Steph. Blancardi Anatomia reformata, sive, Concinna corporis humani dissectio, ad neotericorum mentem adornata ... : accedit ejusdem authoris De balsamatione nova methodus, à nemine antehac similiter descripta

발행: 1695년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

781쪽

hus latiores sunt areae, ubi copiosus Deliciter separatur humor: in alia autem portione, ubi nulla fere fit secretio, &collectio succi, ita angustantur areae, ut minimum remaneat spatium . & inconspicua quoque fit moles loculi, unde carnearum fibrarum, & vasorum color variat ab apparentia partis, ubi ampli, & turgidi luxuriant loculi. In pinguedine. S interstitiis musculorum 8c intra ipsas conglobatas glandulas frequenter glandulae minores cicerum seminibus, rubrae reperiuntur , quae sectae concretum sanguinem ultra loculos continent. Quare ex his omnibus mihi conjectari placuit, glandularum compagem de facili vitiari, unde obstructis meatibus, Vel plus justo laxatis , deficientibus volatilibus particulis, fluiditatem inducentibus, vel luxuriantibus coagulativis salibus, congestiones fieri, & consequenter ineptam reddi pro separatione lymphae: hinc tam multiplices glandulae elitant, ut deficientibus aliquibus, aliae praesto essent.

Circ a laxitatem, Sc soliditatem glandularum, A qua nonnulli arguunt diυers insubstantiam , & oporatιonem , philosophari licet, mollitiem ortum trahere a majore loculorum copia, eorumque potiori amplitudine, unde laxiores sunt areae . contenti fluidi copiosior proventus, & ita glandula pressionibus cedendo, mollis apparet: In aliis autem , ubi tartareae materiae copia loculos, vasa, vel interstitia replet, non solum glandulae corpus densum , &durum, renitensque efficitur, vertim ejus moles lGngδauctior redditur. Interdum etiam opposita methodo angustatis vasis, exinanitis loculis , & quasi convulsis, &ietractis fibrarum fasciculis , minor, gracilis, & dura redditur glandulae moles. Discussis itaque his, quae in conglobatis glandulis substantiae varietatem, & compagem indicare videbantur,atiaru/ngian larum structuram indicare decet. In glandulas igitur, quaesubcemuriati renos appellantur, tam arcta

est: patium compositio, ut dissiculter earum dissolutio pateat. Quae tamen post diutinas aggrestiones colligi potest. Secta itaque hujusmodi glandula perlongum solida enim,& densa est) e)us moles integrari videtur fibrosis corporibus a peripheria versus medium deductis, ut in renibus contingit. Haec autem corpora sublutea sunt, & sanguineis valis irrigata, subrubro inficiuntur colore. Fistulosa sunt probabiliter, & excretoria vasa : eXOrtum vero tra

782쪽

63 De Glandulis

mitates, & membranam ambientem locatis . Lutea hae corpora Ovalem ut plurimum, non raro depressam servant figuram. & probabiliter sunt loculi glandularum, quibus mediis separatus humor per fistulosa corpora, tanquam per eXcretoria Vasa, Versus centrum demandantur. Vasa excretoria hiant, vel saltem continua sunt cum substantia quadam cinerea , mucosa, cujus indolem, & mi- imam compotitionem certo assequi non licuit, quamvis interdum subrotundis coagmentari videatur minimis corporibus. Illud tamen evidenter observatum , eleganti vasorum reti, & praecipue nervis copiosillimis, candidisque,& reticulariter implicitis irrigari: unde verisimile videtur, hac substantia ulteriorem fieri separationem a nervis , vel satius esse appendicem eXcsetoriorum vasorum, eorύmque eκ tremitatum, cum immediate nectatur ductui lato, & amplo, qui per longum eX porrectus foras aperitur, & in renates Venas eXOneratur, altero autem capite ramos copiosis promit , a quibus separatum a glandulis , & fistulis humorem recipit. Sinus hic membrana tenui velatur, quae innumeris foraminibu S pertunditur, quorum forma inaequalis est, ita ut probabile sit, multiplicia excretoria interius in concavitatem hiare, aqua in e Xarata stigmata patet aditus, ut in renibus etiam proportionaliter observatur. Analogam structuram admiratus sum in glandulis locatis in intestino haerenti ventriculo carnoso pullorum , S gallinarum : etenim hae copiosissimae sunt,& elegantissimis sanguineis vasis ambiuntur, eXtensisque carnosa intestini membrana firmantur. Pili formam, &magnitudinem aemulantur, & patenti orificio, velut eX-cretorio vase, in concavitatem intestini hiant, & aperiuntur , unde mucosus succus, ptisanae hordeaceae sit milis, eXprimitur. Glandulae hujusmodi exterius membrana tanquam loculo, & principali organo de more integrantur. Interius concavitas Observatur, quae orificia quamplurima inaequalis figurae, & magnitudinis exhibet; Inter exteriorem namque membranam ,. concavitatem mediam , crassum locatur corpus quod diligenti lustratione solutum in filamenta & fistulosa corpora apparet. Qua-Propter verisimile est, separatum in folliculo ambiente succum per fistulosa corpora tanquam per e Xcretoria Vasa, in concavitatem deserri, quorum e Xtremitatibus rete eX- tenditur , cujus inaequalis areae, quasi tot stigmata repraesentant, quibus eructatus mucosus succus primo recipitur ,

