Descriptio medullae spinalis eiusque nervorum : iconibus illustrata

발행: 1788년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dulla oblongata pro duilalm h), quod post transitum per magnum ossis occipitis soramen i) annualos vertebrales vel situlam sacram Mo RGAGNII ingreditur h) et in plures fasciculos nerulos fissum, omnibus partibus adiacentibus et subiacentibus prospicit. Substantia alba seu medullaris exterius sita est; corticalis autem seu cineritia locum interiorem occupat l), substantia demum subalbidi coloris modo hic modo illic conspicitur. Difimeter medullae spinalis diametro, quam fistula sacra Mo RGAGNII constituit, longe minor est, eo fortasse consilio, ne medulla spinalis inter Varias vertebrarum dorsalium flexiones praecipue ad trunci ere etionem, flexionem et rotationem spectantes in laedatur morbisque facile exinde oriundis infestetur, morbi enim plerumque consistunt in compressione medullae spinalis a vi externa, aut etiam a caussa interna, Vnde symptomata periculosissima e . g. paralysis, paraplegia, stupor, Conuissiones, putredo et tandem mors consequuntur n). Spina bifida incompleta, completa enim raro inuenitur, qua infantes, hydrocephalo interno plerumque laborantes, corripiuntur, hic quoqUe, quamuis ΜUR-R A Y o) LE CAT p) BERNs TR IN Lo aliique hac de re iam mentionem secerint, silentio non est praetereunda. Consistit autem in tumore exiguo, molli atque concolore supra Vertebras lumborum locum suum plerumque r) occupante ac dehiscentibus earum processibus sensim increscente. Malo huic, quod plerumque mors concomitatur, fluidum aquosum ex cerebro huc delatum, suam dat originem; sed caueas, ne tumorem aperiendo morbum tollere cogites, Ut plurimum enim infantes propter collapsum cerebri et exinde oriundam compressionem subinde Pereunt. Utrum medulla spinalis neruis sit adnumeranda an proprium cerebrum longum conis stituat, dubium adhuc esse videtur, quamuis sint, qui modo hanc modo illam assumant atque defendant sententiam. Litem inter viros eruditione summa conspicuos ortam componere quidem non audeo; interim tamen non positim , quin medullam spinalem cum Cel. MAYERo o et ARNEM ANNO O pro summo corporis humani neruo habeam.

Medulla haec spinalis a magno ossis occipitis foramine Usque ad secundam lumporum Ver tebram, Ubi in conicam terminatur figuram, tendit. Pars eius superior et inferior latior est et planior, pars media autem angustior et fere cylindrica. Corpusculum conicum, in quod corpus finitur, versus finem valde est acutum et plerumque Unum uo Vel duo v) habet cor-pUscula rotunda. Ligamentum re) ex infimo piae matris apice productum per mediam caudam equi nam e X currit, Ubi per infimum durae matris apicem elabitur et neruum imparem mentitur, tandem vero in osse coc cygis dispersum desinit. Diuiditur plerumque medulla spinalis in corpus et caudam equinam, quam diuisionem autem, cum tota medulla spinalis sit congeries funiculorum nerveorum seu cauda equina, assumere nequeo. Qua de caussa totam medullam spinalem tanquam corpus considero eamque diuido 19 in corpus seu partem mediam 2 in extremitatem superiorem et inferiorem seu conicam ab in superficiem anteriorem et posteriorem d) in superficiem lateralem dextram et sinistram. Superficies et anterior et posterior magis latiores et planiores sunt, laterales autem magis conuexae. Superficies de X tra cum sinistra conuenit, Vtrisque enim ligamentum denticulatum adhaeret; superficies anterior autem a po-

B a steriori

f. 222.

162.

O Programin. spinae bifidae ex imata ossium consor matione initia. GOettingae I 779, 4 p Trail. dii fluide de Neris. Beri. I 764. 8. Pag. 52. sqq. Tab. ΙΙΙ.q Prahrisobes Haudbuch fur mundiirrte nach alphaberischer Ordnung TOm. II. p. 3ΑΙ. νθ Fit enim interdum, sed admodum raro, Vt qUO-que spina bifida vel ceruicalis vel dorsalis vel Sacratis

t9 Versiche uber die Reproduction der Nerven. Gottingenis u) MAYER l. c. Tab. IX. Fig. II. Ob Tab. nostr. I. Fig. I. HYBER l. c. Fig. II. Tab. nostr. I. Fig. I.

