Steph. Blancardi Anatomia reformata, sive, Concinna corporis humani dissectio, ad neotericorum mentem adornata ... : accedit ejusdem authoris De balsamatione nova methodus, à nemine antehac similiter descripta

발행: 1695년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tum eXtra attigerunt, instar arcus inflexi statim incurvari & in tendinem alterius lateris & ventriculi obliquo ductu inseri. Perspecto fibrarum utrique Ventriculo communium im4irisisIἡ ductu. restat ut, absciso deXtro Ventriculo, quo Ordi- fbra exse- ne sinistri ventriculi fibrae ferantur pariter expendamus: riρ OS uti eidem ossicio ambo ventriculi inserviunt, ita s 'milis ubique machinae ratio atque forma occurit : duplici enim& inverso fibrarum ordine, iisque in oppositos omnino tendines desinentibus instruitur. Fibrae enim exteriores per totum sinistri ventriculi ambitum a sinistrulatere versus dextrum complicatae , spirali flexu assurgunt, ibi demoue in basin cordis terminantur. Interiores autem ejusdem ventriculi fibrae quae cum exterioribus ubique & circa conum continuae lunt contrario prorsus incedendi ordine sursum obliquε omnes in basin ascendunt, ejusque tendini inseruntur , atque

interiorem ventriculi parietem constituunt. At neque fibrae exteriores omnes tu hoc ventriculo ab Fibra/ω-

ipsa basi in conum pertingunt, & non nisi pluribus abrup- ristrer de xj eousque separari possunt: plurimae enim in medio cor si dis ambitu a communi via & tractu deflectunt, & sub fibris proximδ praecedentibus demeris . in tendinem oppositi lateris obliquδ ascendunt, adeoque breviorem ductu suo circulum describunt. Quae contrarii ordinis fibrae quotquot longiores sunt, ad Fibra emi

conum cordis concurrunt, & circa ipsum in sese mutuo zontorquentur, adeo tamen ut relictum in medio centrum , tenuissima cordis pars si t. LX quo perspicuum satis videtur fibras externi & interat parietis, easdem omnino & continuas esse: & licet

videantur contrario modo ferri, motus tamen eosdem

perficiunt; verum ita , ut dum cordis oppositos tendines in sese constringunt, utrosque ejus parietes in arctius Sc angustius spatium contrahi necesse sit. ι Unicum hoc addendum restat , non omnes fibras in endinem circa ostia cordis situm, immediati desinere: 'terum aliquas in Carneas quas vocant Columnas, eX UtΓΟ-iue Ventriculi sinistri latere protuberantes terminari; membranas

Juae tamen columnae varios tendines in membranas mitra- νςrmi Uari

&cum ipso tendine in basi cordis conjunctas 'adeo ut ad motum cordis perinde sit, utrum iuc an illo modo basin cordis assequantur.

ei dictas, dimittunt;

42쪽

Vidimus hucusque, quam vario Sc obliquo ordine fi-hrae carneae cordis latera & parietes cingant: superest uiquam affabre omnes circa conum cordis complicentur , eXPonamus : quod quoniam elegantius delineare quam describere in promtu est , hoc solum advertere sufficiet, ut motus cordis & fanguinis circularis est , ita & fibras omnes , motrices utriuique machinas, hic velut propius in circulum re quasi centrum adduci. Et sicut internae ventriculi fibrae, contrario ad eXternas ductu seruntur : ita sit coni pars interior & ventriculi cavi tati proXima perpendatur, constabit quoque fibras ejus, inverso a prioribus ordine , velut in circulum paritet componi. Quandoquidem denique majore nisu & vibratione opus est , ad sanguinem in remotissimas corporis partes, quam in vicinos tantum & laXos pulmones pro pellendum ; ideo observandum est , ventriculum sinistrum majori fibrarum robore, iisque fibris crastioribuiquam deXtrum firmari. Structura cordis exteriore hactenus perlustrata , de auriculis merito aliquid dicendum cst: neque enim minori artificio formantur, quam cor ipsum , licet eX mi ndri mole consteot. Quin & par cordis & auricularum usus & fabrica est. Musculus enim una cum corde ambae sunt & eodem fibrarum ordine construuntur. Quini mo uti motu S earum cordis motum antecedit , ita Nnervos ab octavi paris surculis prius quam ipsum cor illi attingunt, sortiuntur. Et quidem fibrae carneae intermem diae. in oppositos tendines feruntur : quippe tendo in cordis basi auriculis etiam communis est . cui velut fulcro innituntur, ex altera autem parte auriculae deXtrae, qua