783쪽

tur , deinde in concavitatem derivatur. Postrem b aliam Vobis indicabo diversitatem in glandu

Ii, quibusdam observatam , quae venos continuatae , per longum venae ramum , Vel saltem sanum habent. Hae conglobantur in corpus densum, gracile, longitudinis auricularis digiti, quod versus apicem ramo contiguae venae, seu sinu per longum oblique excurrenti communicat. In hoc ductu copiosa orificia manifestantur ambiens vero substantia de more coagmentatur rotundis Vesiaculis , seu glandularum loculis, quae intra areas a reti excitatas ut in aliis expositum , locantur. At quoniam ichor in sinu recolligitur separatus in loculis, ideo necessario intercedere debet excretorium vas loco lymphaticorum , vel fistularum , quod sagacioribus tandem occurret. Huc usque ex lustratis conglobatis glandulis videtur creator una, simplicique incedere methodo. dum scilicet eXcretorio vasi appendit unum , modo plures follicu.los, seu acinos membranosos , quibus mediantibus a vasis peculiarem separat humorem , eumque recollectum foras eructat. Eodem pariter artificio in compangendis visceribus alias indicavimus, monentes, jecur, cerebrum, Screnes glandulas esse, quibus mammas , testes aliasque consimiles partes addere possumus : In his etenim folliculorum compages e Xcretoriis vasculis appensa copiosa pro

bata

Nec opus est, ut iterum repetam curiosam Renum fabricam observatam, cujus ren sinister uvae ingentem racemum

referebat: Glandulosi namque folliculi membrana excitati pelvi continuabantur , unde separata urina in iisdem in pelvim irruebat. Hoc addam , eandem ad amussim structuram observatam fuisse. Gerebri glandulosam fabricam membranosiis folliculis

congestam mirabilis historia Puellae a Doctillimo Wephero

posita , nervose & evidenter probat, in qua totum cranium innumerarum fere vesicularum congerie replebatur,

a quibus exortae fibrae versus basia deducebantur. Non semel ingens vesica cerebri vices supplevit. Hepatis glandulosam compagem , praeter alias indicata, abunde firmare possunt observationes hydalidum, & tuberculorum, tartaro, vel concretis succis turgidorum.

Et licet in hepate folliculi glandulosa interdum longiores

reddantur sunt tamen veluti tot caeca intestinula glandulosa membrana eΣcitata, quod in Pancreate, de cujus glan

784쪽

De Glandulis.

dulosa structura nemo dubitat, deprehenditur, ita ut solliculi rotundi,interdum ovales, non raro oblongi, Caeci instar efformentur, qui tamen perpetuo, se ut separationis organum , habent. Hoc totum evidentissim δ conspicimus in piscibus, Sinsectis : In Xyphia etenim, Asello & aliis, ut optimo observat famigeratissimus Redi, loco pancreatis