22쪽

steriori ratione fissurae, quae illi inest, differt. Hancee fissuram x), quae medullam spinalem aliqua ex parte in duas partes diuidit, ingreditur productio quaedam piae matris; sed medullam

non intimius penetrat, quam ad eius portionem cineream Vsque quandoque vero non tam alte fila immittit c. Superficiebus tandem et anteriori et posteriori quae una cum superficiebus lateralibus arcte inter se conneXis, crenas et anteriores et posteriores dextras et sinistras constituunt, sulci quasi, quos arteriae spinales ducunt, impressi sunt l). Hisce momentis addi quoque adhuc potest vis reproductoria, quae medullae spinali inest, et quam Cel. ARNEM ANNsatis superque comprobauit i l . Sed haec lactenuSi Transeamus nunc ad originem neruorum spinalium.

SECTIO III.

g. XI.

Hi nerui in eo conueniunt, quod omnes ex protuberantia annulari, Uti nerui cerebrales, suam trahant originem. Sententiam meam qUidem argumentis, quae anatomia nituntur, suffulcire vel ad oculum, Ut aiunt, demonstrare nequeo, substantia enim ita est comparata, Vt nulla admittat instrumenta, interim tamen ratiocinia et eX perientia rem nostram Optime probare videntur. Quis enim est, qui non experientia edoctus sciat, sibi, si pollex pedis acu tangatur, cum instrumento acuto vulnus esse inflictum Τ Numne autem determinare posset, quae corporis pars esset Vulnerata, nisi filamenta neruea a parte Vulnerata ad protuberantiam annularem Usque sese extenderent ibique sensationis sedem constatuerent Τ Ergo problema meum, Ut saltem mihi videtur, quandam prae se fert probabilitatem l Nonne quoque hac ratione opistho tonus, cuius In Nouis Actis Tom. Ι. p. 16. naturae curiosorum mentio sit, explicari posset 8 Sed redeo ad neruos spinales , quorum numerus ad paria triginta sese extendit, ita ut cuilibet superficiei et de X trae et sinistrae nerui ad seribantur triginta. Nomen suum debent partim numero seu Ordini, quo se sequuntur , partim vertebris, quas intercurrunt. Hac ex causi a diuiduntur I in neruos ceruicales seu colliq) in neruos dorsales seu thorazi5 3 in moria os Iumba res in Her UOS fa crates. Neruorumeeruicalium Octo paria eXistunt, neruorum dorsa lium duodecim numerantur, neruorum lumba rium quinque paria Obseruantur, et tandem neruorum sacratium quoque quinque paria inue niuntur a). Illustris de UALLER b) Vnde Cim neruorum dorsa lium Paria tantum assumit, sex autem paria neruorum lumbarium , propterea quod par duodecimum neruorum dorsalium rationes structurae, progressus et distributionis magis cum neruis lumbaribus, quam cum dorsalibus conuenire videtur; Vtrum Uero sententia Viri summa quidem eruditione consipi cui omnique ob seruantia dignissimi fundata sit nec ne, non definio, nec definire audeo. Quamuis autem nil merus neruorum spinalium Certus atque destinatus esse Videtur, tamen magna lis olim exorta fuit atque discrepantia inter scriptores anatomicos et Veteres et recenti Ore S de paribus nerusiarum dorsalium; wILLIs I Us enim par primum neruorum ceruicalium neruis adscripsit cerebrali hus et tantum Viginti nouem paria neruorum spinalium numerauit; sed ad hancce litem diri mendam optimum fuerit. disquirere, quomodo nerui cerebrales differant a spinalibus, ut ex inde eluceat, quid sit constituendum. Cum autem H UBER c) nec non ill . de AscH G differen tias neruos cerebrales inter et spinales intercedentes, Optime constituerint, hac re supersedeo meque potius ad reliquam neruorum spinalium tractationem conuerto.

g. XII.

G HVBER. l. c. p. 5.

23쪽

3. XII.

Priusquam autem neruos spinales in specie tractandos mihi sum O; quaedam proprietates, omnibus neruis spinalibus competentes, praemittam, est necesse. Oriuntur itaque duplici radice, anteriori ex medullae spinalis superficie anteriori, posteriori ex medullae facie posteriori. Ra di x utraque plurimis gaudet filamentis in funiculos collectis; fasciculi per ligamentum denticulatum a se inuicem separati et tunicis suis cineti, mOX convergentes in foraminibus durae matris iunguntur, dein gangli formem assumunt intumescentiam, ita tamen, Vt radices posteriores proprie tantum ganglia forment; anteriores vero gangliis absque Vlla admixtione adhaereant; intra ganglion autem anteriores et posteriores coniunguntur, ita Ut Vel in truncum coeant verum vel plurimis filamentis tantum cohaereant e P. Radices neruorum ceruicalium bre ues sunt; radices neruorum dorsalium autem eas ceruicalium longitudine superant , radices tandem neruorum lumbarium longiores , sunt denique neruorum sacratium radices longissimae. Funiculi neruorum ceruicalium reeta Via exeunt et angulum rectum constituunt; neruorum dorsalium superiorum fasciculi iam a recta via deflediunt et deorsum vergunt; dorsales autem medii et inferiores nerui ad angulum acutum proXime accedunt; lumbares denique et sacrates summam patiuntur deflexionem, angulumque acutjssimum consti

