Steph. Blancardi Anatomia reformata, sive, Concinna corporis humani dissectio, ad neotericorum mentem adornata ... : accedit ejusdem authoris De balsamatione nova methodus, à nemine antehac similiter descripta

발행: 1695년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Cerebri ellusque appendicis Anatomia. 123

Pariter in sole, equo , vulpe & plerisque aliis animalibus. a quibus vivendi ratio &usus postulat ut citatiore cursul moveantur. Sepimentum illud osseum, vulgo Os trian gulare dictum, profundε dimittitur inter cerebrum & c rebellum ; quin & sianus omnes peros istud, foraminibus

in id affabre excavatis, transeunt. Vasa ad Duram Meningem spectantia , aut arteria sunt & sanguinem adducunt: aut ductus ornosi, qui san guinem illinc 'ac a toto praeterea Capite interiore, su- pei fluum excipientes , Versus Cor reducunt. Quo ad

vasa prioris generis , Utrinqne duae arteriae a carotide ejus dem lateris. antequam ad Cerebri basim pertingit oriun-dίe, in crasam meningem feruntur: qua tamen superficiem ejus eliteriorem , sive conveXam fere tantum occupantes , huic membranae etiam aliquatenus cranio,

ejusque integumentis succum & sanguinem asserunt. Quoad o a sanguinem reducentia , haec men inX quartior a-plis ima continet, in quae velut magna maria , arteriarum toti ω inservientium rivuli Omnes sese CXOnerant, nempe in hac membrana quatuor insignes cavitates, vulgo dictae sinus, observantur , quae eo ritu disponuntur, ut

velut promptuaria in diversis locis constituta, sanguinem e qualibet cerebri regione & angulo reducendum excipiant: nam sinus terri ur sive longitudinalis anteriori cere

bro prospicit, quartus meditullio ejus , primus autem &secundui sanguinem , a cerebello & postica cerebri parte

regurgitantem admittunt. Porro ex his rertius & quartua inpra non & secundum sese eXonerant; atque demum intenas 'ugulares farcinam suam transferunt. Undequaque ab his sinibus, vasa minora, sc. canales venosi dimittun- tur, qui iuxta interiorem sive concavam durae matris su- perficiem exeuntes , statim pia matri inseruntur, ejusque protensionem sequentes, per totum cerebri, ejusque Intra cranium appendicis, ambitum, ac interiores quosvis recessus distributi, cumque arteriis complicati, fanguinem superfluum eXcipiunt, ac in majores istas cavitates important. Rem ita habere plane constat, quoniam sta liquorem atramento tinctum arteriae tubulo injicias, iste propagines artorio as, ac demum venofas trajiciens , ultimo in suus pervadet. Arteriae cerebro destinatae numero sunt duae , ex quibus se. duae carotidθι vertobrales oriuntur. Circa priores supra Observavimus , earum truncos apparatu quodam veluti

172쪽

1 Orebri ejusque appendicis Anatomia.

mechanico, os cunei forme pertransire : nimirum utraque arteria sub ipso ascensu incurvatur ita, ac intorquetur, ut sanguis antequam cerebrum attingat, repetito littorum objectu, seu obice quodam impeditus, eo tardius S minus rapide influat. Hoc autem in cunctis animalibus haud uno eodemque ritu essicitur, licet enim arreriae ait census in omnibus sit obliquus & intortus, ipsa tamen in quibusdam, sic. homine & eqvo, ma ori ambitu circum sexa, re trunco etiam singulari ac indiviso ad cerebrum usque

progreditur: Cum in plerisque aliis quadrupedibus eadem minori circuitu cranium superet, & mox sub dura matre delitescens , in plexus reti formos , rete mirabile vulgo

dictos. ibidem divaricetur: Itaque ε re fore videtur ut in varias hujusce discriminis rationes inquiramus. Primo igitur advertimus in bomina, quod arteria caroriae aliquanto pserius quam in alio quovis animali calvariam ingreditur, sic. juxta illud foramen , per quod sinus laterulis in venam jugularem desiturus Cranio elabitur : nam in caeteris haec arteria sub extremitate , seu processu acuto Ossis petrosi, intra Cranium emergit: verum in captis humano, eadem, ambage longiori cimum ducta, sui tanguinis torrens, Priusquam ad cerebri oram appulit, fra

cto impetu lenius & placidius fluat) prope specum ab

ingressu sinus lateralis factum , calvariae basin attingit, ubi statim intorta, canalem proprium ossi cunei formi insculptum subit. & in majorem cautelam tunica insuper asellitia crassiore investitur. Duplex hoc munimen adhi-

heri videtur , ne sanguis , ut tape sit 8c versus caput impetuosius rapiatur, circa cranii ingressum subi sc. a directo ascensu detorqueri incipit) gurgitem fecerit, alveique ripas, ni firmiores essent, eluvione sua dirupe rit: Arteria canali osseo elapsa, tunicam quoque asciti-tjam deponit: cumque jam sarta tecta intra cranium evaserit, tunica solum propria investita , longo tractu juXta latus sellae Turcicae sub dura matre prorepit, & medio transitu velut in convallem depressa, moX iterum evecta . pergit, donec ad caput fellae Turcica perveniatur; ubi

rursus ambitu quodam incurvata ac intorta, recta ascen dit , Sc duram matrem Perforans , Versus cerebrum etia

Si hujusinodi conformationi/ rario inquiritur , facile occurrit, in capite humano, ubi generosi affectus ac magni animorum impetus ac ardores eXcitantur, sanguinis in

173쪽

Cerebri ejusque appendicis Anatomia. 12

in cerebri oras appulsum debere esse liberum & expedi tum: ejusque fluvium decurrere oportuit, non rivulis angustis & multifariam divisas, qui vix molendium agant, sed lato semper & aperto alveo, qualis navem velis eX- pansis ferat. Atque hoc quidem respectu differt homo a plerisque brutis, quibus artema in mille surculos divisa, ne sanguinem pleniore alveo, aut citatiore, quam Parest, cursu, ad cerebrum evehat, plexus reti formes consti tuit quibus nempe essicitur, ut sanguis tarde admodum lenique & aequabili fert stillicidio, in cerebrum illabatur. Quod si verum est, uti nonnulli assii mant, rere mirabilσetiam in cerebro humano interdum reperiri, credo equidem hoc ejusmodi solum hominibus locum habere, qui exporrecta indole, omnique animi impetu & ardore de stituti, jumentis hebetioribus fortitudine dc sapientia parum praestant. Secundo. Ad carotidis in hosni e structuram proxime accedit conformatio ejus in equo: namque huic etiam ρο- flerius , S majori ambage quam in aliis quadrupedibus, arteria cranium ingreditur : quo superato, truncus ejus, ambitu quodam intortus, ac dein aliquantulum depressus ad Sellae Turcicae latus integer usque ampla ac aperto a peo procedit : Quod equidem ita fieri oportuit, quoniam huic animali, quasi ad bellum S pericula quaevis aggredienda , magnanimi & feroces impetus conveniebant, adeoque opus erat, ut sanguis libero ac uberiori decursu, &ἰ si quando occasio requirit pleno torrente , cerebrum ascenderit: at vero sanguis licet eodem indiviso canale cranii equini balin pertranseat, non uno tamen singulari aditu pervenire debuit ad ipsum cerebrum . quippe cujus compages in equo, longe imbecillior ac frigidior

quam in homine existens, a sanguine irruente inundari ac obrui posse : quapropter magnus arteriae fluviux per duo valui e saria sese exonerant , totidemque distinctis cerebri locis laticem suum affundit. Porro quasi hac ratione contra cerebri diluvium haud satis cautum esset, inter utri usque arteriae alveos, canalis eras mus quasi diverticulum efformatur; per quod sanguis, spatio angustatus potius quam cerebrum opprimat aut in undet, secedere & a ripa alterutra in alteram fluere possit &refluere. Insuper item . ab arteriae utriusque trunco

surculi quidam emisti, glandulae pituitariae inseruntur. Terito igitur , Elorique alii quadrupgdes, secus ac homo &