venam cavam respicit, puriore & tendinoso planε circulo firmatur: inter quos fibrae in hunc & illum delatae lterminantur, uti ex cordis humani auricula dextra inver' lsa & explicata constat. Postquam ad hunc modum externam cordis superi, lciem atque teXturam eXplicuimus , proΣi md sequitur, ut quo intus apparatu instruant.r omnia, conspiciamuS. Sicut autem externa cordis facies , laevis &aequalis est, Propter Commodiorem motum; ita ob eandem causam interni ejus parietes inaequales maximi sunt Sc dispari ritu contexuntur : quippe per totam intus cavitatem in diversa interstitia & sulcos cor excavatur. & fibris car

43쪽

De Corde es Pericardio. U

Omnium animalium cordibus arquδ hoc accidit, neque quibus adsunt , simili ordine atque more fabricantur ;quippe pro diverso animalium genere , atque eiusdem specie magnitudine & robore, plurimum discrepant. In majoribus enim animalibus , quorum sanguis longius trajici & fortiore motu urgeri debet, ventriculi cordis carneis fibris & parvis quali musculis multifariam hino inde protensis intus firmantur, atque in scrobiculos vari E fn- Obsertiatis. duntur : Et quo grandiora animalia sunt, eo majores atque pauciores istae fibrae carneae reperiuntur, sed scrobiculi altius imprimuntur. In humano autem corde . s-hrae minores sunt, sed perplexa & multiplici serie disponuntur, & supra quam in aliis omnium cordibus, numerosiores existunt. Porro, ut in majoribus brutis ventriculi cordis majoribus intus fibris quam in homine dOnantur: ita auriculae quoque, nempe in equo dc bove.

largioribus fibris , veluti digitis . huc illuc protentis &diversa spatia distinguuntur , quibus contractis. latera illarum ad exprimendum sanguinem mutuli contrahuntur : de caeteris ventriculorum fibris nulli dubium esse debet , quin motui cordis & lateribus ejusdem constringendis inserviant. Uti vero fibrae istae carneae ad eordis parietes constringendum plurimum conferunt , ita quo arctius hoc fiat rufism ct S internae ventriculorum partes sibi magis appropinquent, suiς'rum 'fissurae ista si ve sulci in animalium grandiorum cordibus ς' apprimδ conducunt: neque enim laevis & aequalis intus superficies idem pateretur. Quocirca hujusmodi interstitia sive fissurae in veniticulo potissimum sinistro Occurrunt , utpote quae huic sollim necessaria atque ex usa esse videntur : quippe cum substantia ventriculi sininistri ex fibris obliquε circularibus praecipud confletur, atque undique in sese velut in circulum constringatur: non potuit tam prope , R in ambitum tam arct ε contraha , nisi excavati in pus sulci & rugae hujusmodi motui locum Concederent; ventriculi autem dextri paries cum multo tenuior & iinistri quasi appendix, ejusdem lateri atteκtus

sit, motuque tantum circulari coarctetur: in eo tam pro fundae foveae non admodum requiri videntur : Verdim Cum hic propter lateris tenuitatem , ab irruente sanguinis torrente, aut propter suppressum cordis motum a nimia

ejus copia ultra debitum tonum distendi eo usque possit ,

iit fibrae ejus sese restringere & restituere non valeant ,

44쪽

2 o De Corde se Perieardis.

quod in sinistro ventriculo propter parietis robur & cras. sitiem neutiquam timendum est in dextro hujusmodi

incommoda quo melius praecaveantur, carneus quidem musculus rotundus & insuper validus circa mediam ipsius regionem a septo cordis in latus Oppositum porrigitur, ut in corde ovillo, ho vino, aliisque videri potest: in humano autem corde, duae vel tres carneae hujusmodi fibrae Plerumque reperiuntur: quarum usus , si non ut addu-Catur eJus paries, at saltem ne nimis distrahatur, plurimum conducit.