vas eXcretorium eκtat, arboris instar, cui caecales utriculi appenduntur, quibus mediis pancreaticus succus separatur. In bombycibus, & consimilibus insectis, loco pancreatis intestinulum habetur, quod carneis fibris cingitur, & dum angustatur, quasi Colon, appendices lateraliter promit, intu Sie paratum succum continens, unaque cum hepatico ductu in ventriculi fundum hiat. He- par quoque eadem metamorphosi gaudet: Nam in cancris loco acinorum , & solliculorum conglobatorum caecales sacculi occurrunt, quibus separatur, & coacervatur bilis: & in erucis ipsis, dc bombyce intestinula oblonga appendicibus ut supra donata observantur. In Talpa 1mperati, gryllo, S consimilibus, hepatis loco multiplicium Carcorum congeries intestino appenditur. Quapropter non improbabilem censeo illorum sententiam . qui I sex. inter glandulas recensent: nec puto sollicit δ quaerendas esse minimas glandulas in ipsorum compage . cum sulticere probabiliter possint intestinula membranosa, quibus tota

ipsorum moles coagmentatur: sunt enim velut c cales oblongi folliculi quorum excretoria vasa continentes membranas perforantia, in epidi δε nidis corpus conglomerantur re tandem in unum desinunt. In insectis, &praecipue in locustis haec intestinula, quasi brevium caecorum congeries, testes efformant.

Pericardium ipsum glandula est, vel glandulosum corpus quod proprium humorem perpetuo separat. Hoc namque interilis cooperitur densa, & perpolita membrana, quae multum differt ab exteriori tunica. Sub hac locantur carneae fibrae circulariter, vel a basi ad conum ductae, vasa sanguinea quoque, & nervi. Facta itaque compressione in interiori membranae superficie, guttulae minimae, fer binnumerae, a determinatis orificiis prosiliunt. Hoc in homine, pennatis, bove & multiplicibus quadrupedibus, SC, perpetuo Observantur. Excretus humor, in bove Praeeipue, levi ignis calore evaporat, & tenuissimum tantum crustam relinquit. Diu laboravi indagine, an singulis orificiis laetitus, lata solliculu/ glandulotus continuetur. & intec

785쪽

De Glandulis. 63 7

inter utramque membranam custodiatur : an Vero sola tunica densa sit veluti amplus, R eΣtensus folliculus, cujus peculiaris structura serum a delato sanguine separet. Probabilius mihi videbatur. pericordium minimis folliculis ditari, eo quia compressum peri cardium tapius etiam post alteram diem guttulas reddebat. Pro hujus autem majori dilucidatione patiemini me observationem in Puero elapsis defuncto a me factam in medium adducere. In

hoc itaque pericardium totum crasses actum erat ad crassitiem semidigiti, & in basii, ubi cordi nectebatur, digitum

aequabat. Exterius ambiebatur crasso , & inaequali glanduloso corpore, quod in iobulos laciniabatur: interstitia vero suborta mucosis quasi placentulis concreti humoris. sublutei interdum, replebantur: quandoque fluidus ichore Xarati coloris coercebatur. Nonnulla quoque globosa corpora glandulosa intra se sinum habebant expositis substantiis refertum.. Corpus hoc glandulosum non omnino optima gaudere videbatur compage, & substantia . sed referebat glandularum congeriem morbosa auctione deturpatam. Sub exposito corpore eXcurrebant carneae

fibrae a basi productae, & vari E circumductae, quae evidenti canitie pollebant. Vasa quoque sanguinea producta ramificabantur, quibus succedebat interior tunica sanguineis vasculis valde classis , reticulariter implicitis irrigata, quae in interiori superficie magis occurrebant.

Huic membranae circa interiorem concavitatem arcthhaerebat mucosa quaedam crusta, seu pellicula, persimilis exaratis placentulis , subvitellini coloris , qua totus ambitus cooperiebatur, & vi evellebatur ; haec igni apposita in cochleari non solvebatur in fluorem . sed exsiccata magis solidescebat in formam quasi concreti seri sanguinei. Denudata igitur &compressa interiori hac peri- cardii membrana , ab innumeris Di d orificiis, parallelis ordinibus sit uatis , humor guttatim exibat de more. In tota peri cardii concavitate nullus stagnabat humor, sed tantiam continebatur cor , quod totum exteriori quasi amictu, crusta persimili jam exaratae investiebatur, quae arctde idem haerebat: quapropter avulso hujusmodi in-

Volucro, tenuis membrana cordis lacerabatur Sc ichors anguineus levi abrasione erumpebat . totaque cordiS moles, quasi tabida. & exulcerata videbatur.