tuunt. Radices neruorum ceruicalium transuersae sunt, reliquorum autem neruorum radices

obliquae. Ganglia neruorum spinalium Ualde inter se differunt ratione magnitudinis. Ganglia a primo Vsque ad par octauum ceruicale increscunt; dorsalia rursus decrescunt; lumbaria ad primum sacrate Usque iterum increscunt, reliqua autem graciliora evadunt. Ganglia omnium neruorum spinalium ramos dimittunt duos, anteriorem, qui in quibusdam fit superior et neruum inter costalem magnum adgreditur, posteriorem, in quibusdam inferiorem, qui plerum que cum neruis colli, dorsi et lumborum coit.

Nerui ceruicales. Par primum neruorum ceruicalium seu par decimum neruorum cerebri WILLIs II, con. scitur ex si lamentis et anterioribus et post orioribus dextris et sinittris. Filamenta anteriora

mox sub pari nono neruorum cerebri seu hypogi Osso et supra iuxtaque par secundum neruorum spinalium ex medullae spinalis corpore eXeunt atque extrorsum Vergunt, ita tamen , ut fila menta semper arcte sibi sint apposita. Numerus eorum admodum Varius est; interdum duo, tria, plerumque tamen quatuor, saepe quoque quinque f) inueniuntur, non raro septem g) ad. sunt. Cum posterioribus, summis et maximis Varietatibus obnoxiis, res non sic se habet. Plerumque duo vel tria Vel quatuor, vel, quod autem rarissime fit, quinque obseruantur fila menta ex medulla spinali inter par hypoglossum et par secundum ceruicale emergentia atque ad foramen suum inter uertebrale excurrentia. Priusquam autem foramina sua destinata transeunt va rio modo se habent, de quo autem infra ad descriptionem nerui accessorii loquar. Filamenta anteriora et posteriora radiatim convergunt et quidem anteriora descendunt; posteriora autem adscendunt b), ita ut extrorsum vergendo ante ingressum in foramen inter uertebrale se attin gant atque tunicis medullam spinalem inuoluentibus inuestita, ganglion illud i), intra stileum primae vertebrae h) et basin ossis occipitis l) situm, forment. Interdum, praecipue autem in cor poribus iunioribus deesse videtur, reuera autem nunquam deest, sed si deesse videatur, intumescentia ganglisormis valde tenuis tantum atque non satis conspicua inuenitur m9. Post intumescentiam

INGRAssIΑs in commentariis in GALENI librum de ossibus Edit. Panormi I 6O3. fol. Cap. VII. Commentat. III. et. U. P. I 65. I 67. 169. ASCH l. c.

24쪽

Ioibi factam ganglisormem nerui truncus statim post egressum ex foramine suo interuertebrali in

duos ramos anteriorem et posteriorem dispescitur U . Ramus anterior minor est posteriori et, vi verbis Cel. ASCHI I Vtar, transuersiim Versus anteriora in propria semita ossi insculpta prorepit in latere interiore arteriae, inter hanc et Vertebram, iuxta lateralem vertebrae processum paulum descendendo o); posterior autem anteriori maior spatium triangulare transit a musculo obliquo superiori, Obliquo inferiori rectoque maiori formatum et posteriora versus paululum sursum adscendit p). Ramus anterior Varios dimittit surculos, musculo recto colli laterali ρ , recto minori antico et recto maiori antico r) denique ganglio ceruicali superiori seu magno s prospicientes parque hypoglossum adat entes: ramus quoque posterior in varios secedit ramos, mustulum ceruicis obliquum in seriorem, ramum posteriorem paris secundi neruorum spinalium t rectum maiorem et minorem Posticum rvi, musculum denique complexum G obliquum superiorem, colli rectum lateralem et obliquum superiorem π) petentes.