Cordis interna facie hunc ad modum explicata, jam nobis dicendum est, de Papillis Sc Columnis carneis, Va mulisque ad diversa cordis ostia sitis, tum queis id sanguinem a venis excipit, tum queis eundem in arterias expellit. πη illa. Quae in dextro ventriculo occurrunt papillae, sunt carunculis quaedam teretes & oblongae, e lateribus ejusdem excrescentes & sursum porrectae, E quarum summo apice fibrae quaedam tendi nota procedunt, & membranis, quae

membra nae a figura locuspides dicta sunt, a'nectuntur. Membranae s autem istae circa marginem hujus Ventriculi eXortae, undique ostii ejus limen cingunt : adeo ut, cum mucrocordis in omni systole versus basin adducitur, papillae quoque sursum motae, fibras suas, quasi lora multum relaXata, remittant; quo fit, ut quoque membranae, quihus alligantur, laκε pendentes, a sanguine in omni cordis systole expresso, quasi vela vento impleta sursum propellantur proindeque ostium illud cordis tam accuratε occludant ut ne una liquoris gutta in auriculam refluere possit, sed in pulmones qua data porta, totus eXpellitur. . rumque Verum ut in omni s1stole Cordis , cono ad basin propius adducto, papillae fibras suas multum relaxant; ita in diastole conus iterum recedens, papillas earumque fibras secum simul deducit: unde fit ut membranae quoque detracti, ostium cordis protinus recludant, &sanguini ab auricula impulso fores quasi aperiant. Atque haec ita fieri, & in omni cordis systole ac diastole, hanc esse actionem & munus valvularum , satis constat : verum agendi ratio & perficiendi modus non nisi ex situ & structura papillarum, quibus alligantur, ita facile

concipitur. Nam licet certillimum sit, membianas tricuspicies a sanguine sursum in systole regurgitante, eo usque veli instar inflari, donec ventriculi orificium prorsus

45쪽

De Corde se Perieardio.

obturent, quo tamen modo & eX qua partium consorma- Ratiatione hoc contingat, observatu dignislimum est. In his snare in vero tribus rei totius ratio, & machinae artificium con

sistit. Primo, quod papillae extra lateris interni superfi-ziem longius emineant & protuberent. Secundo, quod in eodem omnes , sed in diversa lateris parte , sitae sint. Terrio, quod papillae in latere membranis, quibus alligantur, opposito constitutae sint. Nimirum hoc situ Zefabrica papillarum ericitur , ut membranae semper aliquanto spatio a lateribus ventriculi distantes, primo quasi ictu sanguinis in omni systole sursum repercussi, facile attollantur; cum enim, remissis Papillarum fibris . tam lax ε , ct transversim fere in medio ventriculi pendeant; fieri non potest, quina regurgitante sanguine, & intra

ambitum ipsarum elicepto, non aliter quam vela vento, impellantur, & quo usque lora remittunt, eXplicentur: illae autem eousque cedere debent, donec membranae undique extensae orificium ventriculi omnino occludunt. - Verum eaedem fibrae si immediate ex iplas lateribus Pentriculi orirentur , utique membranae interno parieti zordis propius accubantes, sanguinem retro eXcipere at-lque ab eodem sursum attolli eaedem non possent, sed ea in dem qua influxerant via iterum eum expelli paterentur. Psito Popillarum Vero usum atque rationem melius intelliget '

quispiam : si carneas columnas δ lateribus finistri ventri-j vij ex xuberantes, atque eidem prorsus Ossicio destinatas

attentε perpendar non enim ad motum tantum factaectunt', aut membranas sibi adnexas solum contrahunt ,

quod ostiolum cordis potius retineret) sed ideo maxi

me constitutae sunt, & extra reliquam interni ventriculi superficiem in tantam eminent, ut membranas a lateri- Ius ventriculi satis distantes teneant, quo facilius a sanguine ab infra suffuso repulis, orificium. illud cordis cui attextae sunt , prorsus claudant. Quam membranarum ublevationem , & orificii istius inder ocellissionem, ι immisso per ostium vel conum cordis siphone & injecta aqua facile quis imitae i poterit, S aperte conspicere, si modo auricula & vena pulmonalis ad basin cordis prius 1bscindatur , idemque pariter fiet, si coli aqua ferε reple

tum circa conum comprimatur.

In dextro ventriculo membranae omnes fibras suas a

'apillis haud directe quidem accipiunt : illarum tamen ape hoc praestant, ut sanguinis recursum pariter impe-

46쪽

a r ne Corde se Pericandis.

diant: qui pee cum undique contiguae sint, quam primum membranae illae, quae rectas fibras a papillis insertas habent , sanguine sublevantur . reliquas quoque quibu conjunctae sunt , simul attolli , & a sanguine superiurvergente impleri & distendi necesse est. Quod ut commo-ldius fiat, existimare par est, sanguinem in omni diastole in cordis thalamos injectum , inter membranas istas & parietes retro se insinuare, eademque quo plenior ventriculi cavitas evasit. eo magis attolli & quasi distendi ut ex aqua ad plenitudinem ei instillata , vel ε siphone per

apertum eius orificium injecta apparet . cui multu taetiam conducit, quod fibrae a carneis columnis & papillii porrectae sanguini pone membranas istas influenti. apertum per spatia sua transitum praebent praeterquam es ita

quod sanguini. quas per cribrum . succutiendo & misscendo fortε inservire posJnt, sui insuper usui imprimis

destinari videntur . tum ut membranas intra debitos ex

rensionis limites contineant, tum ut sanguini aditum faciliorem patefaciant , quo seiundique in penitistii nos ven- ltriculorum anfractus & recessus commodius insinuet , eoque dilatationi coi dis & valvularum revelationi acce- randae magis conferant. Sanguis enim cordi immissus, dc intra fibras receptus. mox eo impletur, simulque in tumescentia sublata sibi ipsi hac via exitum praecludit Mecut cum cor se constringit. sanguinem per patulum orifi- Cium in magnam arteriam propellere necesse habeat. Semiluna. Uti autem sinister ventriculus quia majori Oper h destinatur & fortiore nisu utitur tum robore tum Pa rietis crassi te dextrum longe antecellere debuit: ita car neae columnae , ipsiusque fibrae & membranae, ad eundere finem , dextri ventriculi consimilem apparatum magni gndine atque firmitate largε superant. Quippe uti systo te sinistri ventriculi multo fortius vibratur , ita robu-ctioribus hujusmodi machinis opus fuit ad sustinenduirianguinisi impetum , eumque per magnam arteriam di. gendum. Sanguis autem . postquam per arterias ir Ruit . ne quacunque de causa denuo eadem via in cor. dis sinus regurgitare possit, membranae tres. a figurat fr=m una si ad Utrumque. cordis ostium , tum qua sanguinem in pulmonem, tum qua in Aortam expellit

constituta ' ista qlice a sanguine represse , si quando id

fieri contingat: a explicatae adeo arcte sibi mutuo ad- a Plantur, ut arteriae canalem prorsus obturent. Ut ea

47쪽

abscita serε ad radicem arteriae trunco, & aqua vel spiritu immisso luculenter patet. Ex quo valvularum situ fatis constat, quam facilem ejecto sanguini eXitum praebeant: quantum:vero eidem , si ille regurgitare contigerit. reprimendo inserviant, etiam constat.

Valvulas hasce cordis osseas vidisse memini in asthsmatico quodam S dyspnaea ac cordis palpitatione Laboranti, cujus pulsus tandem adeo parvus erat ut a me viX sentiri potuerit, ipsa horacis cavitas lympha erat repleta. Cordis domicillio ita per omnes partes &recessus lustrato : ut in more positum est , ita δ re quoque erit, videre

quali apparatu sanguini ad illud confluxo& mox refluo

ductus & via sternatur. Igitur ante limen auricular dextrae , nempe ubi vena In homino cava ascendens cum descendente congreditur alveum suum in auriculam cordis eκonerare parata est et tuberculum quoddam a subjecta pinguedine elatum & notatu cendat. valde dignum occurrit, cujus obtentu sanguis per venam descendentem delapsus , in auriculam divertitur , qui alioquin in venam ascendentem illaberetur , unde sanguiς per istam venam cor versus assii rgens hoc pacto reprimeretur valde Sc retarderetur : Et quoniam in erecto corporis situ atque figura majus inde periculum immineret, ideo vena cavat in humano genere hoc ipsum tuberculum majus.& l si eminentius quam in animalibus Capite prono obtinuit adeo ut si digitum alterutri trunco immiseris, in alterum viΣ pertingas. In quadrupedibus autem nonnullis fove nimarum E3 bruti . Cane , equo , bove ubi cursus sataguinis ab alterutro.