Ex hac itaque mirabili, raraque historia conjectari licet , separationem liquidi, quod in pericardio manifesta

786쪽

batur, a glandulis circumlocatis factam esse, cum eadem phaenomena observata sint in succo ad densato intra peri- cardium , circa cor, & cisca membranam interiorem, ac in spatiis , & si nubus ambientis glandulosi corporis, unde, cum eX morbo corporis tantum auctio , & meatuum minimorum variatio subsequuta sit, separationis opus vi

detur a Plaste intentum & consequenter in pera cardio hoc glandularum ope ipsam usum fuisse : Hinc non leve indicium emergit. in reliquis subjectis idem opus in conspicuis subsequi glandulosis cribris , & porulis, qui ubi

ampliores redduntur , vel in figura vitiantur , e X irruentibus incongruis succis congestisque, & interceptis humoribus, patentes, & disparatie manifestantur glandulae.

Pericardium igitur separationem molitur seri cujusdam, quod in vivis, & defunctis perpetuo observatur. Hoc utplurimhm diaphanum est , interdum fibrarum quandam tincturam redolet, praecipuε in brutis, & quandoque turbidum cinerei coloris, & salsum reperitur. Hujus liquoris unciae quatuor in sartagine su per ignem CXpOsitae evaporarunt ante dimidiam horam absque evidenti Scalta ebullitione. relicta gracili crusta subrubra, quae in

terdum carnis elixae odorem reddebat. Serum hoc non

seniet ingenti extuberat quantitate: &in cadavere Civis nostri observatae ultra quatuor libras sublutei coloris climpersimilis humor in abdomine ad octo libras fluctuaret; Caeterum in visceribus, &in vasis grumefactus, ct niger stagnabat sanguis, qualis in brutis infusa in venas aqua forti, Passim occurrit. Contingit etiam in morboso statu totalis hujusmodi humoris privatio, ut in Nobili Domino observatum, cujus peri cardium absque humoret ita rectE cordi haerebat, ut avulsam secum raperet cordis tui stantiam , & in singulis visceribus glandulae miliareS tartaro turgidae manifestabantur.

LX quibus omnibus conjectari licet, materiam humoris Peri cardii is sanguine principaliter separari, cum laXatis mea tulis , vel vitiata glandulosi corporis structura insi-gBjε recolligatur copia , quae a nervis haberi non potest, oe hac deficiente, peri cardium cordi ita uniri, & consolidata , ut fiat arcta continuatio , sicut reliquis partibus mutuo se tangentibus accidit: Quare medius humor, DEi'ltem contiguis partibus cor harrens uniatur, S ita in suo motu impediatur. Moderata igitur quantitas hujus

787쪽

De Glandulis. 6 39

humoris eXigitur, quae eX perenni separatione minimarum guttularum , & eombibitione fibrarum , vasculorumque cordis talis conservatur probabile etenim est, ut in plantis , & in primaeva animalium generatione succedit, ambiens fluidum quam plures particulas communicare contentis corporibus. Hinc fortasse variata humoris peri- cardii indole, irruentibus scilicet filamentosis. & gluti- nolis seri languinei particulis absumptis a corde fluidis 8c tenuioribus, reliquas levi calore circa cor concrescere, ut in exarata superius historia observatum ess . In quem finem vero hujusmodi fluidum in pericardio recolligatur . aliis indagandum relinquo. Illud unum inisnuam, morboso reddito hoc humore, cordis motum a suo rhythmo dimoveri: & nuper in lecto cadavere cujus dam , qui passiis fuerat vibrationem , & tensionem inpulsu cum cordis angustia, in peri cardio gemina quali libra aquae turbidae reperta est, & sinister cordis ventriculus ita amplus erat, ut alterum cor continere posset, & arteria aorta extensa erat ad latitudinem trium digitorum , cujus interiori superficiei os eae squamae adnatae erant, ipstaque impens δ soli defacta erat. His tactis, transitum faciam ad aliam partem, in qua consimilia observaritur phaenomena : est autem tunica vaginalis restet involvens. sacculique instar continens, &laxe ambiens. Interiori superficie non intim E contigua est incluso testi , sed aliquali intercedente spa-tio,

veluti vagina eXcavatur , unde contentu S mador,

tenuisque humor inter utramque membranam, testis scilicet propriam , & hanc Vaginalem in sano etiam statu in tercipitur. Humor hac fontes habet non abii miles ab exaratis in peri cardio : fact a namque etiam levi compressione ejusdem tunicae vaginalis, guttulae evidenteS quarum aliquae grandiores sunt re fer δ innumerae . a statis orificiis prosiliunt , S repetita saepisis compressione erumpunt.

Membrana haec immiXtas habet carneas fibras valde manifestas, quae in equo insignes sunt, di transversim ductae versus epididymidis productionem , & per longum etiam reticulariter in Osculantur: quapropter minima etiam spatia occurrunt in interiori superficie in quibus ora humorem fundentia aperiuntur. An vero lymphatica ibidem exoriantur, non adhuc attingere Potui. Separatus igitur humor a vaginali tunica, cum in sano statu

788쪽

6 o De Glandulis.

statu paucus sit, tentamina non admittit; ubi vero mor hos e coacervatur insigniter , & aquosam inducit Herniam , aliquibus experimentiS aditum permittit. Igni itaque expositus humor coagulatur in gelatinam . quae subalba est, & solidior ea , quae ὀ cornu cervi eXtrahitur,& persimilis sanguineo sero vi ignis concreto quin S ase fuso vitriolo idem humor in solidam gelatinam concrescit ut in sero sanguinis Observatur : Hoc tamen non mihi perpetuli successit , sed interdum igne.totus evaporavit , levi relicta crusta , quae carnis coctae redolebat Odorem, & mistus vitriolo adhuc primaevam servavit fluiditatem.

Exaratis partibus licebit Peritonaeum, & Pleuram addere , quae in eXteriori parte , qua viscera respiciunt, perpolitae, laevesque sunt, & candidae tunicie, ut peculiari videantur donatae structura. Hae igitur partes multoties compressae perpetuo a determinatis foraminulis aquam fundunt diaphanam, &falsam: unde dubitari potest, an sint origines aquosi hydropis, qui in abdomine,& thorace non raro eXcitetur. In hujus conformationem adducam observationem in equo , qui post vehementem motum , & incalescentiam , aeri hyberno , &irruenti vento eXpositus interiit : in hoc pleura tota copiosissimis vesiculis ichore turgidis, eXasperabatur. Hucusque membranas indicavimus, quae eX munere , &structura, glandulae, vel glanduloti corporis nomeIl merentur, eamque proportionem habent cum simplicibus,& cum folliculis conglobatarum , qui integrantur eXten sa , & perpolita tunica , determinatis meatibus, & po tulis pervia : modo fas est, ut alias commemorem partes

analogas reliquis glandulis minus simplicibus. Et ne paradoxica videatur haec positio , permittite. ut post ea, quae disertissimi celeberrimus Willisius de Ventriculo habuit, nonnulla de nervea, inreriorique ejusdem runica in dicem, qpam primo trifue mirari e Xpedit. Haec sub mussiculosa locatur membrana, & totam ventriculi concavitatem efformat, rugasque inlignes ex contractione carnearum fibrarum sortitur. Color ejus varius est : nam in parte prope os superius subalbus est , sicut & in parte superi Cri horigon tali, reliquum colorem rubiginosium refert , ct circa pylorum interdum aspersa bile flavescit. Huic membranae arcte haeret mucus lentus, qui dissiculter abraditur. Ab hac flamenta, seu fistulae emergunt perpen

789쪽

De Glandulis. 6 i

diculariter versus concavitatem ductae, ita ut ex his omnibus unitis & aequalem terminationem sortientibus, novam esse superinductam membranam , & a nervea separabilem nonnulli censuerint, clim tamen nec coctura, nec alia via, absque violenta laceratione separari. In parte CXtima, & concava nectitur, & unitur tota haec flamentorum , & fistularum congeries nervoso, 6c membranoso

reti, cujus areae affuso atramento patent. Hoc evidentius manifestatur in ventriculo canis marini ; nam portio

insophagi candida membrana excitatur, quae fasciculis fibrarum, quasi nervorum , per longum productis, coagmentatur : ubi vero laxari incipit in Ventriculum , in superiori scilicet orificio , ex filamentis lateraliter productis sit rete, cujus areae sensim angustiores redduntur donec extensiae super eXtremitatem fistularum, eas firmant, ambiuntque , ita in spatia arearum pro hiatibus inserviant; Quapropter membrana nervea dividi videtur crassior enim portio basis est, & cribrum fistularum , altera vero tenuior pars divisa in rete, continet eXtremam

fistularum partem . R ita intermedia substantia firmatur,

S ambitur. Filamentorum haec congeries a nervea emanans , non ubique similis est, & crassa in lue: nam prope pJlorum & fundum crastior est longiores videlicet sunt tubuli : circa vero supernum os breviores existunt, & se re inconspicui. Haec substantia fistulosa in eXarato Disce,& surculis horizontaliter propagatis per extimam fistulosam hanc membranam rami ncantur : Quare injecto in

Ventriculum canis; marini per arteriam atramento,

portio ejusdem elegantissimos ramos manifestat in eX- positis appendicibus & eXtremitatibus productos , &Puncta quaedam erumpunt nigra ab eXtima superficie, an a laceratis vasculis , an a fistulis adhuc ignoro. Inter nerveam tunicam & fistulosam appendicem nullae mediant glandulae . sed , quae sunt circa superius orificium . sub eadem nervea locantur & excretoriis vasis proprium succum eructant, quod quili, , & consimilibus familiare est , in quorum superiori Ventriculi parte ingens glandularum copia tu Xuriat. sn . ino ventriculus elegans est, ejusque figura talis est . qualem in hominibus an tuemur. Tribus de more

Compaginatur tunicis membrana scilicet e Xteriori, carnea ; & interiori nervea dicta. Haec non eundem refert,

LGl Orem, sed portio, quae ab orificio superiori eX porri

ss gitur

790쪽

6ιr De Glandulis.

gitur usque ad medium ventriculi, candida est absque subjectis glandulis, S exterius parum aspera est ex brevissimis fistulis: reliqua vero subrubea, & interdum eX affuso muco aeruginosa apparet. Haec crallior altera existit,& tubulis perpendiculariter assurgentibus ditatur, qui eX- ltenso reti uniuntur: & licet subjecta nervea membrana una sit, ubi tamen candida portio alteri subrubrae continuatur, ibi fit zona densa . & quassi cartilaginea. Candidae huic membranae interdum vermes haerent, qui figura, & magnitudine aureliam ὀemulantur. Hi cur Uatis unguibus ab angustiori corporis extremitate erumpentibus, veluti dentibus, immobiles ita appenduntur , ut difficulter evelli possint. Hotum interior structura elegantistima est; e porrectis namque per longum trachel Spulmones gemini in latiori corporis extremitate eXtra hiantes continuantur, & copiosissimis vesiculis conflantur : in reliquo ventre rotunda, & glandulosa corpora iisdem tracheis nectuntur, inter quae locantur intestina, &

vasa biliaria.

In cane nervea Ventriculi tunira interius lento muco cooperitur. quo cultri ope abraso, emergit rete minimis a- lreis distinctum: Hoc tegitur. & unitur de more fistularum moles , quae perpendiculariter a nervea propagatur una cum sanguineis vasculis. Postremo hanc eandem structuram in humano ventriculo deprehendi. A nervea namque membrana perpendiculariter fibrosa seu fistulos a corpora assurgunt, ita ut eYterior superficies rete delineet, & vasa sanguinea mani-

festo occurrant. In ruminantibus, & praecipuδ in ove. ultimus ventriculus, abomasiam scilicet, nervea tunica interiuS cooperitur . quae eXaratis fist. lis perpendiculariter assurgentibus ditatur. In gallinaceo genere ventriculus carnosus crasso ambitur linusculo, sub quo interius nervea extenditur membrana ,

quae perpendiculariter tubulos interiora versus promit , iqui membrana reticulari, dura , fereque cartilagiuea , lutei coloris colligantur. In avibus; quibus membranosus inest ventriculus, ut in aquila. noctua, &accipitre, superior ventriculi portio fglandularum ovalium ingenti copia cooperitur, reliqua vero brevibus fistulis ornatur. Eilamentiam itaque, ecfbrofam molem, quam in eXa

SEARCH

MENU NAVIGATION