Par secundum componitur ex silamentis et anterioribus et posterioribus, dextris et sinistris. Numerus eorum in eo consistit, Vt funiculus anterior nerui dextri nouem gaudeat filamentis; posterior autem octo : funiculus anterior nerui sinistri decem, posterior nouem x). Filamentum infimum lateris dextri et sinistri mox ad progressum in duos diuiditur ramulos g), quorum alter filamenta paris secundi; alter autem funiculos tertii paris adgreditur a . Filamenta haecce ad egressum suum e medulla spinali ita lateraliter sibi adposita sunt, ut lineam iectam fere constituant. Radiatim, quod letiores nostros semper meminisse Volumus, conuergendo truncum constituunt et arctissime inter se coniuncta tunicisque suis inuestita foramensuum inter uertebrale petunt. Statim post ingressum truncus mutatur et intumescentia gangli formis oritur li), quae figuram rotundam, oblongiusculam refert et priori maior est co . Utrum nisus quidam formativus db hic latens ganglia producat nec ne, in dubio relinquo. Ex ganglio nunc formato secedunt duo rami, quorum posterior anteriorem magnitudine seu crassitie antecedit. Utrique partibus adiacentibus prospiciunt. Rami anterioris ramulus adscendens eo coniungitur cum ramulo descendente primi ceruicalis, dein cum ganglio nerui intercostalis cerui- eali magno f) et Versus partem inferiorem Circa sextam colli vertebram cum pari nono et ae- cessorio wILLIs II; ramulus Vero descendens cum anteriori tertii ceruicalis g) et musculos rectos capitis et longum colli perreptat b). Ramus posterior coit cum ramo posteriori primi paris ceruicalis et ramo anteriori tertii ceruicalis i) Unde ramus ad musculum splenium, complexum, trapezium h), dein bi uentre ceruicis perforato l) sub nomine occipitalis magni m musculum occipitalem, galeam apon euroticam capitis petit et cum tertio ceruicali, nono, re currente w1LLISII et intercostali, portione dura et ramo paris quinti primo sese coniungit n). g. XU. Q AscH l. c. p. 4r. q. XXXI. Tab. III. Fig. III. γ.

physiolog. Tom. IV. libr. X. Sect. VI. S. 35.

N. II. HVBER l. C. Fig. I. N. 2.

25쪽

s XV.

Numerus filamentorum, ex quibus par tertium antrorsum et retrorsum componitur, in eo consistit, ut funiculus anterior nerui dextri ex octo confletur; posterior ex decem: funiculus autem anterior nerui sinistri ex septem; posterior Vero ex Octo o). Filamentum infimum mox ad egressum ex medulla spinali in duo secedit filamenta Ualde e Xigua, quorum alterum cum flamento primo seu supremo paris quarti coit; alterum autem Una cum reliquis paris tertiis lamentis duram transit men ingem et suum petit foramen p9. Cum hic facile fieri queat, ut stamenta haecce cum iis neruo accessorio propriis confundantur, cum IIVBERO q) in arte anatomica tyrones oro rogoque, Ut huic rei animum probe intendant, ne sibi imponant. Caete rum filamenta modo supra commemorato truncum formant communem, qui , Ut modo dixi, foramen suum petit interuertebrale, ubi in ganglion oblongiusculum degenerat r). Rami, quos hocce dimittit ganglion diuiduntur in ramum anteriorem et posteriorem. Anterior Varios exhibet ramulos. Primus s) cum neruo intercostali associatur t); secundus u) mox infra ob rami anterioris lecundi paris anastomosin cum ramulo descendente noni paris arcum constituit acutum, ex quo rami π) laryngem petentes Oriuntur; tertius X denique cum ramo quarti paris L coniunctus in musculum trapegium, splenium et complexum distribuitur. EX hoc et ramulo,

qui a secundi paris anteriori ab ortus huic additur, enascitur demum neruus occipitalis paruus h), qui ramulo ab eiusdem huius. paris c) ramo posteriori a uetus, ramulum dimittit, qui deorsum Vergendo d) cum neruo paris octaui accessorio e) nec non occipitali magno f) coit et ramulum g) cum paris quarti h) ramo anteriori communicantem dimittit. Praeter hasce ramific tiones neruus quoque noster adhuc diuiditur in neruum auricularem principalem i) et superficialem colli h). Neruus auricularis principalis seu magnus posterior secedit in ramos duo anteriorem l) scilicet et posteriorem ni . Anterior mox rursus dehiscit in ramum anteriorem n medium o) et posteriorem p) Ramus anterior dimittit primum surculum anastomoticum cum medio colli superficiali q), deinde ramum r), qui cum auriculari portionis durae nerui acusti ei anteriori coit, tunc surculum s), qui helici auris eiusque cavo prospicit, denique filum o, quod in partem helicis posteriorem distribuitur. Ramus medius parteS auri prOXime adiacentes per Teptat ; posterior autem cum auriculari portionis durae nerui auditorii posteriori communia Cat u). Posterior ramus superiori, posterioribus et anteriori auriculae musculo prospicit. Ner uus superficialis colli mox post ramuli ab anteriori auricularis principalis accessum in duos diastribuitur ramos superiorem et inferiorem. Superior tres dimittit ramulos. Primus v) cum supe riori colli superficiali, secundus autem cum superficiali infimo π) coit, tertius denique χ) in glandulas et panniculum colli adi possim distribuitur. Ramus insertor zb nunc cum medio super ficiali a) anastomosin init, nunc musculo platismamyoidi prospicit et ramulos b) integumenta subrepentes exhibet et superficiales c) et profundi Cres d), qui musculo complexo, splenio, mulati fido et transuersis vertebrarum musculis prouident.

db uvn Est filamentorum posticorum plerumque no-

uem vel decem, anticorum fere totidem; sed voluminis

minoris obseruauit.

