. Tab. CXXXV. f. 1.) Adde : Folia mollia , dependentia a petiolo , ipsis subaequali , 5 abcus albicantia tomento brevissimo: stipulae Subulatae, arcuato erectae , longae. Corolla sesquipollicaris petatis patentibus cordatis, lobis subrotundis. Calycis fructiferi laciniae patulae ; ac tandem exsiccatione reflexae. S. Isi ΘObs. Haec νidetur eadem ac Sida Mauritania Iacq. Icon. rar. Tab. I T. a Flos expansus situ et magnitudine naturali. b Fructus. c Idem aliter spectatus. d Capsula. e Eadem secta.1 Semen. 69. SIDA POPULI FOLIA Tab. CXXVIII. f. a.)Η Fructus. I Capsula. R Eadem secta. L Semen. Obs. Haec est omnino eadem planta in prima Mantissa n'. 9 C. nominata S. Eteros michos. Descriptionem tunc temporis ex Hispania misit D. Trigueros ,

600쪽

qui et frustulum per epistolam mihi communicavit, ac semina , qua terrae com mἰSSa plantam dederunt, iam notam , atque a me descriptam anno I 783.7O. Si DA HIRTA. Tab CXXIX. f. i.)ρ Flos expansus. b Fructus extra calycem. c Capsula. d Eadem secta. e

Semen.

78. SI DA PERUVIANA Tab. CXXX. Quoniam perfecte hanc plantam vidi usqtie ad fructus maturitatem , delenda volo quae In prima dissertatione dixi atque sequentia substituere. Tota planta tomento brevi mollissimo est obsita. Catilis orgialis et ampliuS , ram OSus. Folia cordata , magna , subrotundo-acuminata , mollia crenulata , SeptemnerVia , nervis ramosis, subtus - albicantia : stipulae ovato - lanceolatae, patulae.

Flores axillares, pedunculis saepe binis uni floris, arcuato- nutantibus, petiolo longioribus. Calyx pollicaris, basi concavus, semiquinque fidus, laciniis lanceolatis , triunerviis. Corolla campanulata, magna , petatis albicantibus rotundatis integris , nervis protuberantibus , quorum ungues crassae, angustae , glabrae, limbis ciliatae , basi tubi assi xte. Staminum tubus cylindricus, pollicaris, glaber , apice in quinque corpora linearia brevia partitus, e quorum summitatibus innumera prodeunt filamenta lutescentia duarum aut trium linearum longitudine : antherae reniformes saturate luteae. Germen cylindraceo- obtusum , villosum , sulcatum : styli io-13 dilute lutei filisorines, quorum aliqui versus basim recurvi: stigmata globosa viridia. Fructus intra calycem , hocque maior , cylindraceus, apice truncatas, nonnihil umbillicatus, ex tot capsulis compositus quot fuerunt styli ; longitudinaliter et profunde toties sulcatus quot sunt capsulae: in quarum singulis semina reperiuntur quinque, aliquando tria, raro sex, qubrotunda altera parte leviterreniformia. Habitat in Petu. D. Colitur in R. H. P. habui floridam toto augusto ct SN-

tembri.

A Flos expansus. a Capitulum dehiscens. b Corolla. c Genitalia. d Germen cum stylis . e Fructus. f Capsula aperta. u Semina. 9 2. SI DA sYLVATICA. Tab. CXXXIII. fig. r. 3A Styli. b Tubus cum staminibus. o Fructus. D Capsula. E Semen. 93. SIDA CALYPTRATA. Tab CXXXIII. fg. i.)a Fructus. b Capsula. c Eadem aperta. d Calyptra, e Semen. Nota. Huitis planta accipio semina nomine SIDAE NUTANTIS. Od. SIDA PHYLLANTHos. Tab. CXXVII. f. q.)

SEARCH

MENU NAVIGATION