174쪽

126 Cerebri ejusque appendicis Anatomia

equus, Rete mirabale arteriae carotidi adjunctum habent. Revera hoc in tam multis occurrit, ut vulgaris Anatomia

cunctis animalibus S ipsi etiam homini adesse pronuntia- Verit. In quibus reperitur, observamus , quod arteria cranium subitura, non ita longa ambage circumducitur , quin juxta posteriorem sellae Turcica partem emergen S, istatim in propagines exiles dividitur; ita tamen ut canalicuius unus recta protendatur, quem sanguis placidZ decurrens, sine remora pertransit, δ' vestigio in cerebrum evectus: verum E latere istius plures rii liquaquaversus lderivantur, in quos sanguis impetuosus ascendens facile divertat: rivuli isti partim iu ductu, veno Oi 0uidem , S vasa alterius lateris inoliculantur, & partim in glandulam pitui- rariam feruntur, partimquo , ambage facta , in priorOM

arteriri alveum revertuntur. Rem ita habere, Praeter nudam inspectionem, hoc experimento plane constat: Si infra cranium liquor atratus carotidis trunco bland δ ac sensim injicitur, iste ductum rectum pertransiens statim in cerebrum feretur, neque lateralia plegus vasa tinctura sua inficiet: sin liquor iste affatim & cum impetu immitistitur, ilico in plexum currens, ejusdem &oppositi lateris vasa, nec non citeriorem glandulae partem, & compagem ejus interiorem subiens . denigrabit. Si hujus, modi vasorum plexus si ve retis mirabilis usus inquiratur idico ipsum praecipuδ in hos fines constitui : sc. Prima ut sanguinis torrente in rivulos exiles diviso, rapidior ejus decursus in tantum hebetetur ac refringatur, ut cerebro nisi paulatim instillari nequeat. Secus enim in jumentis quae pendulo incedunt capite ac cerebrum imbecillius habent, liberior sanguinis influxus cerebri molem facile

obruat, ac spiritus animales pessundet. Sdcundo , Caroli dum in plexus reti formes divaricati quendam alium haud minoris momenti usum praestat, nempe ut vascula illa reti formia , alias facile rupturam, & sanguinis eκtra

Vasationem passura , aliquatenus sustineantur : Quod etiam sit cum vasa chylifera vel lymphatica longo itinere

eant, a glandulis obviantibus interciviuntur. Terrio. Denique , in quantum vasa utriusque lateris mutuo inosculantur , hac ratione cautum est 'rum ut sanguis antequam Cerebrum conscendat , eXacti misceatur , rum ut Viae Pro commeatu ejus certiores fiant : quippe si forsan Ob- lstructio circa rete mirabile in uno latere contingat, sanguis

ab isto plexu moΣ in alterum reductus, aditum inveniat: hanc

175쪽

Cerebri ejusiqMe appendicis Anatomia. Ι27

hanc ob cautam nempe ut sanguine citra impedimenta quaevis trajjciendo melius caveatur non modo sub dura

marrs . circa rcio mirabito vasa inOsculantur, Verum utriusque lateris arteriae rurstas idem faciunt, quam primum piae mairi inni Xae, Cerebri superficiem attingunt, prout superius ostensum erat. Hujusmodi vasorum in reti mira- biIi inosculationibus essicitur, ut liquor atratus uni caroridi injectus, ac sursum emisius, per truncum arteriae in opposito latere descendat , prout alibi observavi-

Sicut autem Carotidei de quarum munere &ascensu hactenus dictum sanguinis tributa Cerebro destinata.important ; ita verrebrales a carotidibu, oriundae , Cerebelu , &posticae medullae oblongarae parii, irrigandis potissimum ii serviunt: hinc quia Cerebelli conformatio in cunctis ani malibus similis eXistit, idcirco etiam arteriae v rrebrales secus ac carotides, sine magno discrimine in quibusvis similes reperiuntur : Arteria vertebralis a carotide quidem orta. spectatur ac si ascenderet, & hoc modo considerata, toto per cervicem ascensu foramina vertebrarum eM tuberantiis incisa pertransit idonec prope occipitis basin pervenitur, ubi eadem utrinque defleXa, perque foramen ultimum, excepto quo spinalis medulla egreditur, intra cranium ad-mjsa , per medullae oblongatae latus defertur: quam 'Dmum autem e regione Cerebelli adducitur . ramos utri que emittit . qui superficiem ejus obducunt ac insuperarergo ejus plexus haud minus insignes quam sunt Choroeides vulgo dicti, cum glandulis amplioribus densissim δ intemtextis, constituunt. Porro infra Cerebellum utrique rami vertebrales ad se mutuo inclinati uniuntur, eum, uti l videtur in finem , ut si ex alterutra parte sanguinis afflu-Nus praecluderetur ex altera in totum Cerebelli ejusque viciniae ambitum suppeditari possit. Haec vasa sanguifera Cerebellum, non secus ac alia Cerebrum, obducentia. plexus insignes tum in extima ejus ac medullae obloogatae

superocie, tum intra ipsius plicas & lamellas constituunt

is quibus ubique in subjectam ejus compagem propagines

exiles dimittuntur. adeo ut ex his liquor subtilis velut eκ- illatus, ac a Cerebelli substantia corticali imbibitus, mspiritui animalei facessere videatur. Quo ritu S in quibus

του.εγκεφάλου sarribu Dirituum animalium producto perficiatur jam pro X i in E inquirendum restat. Superest ut velamen is istis amotis, ipsius Gurebri dc appendicis ejus fabricam,

176쪽

128 Cerebri ejusque appendicis Anatomia.

& veram hypotypossin , una cum partium omnium actione dc usu, consideremus. Hic autem primo intuitu haec tria

Occurrunt, nempe Cerebrum, Medulla oblongara, & G- rebelltim o E quibus videtur quod medulla oblongara sit Cati deae communis , cui Gerebrum & Gerebritum velut Ttibera ad nascuntur. Quare nonnulli contendunt funem medullarem esse partem principem Cerebrum autem & Cerebellum V-ρσndices ejus t Attamen rem secus habere hinc constat, quoniam haec corpora, in spirituum animalium tum generarione tum dispentatione. prioris & nobilioris sunt usus quam medulla oblongata: ita nimirum, ut sit spirituum effluxus ECerebro aut Cerebello praecludatur , systema nervosum illico eclipsin patiatur: interim si hoc primario laboret Cerebrum aut Cerebellum haud necessario ejus noxam

luunt.

Usus Ut tandem ad rem deveniamus : cerebrum in tota ejus P .,j. eZteriore supersi elegyris & convolutionibu/ quales fere sunt hisis O intestinorum , inaequalis undique & anfractuosa redditur: orarum. gyri isti ab anteriore Cerebri parte , versus posteriorem sinuoso ambitu. & circuitu quasi spirali i qcedentes, utrumque ejus hemisphaerium circumdant, ut ductu continuato, convolutiones omnes se mutuo excipiant , in Cerebro humidiore aut diutius reservato, menin X tenuior lingula investiens, ac una colligans, facili negotio avellitur: dctunc gyris sive plicis apertis & ab invicem diductis, Cerebri substantia quasi in sulcos eκarari videtur: e quibus anfractuum juga sive lirae, haud serie directa sed decusIatim oriuntur; ita nimirum, ut in fundo cujusque sulci, convolutio δ dextra parte oriunda, in laevam feratur, dein alia proximε succedens, a latere sinistro emissa, in dextrum erigitur, atque ita vicissim hoc ordine totius Cerebri inaequalitates variegantur. Si inquiritur quid Cerebro ori ejus & convoluriones praestant, sive quem ob finem tota ejus compages anfractuosa evistit: dicimus Cerebrum ita fabricari tum propter uberiorem sanguinis receptionem , tum iob commodiorem succi cerebralis segregationem. Hinc plicae S convolutiones ista . longε plures ac majores in homine & forte etiam in Elephante sunt quae ex Observatione Clar. F. Rui-j ii circa septem libras pendent) quam in quovis alio animali : hinc eorum cerebra quadripartita sunt, ut majores nempe arteriarum rami & surculi ab iisdem provenientes

sese eo commodius insinuent. Gyri isti in quadrupedibus

177쪽

Cerebri ejusque appendicis Anatomia. i 2 9

pauciores sunt, ac in quibusdam , uti sele. sub certa figu ra &diataxi reperiuntur, cum in homine incerta & quasi

fortuita serie variegantur : quare haec bruta vix alia quam quae eorum instinctus & exigentiae luggerunt. meditantur aut reminiscuntur. In quadrupedibus minoribus, item involucribus &piscibus, Cerebri superficies plana & aequalis , gyris & anfractibus omnino caret : quare hujus tmodi

animalia res pauciores, easque unius fert tantum gene- Iis, comprehendunt aut imitatione addiscunt. Insiecta

vix cerebrum habent, sed magnam pollident medullam spinalem , uti videre est in bombyce, Ephemero animal

culo.

Porro videmus quod in persectioribus animalibus, sin- cirri guli anfractus E substantia duplici. sic. eortitali seugrisea vel

glandulosa , ac medullari seu alba vel fbrofa , constat. e. 7..tὸa Corticalis ex innumeris glandulis constituta est; hinc ra- nan tio petenda. cur arteriolae exigua admodum propaginum

insertione cerebri corticem subeunt, ut multiplici gyro rum & circumvolutionum ordine tandem in glandulosis his acinis facessant: imo ex quot glandulis corticalis cerebri substantia compingitur, totidem arteriolarum surcul 1 adesse debent omnis igitur succus penetrans , subtilis Scsalino-volatilis, qui ex arterioso sanguine tubulos illarum glandularum penetrare potest, segregatur, & residuum sanguinis , ad sinuum ramusculos reducitur. Adeoque corticalis haec, seu glandulosa haec substantia cerebri, nullo alio inservire usui videtur, nisi ut succus ille cerebralis, vulgo iratur animales dicti, duntaXat ab eadem sequestrem sis ij,

tur. Novum non est glandulosam esse cerebri substan- rtis anitiam : Hippocrates enim libro de glandulis cap. vix. cerebrum inter glandulas refert: cum dicit, κο αν αἰδόνας ἐν κεφαλιν ἴκελον αλνι dcc. Id est Ca-ρur etiam iHum glandulas habet, cerebrum enim simile glanώa-Iae. Neotericis tamen laus non est detrahenda, cum per

microscopia sua ipsas glandulas viderunt. Cum vero tenuiores illi S salino- volatiles suc ci non diu in hisce glandulis morentur, sub corticali alja quaedam medullaris & alba substantia residet: haec nihil aliud revera est, quam compages quaedam fibrosa ex tenellulis fibrillis contexta : quae a glandulis dictis , seu corticali substantia originem sumunt: sunt autem hae fibrillae tubuli seu canaliculi ex quibus ipsit nervi cuduntur : ex glandulis quippe

praedictis uisci sequestrati per hos tubulos in nervos clu

178쪽

Ventriculorum

13o Cerebri ejusque appendicis Anatomia.

cuntur. Omnes quippe fibrae seu tubuli isti medulla res a circumferentia cerebri & cerebelli seu a corticali substantia Veniunt, & in corpus callosum seu medullarem substantiam terminantur: videntur a deXtris & sinistris aci invicem concurrere, Sc si eorum cursus non prohiberetur,

angulis rectis mutuo decusarent: atqui hoc verum esse patet eX striis S lineis quae a peripheria corporis callosa utriusque Hemisphari ii ad medium usque quod sepimen tum vocatur) ducuntur. ΕX hisce mihi videtur partim tubulos hos una cum succis per corpora striata ad medullam oblongatam, & partim per radices hujus fornicis ferri,

ut isti succi medullae oblongatae ac nervis communi centur. Verum enimvero cum nihil non alicui destinatum usui occurrat, certe ipsum hoc vacuum intra Cerebri globum haud frustra conditum esse suspicamur. Antiqui hanc ca-το am adeo magni fecerunt, ut illic statuerint spirituum

animalium officinam, ubi & procreentur ipsi, S praecipua

functionis animalis opera moliantur. E contra autem, recentiores haec loca ita vili penderunt, ut eadem materiae eXcrementitiae, ac foras amandandae, meras cloacas esse

asseruerint. Profecto ista veterum opinio facile concidit, eo quod spiritus animales utpote valde subtiles & avolare apti. non tam spatia ampla & aperta, quam meatus &POrulos angustiores, quales in Cerebri substantia eXarantur , requirunt: nam hi spiritus siquidem pro variis animae facultatibus, in varias series & diversos ordines componitdc διατάονετα oportuit . idcirco intra peculiares velut tractus & orbitas commoveri debent. Porro si quis Cerebri fabricam eXactd considerat, & serio perpendit, quod hi ventriculi tantum accidentaliter de Cerebri complicatione resultent, longi aberit, ut suprema animae sedes illic figatur, ubi nobilissim pirituumsatellitio stipata, functiones suas exequi aut obire possit. Neque enim omnino constat. eX quali materia, & quo artificio spiritus ibidem progignantur, nec quibus eXinde emanationum viis , in re

liquas Cerebri aut systematis nervosi partes deriventur. Qua seropter anatomici fere omnes, qui citerioris seculi fuerunt, illud vilius cloacae ossicium interiori huic Cerebri camerae delegarunt. Cui opinioni fides nonnihil astruitur e X eo , quod hi ventriculi in defunctis saepe aqua repleti conspiciuntur: etiam ab illis versus infundibulum, via patescere videatur. Observare est quod ubicunque ja irin partem aliquam copiosius influat eamque riget, illic

179쪽

Cerebri ejusque appendicis Anatomia. 13 I

E sero se perfluo, ac inter circulandum derelicto, vapores aut humores aquosi progignuntur ; qui ut plurimum , aut

per inuola vapor a foras exhalent, aut per venos, aut Pervasa bmphatica in sanguinem reducuntur. Cum vero sanguis uberi satis influxu , cerebri non modo corticem , at etiam interiorem medullam irrigat, restat ut latexfrofui

si quando magis in sanguine abundat, quam ut superfluitates ejus immediate per venas, vel per lymphaeductus, si qui adfuerint, reduci aut a glandulis secerni queant) in specum hunc intra plicaturam cerebri exeavatum dilaba

tur.

Et quoniam aquam in ventriculis cerebri congestam per os isώ- os cribri forme in nares. per glandulam vero patuitariam in palatum destillare solummodo agnoscant , eam par tium istarum structuram ese ostendam ut neutro modo id

fieri possit. Supposito itaque , quod postea clarius pate- iuperbit, nullum omnino humorem a cerebro & ejus ventri. culis nisi per infundibulum in glandulam pituitariam de- ' , poni & inde excerni: plane constat nihil ab hac glandula piam suscipi, quod non in sanguinem iterum amandetur, quod in vituli capite expeIiri potest: nimirum in hoc animali os cunei sorme sub glandula pituitaria positum diversis aliquando in locis, aut saltem uno largiore ductu perforant, meatus autem illi paulo profundius penetrantes in duos ductus dividuntur, qui os cunei forme CX utroque latere perforant. & in venas jugulares utrinque terminantur , adeo ut si lac aut atramentum foraminibus istis e siphone inijciatur, statim in venas jugulares utrinque pervadat : nihil autem tincturae circa Palatum , nares, OS , sauces, aut laryngem apparebit: adeo ut in vitulo humor omnis k cerebro proveniens , totus iterum in venas redeat; quod ipsum etiam in cranio humano eX periri licet ε quanquam enim os cuneisorme calvariae humanae glandulae pituitariae subjectum nunquam periretur, at alii ductus excuduntur quibus serum omne a ventriculis cerebri in sanguinem rursus derivetur: duo quippe vasa ex utroque sellae turcicae latere consita sunt, quae hiantibus quasi osculis aquam omnem a glandula pituitaria destillatam eκcipiunt & in venas jugulares utrinque extra calvariam deponunt: quorum ductus facile patebunt, si aqua aut lac δ siphone in venam Jugularem utram vi S prope calvariam vi injiciatur, mOX enim res injecta conspicjetur prope glandulam pituitariam erumpere atque scaturi-Ι 1 re,

180쪽

13a Cerebri ejusque appendicis Anatomia.

re, certo utique indicio quicquid seri in cerebri ventriculos. atque ex illis per infundibulum secernitur non depluere in palatum, sed in sanguinem denuo refundi, eique

comma sceri.

An oes Quod autem nihil per os cribri forme in nares pertranseat, ipsius partis conformatio satis arguit: nam licet in .-- i Bridis calvariis foramina istius ossis aperta & luci pervia vi

laribu, deantur, in Vivo tamen animali a nervis & membranis δεηmor tu processu mam miliari utrinque prodeuntibus omnino in- r. h. farciuntur : quin imo stipe accidit ut aqua inter anfractus is, . cerebri diu accumulata, tandem disrupta pia matre cui inclusa est in medullam oblongatam . nervorumque Origi-xes decumbat . inibique stagnatione & continuo incremento totam cerebri basim eo usque Obruat & corrumpat ut tandem homines, extinguat, quod tamen raro aut nunquam evenire deberet, si per os illud cribri forme tam facilis daretur eXitUS. Humorem autem intra processus mammiliares contentum ipsos non permeare & pertransire melius innotescet, si ipsorum substantiam , conformationem & usum paulo accuratius perpendamus : duplice enim substantia non aliter ac reliqua' cerebri partes, ex medullari scilicet & corticali conflat: in medullati autem & alba parte ibi spiritiis animales proculdubio hospitantur, unde in nervos ab

ea extortos & in nares implantatos eXcurrunt: si autem aqua an Cavitatibus processuum contenta per medullarem

ipsorum substantiam in nares transeat Sc extillet, neces e est ut per nervos fluat, & ipsorum corpora pervadat, at quid inde de olfactu fiet, si ipsa ejus organa continuo humore ita scateant: quinetiam si aqua medulla rem processe supm substantiam & ipsos nervos permeet & in aperta naritim spatia deferatur, quia impediet quo minus ipsi spiritus qui longε tenuiores & subtiliores sunt multo citius avolent:

Ipsa insuper horum processuum in brutis amplitudo aperid demonstrat eos excretioni minimδ inservire : cum enim inter omnia vasa quae in partem aliquid afferunt &reportant, respectu usus , exacta quaedam habitudo S a nalogia fuerit: si conferamus vasa omnia quae aquam in Ventriculos cerebri deponunt, cum infundibulo simul&hisce nervorum tubulis, eaque in diversas animalibus inter se comparemus, clare patebit processus mammiliares nullum omnino humorem pertransire aut Os cribri form e

SEARCH

MENU NAVIGATION