Fig. I. num. III. HVBER l. c. Fig. I. num. 3.

26쪽

f. XVI.

Par quartum ratione filamentorum seriei eandem habet rationem cum prioribus; respectu autem numeri filamentorum inter se differt. Funiculus anterior nerui dextri odio gaudet filamentis; posterior decem; anterior sinistri septem; posterior nouem. Crassities filamentorum iam aliqua ex parte decrescere incipit et Ganglion aliam induit formam atque figuram scilicet rotundiorem e). Ramus anterior, quem Ganglion dimittit, mox postquam cum sympathico magno coluit f) et anastomosin cum ramo tertii anteriore g) inituit, neruum diaphragmaticum seu phrenicum h) producit, qui in septum transuersum distributus cum sympathico magno plexibusque abdominalibus Varias constituit communicationes. Nunc ramus paris nostri quarti anterior in ramulum posteriorem o, medium CP et anteriorem l) secedit. Posterior denuo dehiscit in ramum supra m) et infra spinalem V ; medius fatiscit in plures ramulos o) partim humerum, partim superiores thoracis partes et clauiculam adgredientes p). Anterior exhibet ramulum clauicularem medium q), anteriorem r) et anastomoticum s) cum ramo quinti paris ante riori Q. Ramus posterior paris quarti ramum emittit, qui post communicationem tib cum neruo tertii paris anteriori v) in ramum superficialem SP et profundum ae) secedit.

f. XVII.

Par quintum cum prioribus quoad ortum, egressum, directionem, modum coniunctionis filamentorum, transitum et denique gangliorum constructionem z prorsus conuenit; ratione filamentorum autem, quae funiculos neruorum constituunt, ab illis differt. Funiculus enimanterior nerui deXtri ex septem consatur filamentis, posterior autem decem; anterior sinistri octo; posterior Vero nouem habet a). Rami, quos Ganglion emittit, diuiduntur in ramum

anteriorem et posteriorem. Ramus anterior duo emittit flamenta, quorum alterum b) cum neruo intercostali, alterum c9 autem cum ramo quarti paris db anteriori coit. Rami truncus deinde Vlterius progreditur et cum sexto et septimo pari neruorum ceruicalium coniunctus, neruum thoraci cum maiorem e9 constituit atque musculo scaleno, rhombo ideo et trapeZio prospicit nec non nouo a pari sexto ramulo auctus suprascapularem producit f). Intrat quoque inferius ganglii ceruicalis superioris tuber eiusque nec non nserui phrenici Volumen auget g). Eum in finem sub musculo intertransuersario anteriori processibus transuersis quartae quintaeque vertebrae interposito emergit et inter capitis musculum rectum internum maiorem et longum colli ad ganglion decurrit h). Ramus posterior in duos secedit ramulos supra i) scilicet et instamultifidum h) spinae et gangli O supra commemorato varios largitur surculo S l .

Par sextum easdem cum prioribus habet qualitates exceptis filamentis, quorum numerus in eo confiitit, Ut funiculus nerui dextri anterior ex tribus constet; posterior autem e X quatuor: anterior sinistri ex septem; posterior vero ex novem. Ganglion 1ir , quod locum suum inter vertebram quintam et seX tam occupat, duos in ramos secedit , anteriorem scilicet et posterio

NE SAL. l. c. TOm. II. p. 373. Fig. III. l. n. n. EV-

aT ACHIi Tabul. XVIII. Fig. II.

BANG l. c. Fig. I.

UIEVssEN l. c. Tab. XXIV. a. HUBER l. c. Fig. I. 5. BΛNG l. c. Fig. I. Num. V. HvBER plerumque nouem Vel decem obseruauit.

27쪽

steriorem n). Anterior ο) detrudit ramulum p), qui post coniunctionem cum neruo intercostali ρ

ramum cum quinto et septimo pari coeuntem r) emittit et mammis, musculo pectorali maiori, sub clauio et sub scapulari prouidet s). Praeter hosce ramos dimittit quoque surculum t) qui eum septimi paris tib ramulo deorsum Vergente coniunctus et ramo anastomotico quinti paris au ctus, ramum exhibet D cum ramulo septimi paris coeuntem Neruus thoracicus minor π), qui exinde enascitur integumenta communia perreptat et in musculum scalenum surculos distribuit ae). Ramus posterior ramulos spargit ad musculum sacro - lumbalem, semis pinalem colli seu cerui cis multifidum spinae, scalenum posticum et intertransuersarium colli posteriorem migrantes.

g. XIX.