Corporis eX tremo aequabilior & quali in plano est : &propter cordis dependentis molemi atque ponduS, Uterque Venae carae truncus aliquantulum versus cor declivi' est, licet tapto drverticulo opus non iit, non tamen

omni prorsus distituitur. Porro ne sanguis hie in confluvio aestum aut gurgitem faciat , dum auricula contracta liberum ei ingresselum non condedit: ideo: vena cava hic loci in majoribus animalibus, tam homine quam brutis, tota circumcirca musculosa est, tum ut venae tum cum intra justos tensionis limites coerceat , truncum ut sanguinem quem sinu suo complectitur , in auriculae amplexum continuo & validius, urgeat. Quem ut auricula arctius comprehendat , ct in cordis ventriculum ulterius pro-

48쪽

ies quid ad

aequalem sim' est iis

pellat: fibrae ipsius internae a radice auriculae, ubi basis

cordis conjungitur, recta eXtrorsum versus venam ca-Vam porriguntur, sanguinemque ab illa suggestum in se rapientes, quasi digitis complectuntur: & moX cordi tradunt: & profecto fibrae istae in auriculis majorisiani imalis, equi nimirum & bovis, simiarum digitos mole sua aequant, atque officium procul dubio idem exequun

Et uti ante dextri ventriculi limen protuberantia ista in venae cavae ascendentis cum descendentis congressu memorata. impedit qui minus sanguis ab illa defluens, clium ab illa a scendentem de cubitu suo deprimat': ita extra sinistri ventriculi ostium non minori artificio cau- Tnm est: ne sanguis b, i qui, cuin impetu projicitur . in has misias parita inique distribuatur, cum enim ostium

4llud cordis sursum recta aperiatur, si canalis qui pri- mum sanguinis impulsum excipit, recta pariter ad capi, tis iregionem duceret, fieri non posset quin rapidε nimis sanguinem io cerebrum suffunderet : S per vibra- liuonis impetum ampliari sensim ad Eoque partes infe- lrioris corporis vitali suo genio & pabulo fraudare ne cesse haberet. Quod incommodum ut divinus artifex

prorsus evitaret in animalibus quorum corda soletiusmoVOntur, aOrtae truncum squi cordi proximus est) adeo flabi δ conteXuit, ut sanguis in arterias axillares & ceris vicales non recta sed ambitu velut facto , incurrat: nam , in medio inter ventriculum & arterias istas spatio aorta svario tamen in diversis discrimine) plurimum inflectitur : quo fit ut incurvatus iste angulos fan

guinis ejecti impetum & primum ictum sustineat; &

maΣimum eju8 torrentem versus aortae truncum des .cendentem dirigat, qui aliter superioribus arteriae magnae rami imius impenderetur, eo usque plus fatis eos distenderet, & impetu suo caput cito obrueret. - Propter arteriam igitur incurvatam , sanguinis a corde projecti impetum & torrentem in truncum descendentem reflectit: ne vero totus illac propellatur , arteriae axillares & cervicales intermediae eo modo constructae sunt, ut praeterfluentis sanguinis partem debitam necessario eXcipiant; quippe latus arteriae cujus libet dextrum , sinistro multo elatius est, unde liquoris in maJore trunco transiuit pars aliqua intercipi opor

49쪽

Si vero arteriae dis ex utroque latere aeque rectaeps uerent , sanguis ferδ totus illibatus earum ora prae- non

Antequam vero cordis texturam relinquamus . de με

Νωjbus hoc dicendum est, qui solummodo in aquis vi- Pse min

isti . illi duntaxat unico cordis ventriculo I gaudent ;rsa λὶ quia pulmonibus carent , per quos iis erat respirandinin fini ster ventriculus necessarius non est quia multas illa tantum destinatur , ut se 'guis' ex pulmonibus accipiatur, ac in arteriam magnam e&pellatur ; ideoque 'non existentibus pulmonibus '' desinit quoque illa 'cavitas existere ι Progrediemur nunc paulo ulterius ,

videamus quomodo chylus in sanguinem transmutetur, 3 ad sangainis periodus peragatur. L, i ylus in ventriculo , intestinis 1e lacteis Vasis Φ..isia. pi paratus , necdum ad seu summum perfectio iis, nis gradum deductus est', sed priusquam eum assequa- scitur. lnv pulmones , ae sic deinceps totum eorporis systema in pertransire debet , sicque magis magisque alteratum-esulaturatiorem, qudiu ante, tincturam accipit. Cum igituri l cluctu thoracico in venam subclaviam ascendat Eibidem primo sanguinis purpura inbuitur,'& fluit eum

e em per dedi tram dordis auriculam , in cavitatem ejusdem lateris dextram mediante arteria pulmonari in pulmones, in quibus t aereis particulis his mixtis; per venam pulmonalem in sinistram auriculam . sinistrum- Periodus que oldis thalamum, mittitur , qui sanguis chylo 'ad- sera i i mixtes , corde oXpressus per arteriam magnam im Τiper totum corpus distribuitur: inter distribuendum variae anticulae pid varia canali florum dispositione se- gregaritur quidem sed quod reliquum est per venasium oves in venam cavam & deXtrum cordis latus ac pulmones , ut dixinass', reducitur. Atqui ista sangui- λnis circum vectio Periodux fanguinis i seu vocabulo Bdrba rico . Circulario sanguinis dicitur, quae inventori Harveo immortales laudes reliquit. Antequam vero cordis musculum deseramus superest ut advertamus , quod foetui adhuc in utero concluso ubi respiratio liberὁ fieri non potest. & proinde totus sanguis per pulmones transire necesse non habet providi cautum est, ut maXima pars ejuS alia via tran9 intuit: quippe in Petu nondum eΣcluso, immediate infra tuberculum illud supra memoratum, Ioramen ovalu dic-

50쪽

as, D e Corde es Perieardis.

tum in venam Pulmonariam proximi adjunctam, recta

is stibis, ante sinistri Ventriculi fores, aperitur, per quod maxi ramen ma pars sanguini S a Vena cava reducis, immediatδ ante. με destri ventriculi limen in venam pneumonicam infusa cum reliquo sanguine, ab accensione in pulmonibus redeunte, simul in sinistrum ventriculum demittitur. Ne autem eadem Via redeat , membrana quaedam undique

foraminis ejus limbo nisi in parte infima, attexitur , Sctanquam velum infra ostii ejus infimum ambitum in venae pulmonariae trunco laXE dependet : s adeo ut sanguini evena cava assiuenti facile cedat, & ires quasi ultro pandat: eκ adverssi autem latere, si sanguis o vena pulmonyria in venam cavam remeare Br urgeatur, membra ista. primo sanguinis appulsu, venas pulmonariae lateri applicatur , adeoque incursum ejus omnio repel- non absimii prorsus modo ac ductus ureteris inter vir, duplicem vesica,tunicam periratus, liberum & apertum urinae influxum concedat, refluxum vero omnino prohibet. canalicu- . Quoniam sanguinis reliqui in ventriculum cordis dex-- or criρ' trum influentis, i & ab ilio in arteriam pulmonariam ejecti, copiam omnem per pulmones adhuc pertransire nulla cogit inecessitas , ideo ad partem ejus a pulmone di-vςrtendam , canalis insuper arreriosus ex arteria pulmonaria in aortam ipsam aperitur: unde sanguis δ dextro ventriculo expulsus magna eX parte per istum canalem in aortam trajicitur, atque una cum reliquo sanguine in totum corpus dispergitur. Quum autem foetus eXcludi

tur de respirare incipit, foramen & canalis iste, utpote quibus nihil ultra opus est, sensim & indies coalescunt, donec hoc tandem penitus occludatur, ille in ligamen tum impervium paulatim degeneret. Atqui haec sunt, quae de cordis fabrica , sanguiniique periodo dicenda ha-.-amus. Ad Tyronum faciliorem captum , Tabulas sequentes apposuimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION