Disputatio critica de Annalibus maximis

발행: 1855년

분량: 104페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SCRIPSIT

7쪽

SCRIPSIT

9쪽

Rogatus nuper a Gymnasii nostri curatoribus, ut scriberem aliquam dissertationem, quae cum proximo Pro- grammate scholastico ederetur, virorum amplissimorum precibus eo cessi lubentius, quo magis gaudeo ita tandem in scholam insteiodamensem induci morem, qui in Germaniae Gymnasiis vulgo, in patriae nostrae perpaucis adhuc receptus, mihi quidem semper visus est haud uno nomine, ipsis etiam nobis Doctoribus, utilissimus. Itaque argumentum, de quo dissererem, statim dispicienti libitum mihi est telam paulo ante inchoatam citius pertexere, et disputare de eo historiae Romanae sonte, cui omnium antiquissimo et primario nomen datum ANNALES MAXIMI. Cuius quidem rei gravitatem probare si iudeam, paene nugas agere et ineptus videar; si incusare difficultatem, velles benevolentiam maptare quae misi Merita

10쪽

suerit, parum habebit gratiae. Si quis vero dubitet, an operae pretium sit rem et a plurimis et docte illustratam denuo investigare, in primis post editam commentationem Clerici, Prosessoris Parisiensis huic ipsa disputatio

mea respondeat, quae, id quod evitare quum maxime voluissem, non potui Iacta sere est ad Clericum ἀντιγραφή. Aut defugiendum certamen erat, aut certandum sortiter: namque in his medium sequi nihil prodest. Illud autem quum mihi operam bene multam lectoribusque meis sortasse satis taedii pepercisset, parum convenire et utique literis minus commodum videbatur hoc ideo quoque praeserendum, quod ita ii, quibus auctor Clericus probaretur, perspicuis exemplis moniti, a tali duce cavendum

esse intelligerent. uidquid enim teberkuelinius ), ut hunc asseram, de altera libri parte benigne iudicavit, librum optimum dicens, et laudavit Clericum, longe do-osissimum, solertissimum e disertissimum Aetorum diurnorum recentiori tempore adversarium praedicans, quibus laudibus nec invideo nec obtrecto, - equidem, quamvis hoc sic durius' iudicium, Clerici de ANNALIBUM MAXIMIS

Desbournaum Me les Romains, reehereia me dera sun memoire auris annales dea ponit ea, et minis de frumenta desbournau de Paneienne Rome par L-Viet D ciere, Membre de Institu de Manee, ven de lanetiit dea effrea de Paris. Paris 1838. non a Vindiciis librorum iniuria suspectorum ' p. I, quam pars prior est ν Epistola critica de vetere diuinorum actorum fragmento od- melliano scripta ad Victorem e Clercimo.

SEARCH

MENU NAVIGATION