Par septimum, a prioribus plane non diuersum, cuius laniculi neruei et anteriores et posteriores ex quatuor plerumque componuntur si lamentis, post coniunctionem filamentorum et intumescentiam in Ganglion z) in suos ramos secedit duos superiorem nempe et inferio rem . Ramus superior, surculum a), qui ganglion ceruicale infimum rariori tamen in casu ad greditur bo emittit et ramulum c) neruo thoracico maiori constituendo inseruientem non solum exhibet; sed etiam cum pari sexto communicantes surculos diffundit d). Ramus inferior ramulos spargit musculis pectoralibus et maiori et minori, serrato antico maiori et sub scapulari prospiacientes. Par octauum ratione filamentorum, quae funiculos et anteriores et posteriores componunt, cum pari septimo conuenit. Ramus anterior, qui ex ganglio, quod fit amenta formant, oritur mox post originem suam cum ganglio ceruicali infimo communicationem init et no

mim detrudit surculum e), qui ramum primi paris dorsalis anteriorem f) nec non par ceruicale septimum petit; ramus autem posterior in musculos distribuitur profundos.

g. XX.

B) Nerui dorsales. Paris primi neruorum dorsalium filamenta ct antica et postica g) descendendo convergunt

neruique truncum constituunt, qui post transitum per Uertebram primam et secundam thoracis, tunicis suis inuestitus, intra foramen interuertebrale intumescit et ganglion rotundum non adeo magnum insequentibus tamen dorsalibus paulo crassius format b). Ganglion hocce, quale per omnes neruos dorsales quoque inuenitur, duos emittit ramos, anteriorem scilicet et po steriorem. LX anteriori semper oritur primum ramus anastomoticus duplex cum neruo inter

collati i), deinde ramus costalis vel intercostalis proprius, qui ramum et musculos intercosta. les et telam cellulosam petentem dimittit h) ; posterior autem surculos dat, qui non solum musculis dorsalibus et cuti prospiciunt, sed etiam cum pari neruorum ceruicalium octauo nec non neruis axillaribus anastomosin ineunt l). Quamuis autem quinti, sexti, septimi et octaui

paris neruorum ceruicis et paris primi neruorum dorsi eorumque distributionis aliqua ex parto iam mentionem fecerim, restat tamen, ut quoque reliquarum horum neruorum ramificationum, quarum ope plexum brachialem constituunt, memor sim. Nerui itaque huncce plexum modo commemoratum formantes sequenti ordine sese eXcipiunt. Par septimum, Praecipue autem par quintum et sextum neruo musculo - culaneo externo suam eXhibene Originem v , qui exteriorem

g) filamentorum numerus plerumque in quinque vel sex consistit. h) viΕvssEN l. c. Tab. XXVII. d. IIVBER I. c. r. c. o GuNTHER Cerebri et neruorum distributionis expositio. Duisburgi I786. p. 8O. G ii N T H E R l. c. p. 8O.lb G ii N T H E R l. c. m ELINT commentatio anatomica do neruis brachii. G0ettingae 178ψ. Praefat.

28쪽

seu radialem totius brachii aeque quam manus regionem petit et perforato musculo coraco. brachiali tactisque musculis, bicipite, brachiali interno et supinatore longo, Versus cutem partis brachii radialis decurrit et in dorso manus finitur no. Par quintum, seXtum et septimum nec non par primum neruorum dorsalium, neruum producunt medianum o , qui eX ramo mere subculaneo et ramo superficiali mediani conflatus, Usque ad pronatorem teretem nulli obnoxius est ramificationi p). Hic autem et quidem ante ingressum suum in plicam cubiti duos vel tres ramos dimittit constantes adeo, ut semper brachiali externo seu capiti tertio et infimo extensoris cubiti nec non pronatori tereti atque cuti prospiciant qγ Truncus, qui Vlterius nunc progreditur, denuo secedit 19 in ramum minorem 2b in ramum maiorem 3) ramulos plures valde exiguos et denique q) in ramum inter osseum r). Continuatus, qui iam oculis nostris perspici potest mediani truncus, surculum minorem et maiorem seu ramum culaneum longum ΜARΤINI s) dimittit, qui posterior etiam in tendinem sex oris radialis, ligamentum carpi et cutem distribuitur t). Truncus tandem Vel supra vel infra ligamentum carpi duos detrudit ra mos, digitorum latera demum petentes.

Par quintum , sextum, septimum nec non octauum neruorum ceruicalium Vt et par primum neruorum dorsalium neruum radialem atque axillarem generant u . Nerui radialis truncus varias subit diuisiones. A natura enim mox diuiditur ab in ramum primum seu sub

culaneum internum ob et) in ramum secundum π) soli capiti longiori musculi anconaei impertitum 3) in ramum tertium XJ, qui per anconaeum secundum distribuitur 4 in ramum quartum ab , qui caput tricipitis secundum petit S) in ramum quintum a), qui per duo inferiora tricipitis seu extensoris cubiti capita distribuitur 6 in ramum sextum et septimum seu subculaneum externum ex radiali b) 7θ in ramum odiatium c) qui radiali interno impertitur et surculos ad supinatores migrantes spargit 8) in ramum nonum superficialem et decimum prosundum d); superficialis secedit in ramum volarem e) et dorsalem f) et dorsalis iterum dehiscit in ramos duos, multifidum g) scilicet et bifidum b); profundus autem largitur neruum interOLseum i) et ramum muscularem h), qui poli distributionem multorum filamentorum Vinarem

carpi partem demum petit. A X illaris seu articularis seu ramus radialis primarius statim ab Or- tu primum surculum l) ad vasa et glandulas dimittit axillares, mox secundum ramum maiorem m) emittit teretem minorem, maiorem et latissimum dorsi perreptantem. Tandem truncus ipse duos exhibet ramos. Minor ex ordine tertius seu culaneus humeri externus n) per tere. tem minorem , det tot deum nec non per cutem distribuitur; maior autem musculum deito id eum

ingreditur ibique sinitur o).

Neruus cubitalis cum binis neruis musculo - cutaneis internis, minori vel vinari et maiori vel medio maxima ex parte componitur ex pari octauo neruorum ceruicalium et primo neruorum dorsalium p). Hunc inde formatum truncum nerueum ingreditur radi X altera in plerisque cadaueribus, Vt Cel. KLINT obseruauit, a septimo neruorum ceruicalium pare, cuius maxima pars in medianum consumitur q). Nerui cubitalis truncus, cui neruus radialis constantem et satis insignem ramum largitur anastomoticum r), varias efficit ramificationes et quidem

υθ ibidem pag. 29. sqq. πὰ ibid. l. c. ibid. l. c. n ibid. l. c. bὰ ibid. l. c. d9 ibid. pag. 3O. sqq.eὰ ibid. l. c. f ibid. l. c. h ibid. l. c. i ibid. l. c. I) ibid. l. c. ibid. I. c. o) ibid. l. c. ibid. l. c. r9 KLINT l. c. p. 42. S. XXI.

α ibid. I. c. ιθ ibid. l. c. g ibid. l. c. hJ ibid. l. C.

ibid. l. c.

29쪽

dem dimittit 1 ramum primum seu subeutaneum ex cubitali Ill. WRIsBERGII s) st) ramum secundum, qui carnes vinaris flexoris seu interni transiit t) et 3) ramum tertium, qui flexorem profundum adgreditur u), denique ramum quartum U) reliquis magnitudine non cedentem vo). Circa iuneturam cubiti atque manus truncus denuo abit in ramum dorsatella et volarem S) seu anteriorem et posteriorem. Ramus dorsalis tres emittit ramulos , minorem scilicet seu ramum carpeum ae), maximum seu Verum neruum dorsalem manus a), qui iterum in duos ramos fatiscit, quorum unusquisque in duos dispescitur ramulos digitum annularem et minimum seu auricularim petentes a) et denique ramum superioribus paulo minorem h). Ramus posterior seu volaris transit interdum in ramum sublimem c) et profundum d); cum autem haecce diuisio non constans sit; distributio in ramum muscularem et minimum, sextum neruum digitalem, Tamum culaneum, ramum communicantem cum neruo digitali quarto et mediano, neruum di gitalem quintum et tandem ramum profundum proprie sic dictum , cuius deseriptionem ingenuam Cel. KLINΤ nobis exhibuit e , erat proferenda atque asseruanda f). Nerui musculo cutanei interni minoris vel Vinaris truncus g) dehiscit in ramum minorem seu posteriorem h), in ramum maiorem seu potius anteriorem i), quorum distributionem Cel. Κ O N T concinne deseri .psit h); truncus nerui musculo - cutanei interni maioris seu medii l) autem detrudit primum ramum subculaneum primum m), deinde ramum mere quoque subculaneum secundum n),

tunc ramum tertium o) seu cuiane O - Uinarem WRIsBERGII et denique quartum culaneum palmarem WRISBERGII q). NeruuS cuta ne Ο - Uinaris ramulum maiorem et minorem spargit,

partim musculis prospicientes, partim cum neruis anastomoses ineuntes r); culaneus palmaris autem ramum exhibet magis palmarem et ramum magis Uinarem, qui posterior iterum ramum priorem et posteriorem constituit t). Sed haec hactenust Redeamus potius in viam et reliqua neruorum dorsalium paria consideremus.

Omnes reliqui nerui dorsales a pari secundo usque ad par duodecimum quamuis omnibus in rebus sibi sint simillimi; in eo tamen a superioribus differunt, quod prioribus simpliciori

gaudeant structura u). Horum neruorum filamenta prioribus aliqua ex parte graciliora v), quorum numerus in eo consistit, ut tria vel quatuor fasciculum seu chordulam constituant x ,

ex protuberantia annulari suam trahunt originem et, dum descendendo ex superficiebus et anteriori et posteriori deXtrorsum et sinistrorsum prodeunt, deorsum vergunt E). Filamenta haecce, arcte inter se coniuncta a9 semper ad exitum suum ex medulla spinali spatium vel maius vel minus inter filamenta superiora et inferiora relinquunt ho descendendo oue extrorsum vergunt ob ita tamen, Vt duram men ingem modo altius modo interius subeundo d) foramina

m) KLINT I. c. g. XXVII. Tah. lit. bb.n ibid. l. c. oὰ ibid. l. c. p) ibid. l. e. ibid. l. c. g. XXIX. r) KLINT l. c. g. XXVIII. P. sq. t) ibid. l. c. p. 56. f. XXX.

30쪽

sua interuertebralia petant, ibique ganglia superioribus tenuiora e) forment. Rami, quos edunt ganglia, in anteriores et posteriores diuiduntur omnesque quoad maximam partem Unam ean

demque subeunt distributionem f) et ratione structurae magnitudinisque g) sibi sunt similli mi;

interim tamen nerui thoracem petentes minores sunt, cum rami ad tractum costarum eX currentes tenuioribus tantum musculis inserantur h). Horum ramorum diuisio in eo consistit, ut ramuli surculos ad musculos intercostales, serratos maiores et serratos posticos superiores dimittant et ceruicalibus descendentibus, triangulari sterni, mediastino anteriori et longissimo dorsi ramulos Vel maiores Vel minores exhibeant i) nec non integumentis infimam thoracis partem occupantibus et partibus abdominis continentibus prospiciant musculumque sacro - lumbarem perreptent h) ramulosque emittant, qui appendicibus diaphragmaticis, lumbaribus, qua drato lumborum et iliaco interno demum impenduntur l).

f. XXIV.

C) Nerui lumbares. Eadem, quae prioribus competit origo, quoque hisce, de quibus nunc nobis erit sermo, adscribi debet; Filamenta, e X quibus conflantur, admodum variant. Anticorum sunt Uel duo, vel tria, Vel quatuor; posticorum autem Vel tria, Vel quatuor, vel quinque, vel sex m). Interstitia, quae haecce si lamenta in parte superiori et media medullae spinalis constituebant, hic evanescunt et tam arcte sibi sunt adposita, ut alterum attingat alterum, praesertim circa superficiem medullae spinalis anteriorem n), ubi in media corporis parte fere communicant o). Cl. HvBERI slgura secunda p), quae faciem medullae spinalis posteriorem secundum figurarum quam adiecit, e plicationem, repraesentare debet, hocce exhibet phaenomenon; cum autem in facie posteriori nunquam q), semper Vero in facie anteriori id obseruare, mihi contigerit, temperare ViX mihi possum, quin credam, Vel summam, de qua autem vir celeberrimus inexplicatione tabulae, nullam fecit mentionem, interdum locum habere variationem, Vel pictorem inscio HUBERO anteriorem loco posterioris faciei depingendam curasse. Hac re igitur commotus hancce medullae spinalis partem a facie anteriori denuo depingendam atque cum lectoribus meis benevolis communicandam putaui r). Sed redeo ad nostra filamenta neruea ,

quae ad egressum suum eY medulla spinali es scondondo angulum valde acutum s) constituunt

atque post coniunctionem funiculorum et anteriorum et posteriorum inter se extrorsum Uergendo duram men ingem transeunt, foramina sua inter uertebralia petentes. Simulac autem haecce attigerint, intra caua, quae Vertebrae spinae dorsi constituunt, in ganglia sua prioribus paulo grandiora t) intumescunt Variasque tunc patiuntur, ramificationes, quae in genere in eo consistunt, Vt nerui lumbares cum intercostali coniunetionem ineant et singuli cum superiori et inferiori communicent u . Sed quilibet neruus ratione divaricationis suae seorsim nobis est considerandus. Truncus itaque nerui lumbaris primi secedit in quatuor ramos, quorum primus seu spermaticus eXternus musculum psoam transit, Vasorum spermaticorum tractum petit, Vesicae urinariae stirculos largitur et tandem ante annulum abdominalem in duos abit ramos, inguinalem scilicet internum et eSternum seu culaneum anteriorem femoris υ9. Secundus ad iliacum internum ob v I EVssEN. l. c. Tab. XXVII. d. d. d. d. cet.

HVBER I. c. Fig. I. c. c. c. c. cet. Tab. nostr. I.

cet. f. s. cet.

a. a. a. E USTA CHII Tab. XVII. Fig. II. Tab. nostr.

I. Fig. I. νθ Tab. nostra I. Fig. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION