Spicilegia autographorum illustrantium rationem, quae intercessit Erasmo Roterodamo cum aulis et hominibus aevi sui praecipuis ominque republica

발행: 1802년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

eerte tum laborabam, tam et gravi, et diuturno. ut non procul abfuerit, quin corpusculum hoc, ia in suis ossiciis naturalibus d sit tutum, etiam an inius habitator reliquerit. Duxi nunc vel paucis tecum agere, ut tibi primum signi Rearem, illi me morbo etiana num diuino munere esse superstitem, deinde tibi gratias agerem, quas

certe ago ex animo maximas, quod tam honorifice ad Barian.

dum ' ) nostrum de me, iam svi arbitrabare extincto, scripseris. Praeter haec autem est aliud quiddam tertium, minutum quidem illud, ut tibi fortasse videbitur, sed meo iudicio neutiquam contemnendum, id est huiusmodi. Est in manibus omnium opus insigne atque egregium Epistolarum tuarum, quod audio edendum abs te denuo, sed longe auctius, id quod facile datur corii icere. In qua editione, velim, nisi fortasse serus admonitor fuero, ordinem seruari in libro, qui fuit in scriptis abs te epistolis, annorum dico, mensium, atque etiam, si fieri commode contingat, dierum; quod quidem video a nonnullis superstitiose obseruatum in episto

lis admodum familiaribus, neque magni omnino ponderis aut momenti, a te autem plane neglectum in editione, quam adhuc videre licuit, ubi primum omnino iocum occupUt colyplures nuperscriptae ad amicos, medium non Paucae plim ad studiorum soci saliosque transmissae. Persuadeo mihi, hunc ordinem cum ad te, dum ad lectorem ipsum, magnopere attinere. Nam primum qui . dem ex epistolis, hoc ordine digestis, elucebit vitae tuae, et siti. diorum, ac conpluum omnium, serieS quqedam. Inde temporum,

B a quibus

: De Adriano Bolando, Philo- it ab oppido Zeelandiae Patauorum, logo et Histolico , Lo uanii , post Bariaud, seu Boartaud, ut vocant 1 IJorsalum, ab a. ISI 8. Professore et de eius rebus seriptisque, vid. linguae Latinae, in Collegio Tri- Erasmi epistolae, T. III. Opi' editae, lingui Bunidiano, dein ab a. Is 26. Andreae biblioth. belg., Miraei elo- ibidem Prosescire Eloquentiae, cir- gia illustrium Belgii dcripto xum,ca a. Isqa. mortuo, cui nomen su- eertii Athenae hel g. ete.

12쪽

quibus res, de quibus scribis, gestae suist, et familiaritatis, quae

tibi fuit cum praecipuis Christianae religionis Proceribus, et comtentionis, qua coactus es cum non paucis decertare inuitus. Omnium, inquam, harum rerum, atque etiam aliarum , tradetur scriptori quidam veluti catalogus, qui sat scio omnibus erit longe gratissimus. Non seres aegre, quod hac de re te commonefacerem, et, si integrum sit, mihi hoc obseruanti melius obtemper bis, quam secisti ante annos octo, quum, de ratione conesonandi vi scriberes, commonerem. Ego vivo iam Lo uanii, apud M Robertum Virutum, una cum primogenito, ut nuper, Domini de Beueris, δ' jabfui tamen, postquam primum ante quadriennium huc commigrassemus, sesqui annum. Optime vale. Louanti, ter. tio Idus Martias, Isar. Ioannes Borsalus, Decanus Zandelaburgensis, tui amantissimus. Eximio Theologo, D. Erasino Rotero damo, omnis eruditionis Antistiti, Praeceptori praeter caeteros obseruando, Basileae.

In fert; a , data Louan. V. Idus Augustas, i. e. die Vmensis Augusti, A. 1527., v. Inde X h. a. n. 14.) loquitur de Uini epistola quadam, et de Dorpii ad Elasimum litteris; de

quopiam, Dorpis praesente, horam totam deblaterantem Erasmum; de se nunquam non Dasinum amaturo et culturo ; de nouo Ordine epi solarum Erasimi, proxime edendarum; de nondum edita contionandi ratione; de rebus suis , etc. S. P. D. Longe gratissima suit mihi, Praeceptor eruditissime, tua epistola, δ' tametsi laconica, qualem scilicet sinebant te scribere

3o Vid. adnot. 36. mus ad hasee Bomuli litteras, Basil. si) Periisse videtur haec episto- et . Aug. A. IS 27. CP. 833, P. Ia; sed alia laconica respondit Eras.

13쪽

scribere occupationes istae in rebus seriis assiduae. signia

sicabat enim, et recte valere te, et memorem esse veteris amiculi, etiam totum iam triennium silentium agentis perpetuum, quique, se magis iustam commeruisse obiurgationem , quam tam amicas

tamque blandas litteras, ipse secum agnoscit. Verum quod suspicabare, nostram amicitiam, immo meum in te amorem et observantiam refrixisse, quia acceperis e Dorpii Τ') litteris, illo .praesente quempiam in te horam totam deblaterasse, ut me a studio tui averteret, id vero male me habet, quod tibi persuaseris, me, qua lena qualem tuum clientultim ac discipulum, blateronis cuiuspiam tam breui obtrectatione eo perduci ac perpelli potuisse, ut te, sici de me meritum, nec de me solum, verum de bonis litteris, quarum sum suique semper amantissimus, praeterea de christiana re ligione omnibusque sacrarum litterarum studiosis, inter quos me quoque adnumerari desidero; ut Erasmum, inquam, sic de omnibus meritum, ut nulli non debeat esse charissimus, ipse omniuinqui vivunt, si id iaciam, ingratissimus , amare, colere et obseria vare desinam, quem ne Demosthenis quidem aut Ciceronis violentissimae et efiicacissimae orationes, etiamsi in unu in conferantur et constentur uniuersae, de minimo in te amoris gradu depulerint. Quid enim minus fuerit hominis, quam non amare me, et quidem vehementissime, eum, cuius iam perpetuos annos plus viginti se or beneficiis, tanto quidem labore, tanta obtrectatorum inuidia, ultro tamen et gratis exhibitis' Persuadeas itaque tibi, mi Erasine, nullo unquam tempore commissurum me, ut te amare desinam. Sed haec hactenus verbose magis ac maiore affectu, quam serinonis politie. Caeterum habeo gratiam, quod polliceris, facturum te, quod monui, epistolas nimirum tuas, quae plurimae sunt, et

αὶ Vid. adnot. a 6. Dorpii litterae, de quibus loquitur Erasmus, non

exstant editae.

14쪽

de rebus diuessismis, in eum ordinem reda sturum, quo olim pridem ac nuper scriptae sunt abs te. At id te oro, ut pergam, postquam semel coepi, impudenter agere, ne, quod nunc pollicere, tanto disseras tempore praesare, quanto differs, quod abhinc an. nos odio de concionandi ratione es pollicitus, quod ne nunc quidem, quod sciam, praestitisti. Uiuo nunc, ut scis, Louanti, mansurus, ut videtur, cum primogenito D. de B eu eris, 'Τb proximum hoc biennium. Si quando vacabit, quaeso, ut Borsali, quatenus licebit, subinde memineris, siue ad amicos scribens, quos Ilic plurimos habes, siue ad me ipsum, quod tamen exigere non audeo. Bene vale, Praeceptor unice obseruande. Louanii, quinto Idus Augustas, II a T.

Ioannes Borsalus, clientulus tui obseruantissimus. Erasmo Rotero damo , eruditionis omnis sacrae prosinaeque sacile Antistiti, Piaeceptori unice obseruando, Basileae.

In quarta epistola, Lovonii, postridie Nonas Novembres, i. e. die o. mensis Novembris, A. I527., V. Index h. a. n. 18.) dicit Boi salus de Erasini episola ad se imis 1a; de eiusdem ad Maximilianum a Burgundia litteris interceptis, aut amissis ; de maximiliani huius patre ; de se eum in si- ruente; de eodem in Aulam Carrinalis Leodiensis commigratu

ro; de se so in resua in ad Sacerdotium suum abituro,

etc.

S. P. D. Accepi superioribus diebus, Erasine, Praeceptor unice obseruande, tuam ad me epistolam, Antuerpia huc petlibliopolam quempiam transmissam, quam tu ante Calendas

Septem a) Vid. epistola Bursali sequens, T. III. Opp. Erasmi P. I Cor. ep. 883. et adnot. 36. et scripta est Basileae . d. 24. Axio

3 Epistula haec edita legitur A. IS 27.

15쪽

Septentres isthic scripseras. puit' ea mihi tanto gratior, quanto

exspectata diutius. Hanc autem gratiam auxit non mediocriter, quod inter occupationes tam arduas tamque assiduas non sis dedi. gnatus, Maximi lia no a Burgundia, meo in litteris discipulo, scribere. Verum omnem ferme voluptatem, quam pepererat nobis tua ad me epistola, ex euilit intercepta, aut nescio cuius incuria ac negligentia amissa, ad Maximilianum data. J J Vix credas, quam exu tauerit puer optimus, ubi ex meis litteris comperisset, ad se quoque daas abs te litteras, suspicatus nimirum, haesisse eas in acervo litterarum ad alios promiscue missarum. At ubi su a spe esset frustratus, vix lacrimaῖ continere potuit, certe nullo non die deis plorat suam infelicitatem. Don ausim iterum tam impudenter abs

te petere huiusmodi officium, sed gratias ago tibi pro impenso semel tam humili obsequio. Verum quia significas, te non satis esse eertum, sitne hic Adolphi Principis Veriani filius, paucis accipe. Est hic Maximilianus, puer annos iam natus tredecim, D. Adolphi a Burgundia , Domini de Beueris, Τρ) filius primogenitus, optima profecto indole et spe summa. Quintum iam annum illi inm- tuendo praesum, at ante huius anni finem in Aulam commigrabit

ni ilianum a Burguudia epistola, seripta Basileae, d. 23. Aug. A. IS 27., ibid. p. 897. sequi ep. 88 I. Ad eumdem scripsit Erasmus Basil. d. q. Ia nuar. A. 1428. et Friburgo Brisgo

63 Ex Erasmi ad Maximilianum a Burgundia, Boi sali alumnum, epistolis, ce0nD adnot. ῖς. cum haebo ali ad Erasmum epistola collatis, adparet, D. Adolphmis a Burgundia, Dominum de Leueris , Maximiliani patrem, Rorsis patronum, et Eras.

mi Principem Verianum, seu Veri imfem , fuisse unam eamdemqlle personam. In gratiam vero Maximiliania Burguudia, de quo loquitur Bomsolus in epistolis suis, et quem Domini de Beueris filium primogenitum

liberas Dynastias Veriensem et VliLsingensem iussit esse Marchionatum, quem anno Is 8 s. Guillelmus I. Princeps Arausionensis sibi et familiae Liae aere comParauit.

16쪽

Cardinalis Leodiensis; atque ego tum ad Sacerdotium meum in Zelandiam Τρὸ me recipiam, semper, dum vivam, tui et amantissi. mus suturus, et obseruantistimus. Ilene vale, Erasme doctissime, et i Dei quoque subinde quaeso ut velis meminine. Louanti, postridie Nonas Nouembres, I a T. Ioannes Borsalus, tui amantissimus clientulus. Erasino Roterodamo, Viro undecunque doctissinio, Praee r tori unice semper obseruando, Basileae.

ANTONII BIRCII,

Canonici et Scholastici Besontini, Epistola

A. IS 29. ad Erasinum data, ex Autogr.

Nulla quidem mentio fit nominis huius Antonii Arcii in Erasini operibus , nec ulla eius edita exstat epistola. At p. II 8 I. legitur Erasini epistola D37. inscripta: Erasmur Eoi rodamus Schola steri Hesentino S. D. et data Basic L. A risis, Huno tSa9. Facile patebit lectori cuiuis, Erasinum hunc epistolam sponte sua dedisse ad Antonium Bircium nostrum, nomine sibi adhuc ignotum, quum audiuisset, eum sibi litterisque

Erbardi, filii Roberti, Prin- wershavense. De MiddAburgo vid.

cipis Cliviae, Marcae et Arember- adnot. 2. De Veria adnot. 9. Dagae , Episcopi Leodiensis ab anno Broumersbaven adnot. 27. Zan Mur. ISO6. - IS 38. , cui dignitatem gum velo, seu tandenburgum, situm Cardinalis Ecel. Rom. comparauit abisse videtur non procul ab urbe Carolus V. Imp. Veria, ubi supersunt reliquiae arcis 8 Fuit Borsalus in nelamia Ba- Zaudberg, seu Zan urg, cui adiacottauorum Canonicus et electus Deea- Dynastia, quam Zanofi vocant Ba. tius Middelt, ut gensis, Decanus V - ,taui.riensis et Zan letiburgensis, habuit a Vid. adnot. 7..quoque saceidotium quoddam BIOu-

17쪽

XVuterisque admodum fauere ; I vinctu M vero respondisse

Umo per eam, quae nunc primum tandem ex Autogr. in

lucem prodit, et quae data est: ex Bisentio, die Ia. orii

Anno II29. v. IndeX h. a. n. Iq. S. Recepi, Vir omnium Doctissime, litteras, cum libello,' quas tua immensa hymanitate ad me misisti, ex quibus te et laudis et virtutis praecepta amplexansb summa laude dignum teneo. Otium tanquam rem perniciosissimam deiiciens, hos virtutis alumnos esse reor, qui beatissimas scripturas, quas praeteritis studiis summis laboribus memoria tenent, reuoluunt;.de quorum numero te esse, non a paucis diebus, sed longo diu tempore, cognoui. Ex his etiam facile perpendo, quanto animi vigore illos antecellis, qui inerti otio torpescunt; quorum hominum genus futile, obscoenum. ac ferarum more, desidiae, negligentiae ac torpori se facile accommodat. Persuadent enim tales, se ad otium, non vero negotium, natos. Hi virtutis se insectissimos hostes declarant. Nam otii seria xus virtutis esse non potest alumnus, tanquam studio et industriae contrarium. De Codice etiam, ad me misso, q) ne vitio ingrati tudinis

et ,Mee erat opportunitas, verba II 8 I. epist. Iog . cuius initium ex ,,sunt Erasmi) nec argumentum ad te hibuimus in adnot. I.,inrethendi, vir clarissime, nisi quod, q) EX litteris, quas eodem die I. ,,quum ex amicorum litteris cognsum Aprilis A. IS 29. Basil. dedit Erasisti,,iem , ve, ut es ipse litterati mus, ad Leonardum, ossicialem Besonii. bouestis is studiis humavi mum num, vid. Erasmi Opp. T. III. p., quendam et benignissimum praesare II 8 I. ep. IO36.) per quem et Bircio,,Maecenarem, mei incii ratus Dinsu' misisse videtur litteras, de quibuα,,diorum nomine gratias agere primum, diXimus , colligi facile potest , bhὸ sedeinde etiam meo, quod pro tuo com lum hune, quem Pircius etiam G. kdore de Erasino sentias amantius, dicem vocat, fuisse Senecam, ab Eraia..quam pro ipsius meritis. Reliqua. mo editum. s) Vid. adnot. q.

18쪽

υx ortudinis arguar, tibi ingentes habeo gratias, et tibi persuasum esse peto, et tibi suggeras, mihi nil gratius accidere posse, quam tu. is voluntatibus seu praeceptis, dummodo liceat et facultas detur,

morem gerere, aut animo tuo gratificari. Velim etiam me semper in numero tuorum amicorum connumerare digneris. Vale, omnium consummati si me. Altissimus vota tua compleat. Ex Li-suntio, ' die Ia. Aprilis, Is 29. Tuus si suus est

Anthouius Bircius, Canonicus et Scholasticus Bi suntinus. Erasino Rotero damo, Eloquentiae nostrae aetatis ferino Principi, ac Domino suo colendo.

Sigillam integrum.

praepositi Tridentini, Epistola A. 1529. ad Erasmum data,

ex Autogr. Vnica Era mi ad hunc Virum edita exstat epistola, T. III. Opp. p. II87. ep. IO4 . data Friburgo, 2I. April. A. G29., qua respondit ad Ricii epistolam, quae iam eX Autogr. pinblicatur. Caeterum nulla Riisti fit mentio in operibus Erasi ni. Vnica, qtiae eX stat, HIERONYMI RICII ad Erasmum epistola, nunc tandem in lucem prodiens, V. Index A. Ι529. D. 9. data est ex Lincis, d. 23. Martii, A. I529. , et maxima de Erasino continet, cuius Vel unicam epistolam exoptat Ricius. Nolim, Erasine felicissime, impudentem me existimes, quod

Te, diuinum hominem, quem uniuersus celebrat orbis, quem non modo mortales venerantur Omnes, sed et ipsi demirantur Superi

pusillus

BMuntium, Befontis , Vesu- diae, gall. Franche - Comte. Eratrio, gall. Besancon, geri. Γmanet, illo tem store haec urbs et regio inest urbs praecipua Comitatus Burguu. ditione Caesaris, Caroli V.

19쪽

pusillus ego et indoctus homuncto , nulla tibi similiaritate iunctus.

insulso rudique hoc epistolio adii e non erubuerim. Fretus sum enim tua ingenti mansuetudine, suauitateque incomparabili, quippe quae omnium volitat per Ora virorum, et summis ubique decanta. tur praeconiis; litterasque has. mihi ad te datas, ' sine mea manu destinare, absurdum duxi. Quinimo diem hunc lucro ponam, et margarita signabo, quo mihi diu multumque optata, ad te scriben di, occasio diuinitus oblata est, ') neque equidem vel gratius quicquam, vel fortunatius afferri potuisset. Quod si tu vicissim me vel unica tua dignabere epistola,' in coelo esse videbor. Bene vale. Ex Lincio, I a 3. Martii, i S a 9. D. M. D. )Celeberrimae D. T. vii filius obseque istissimus, Hieronymus Ricius, Praepositus Triden inus, phycus ') regius )Ad has Ricia litteras respondit Erasianus Vid. adnot. 3.)his paucis verbis: se Erasmus Rot. Hieronymo Ricio S. D. Quod me supra modum attollis, amori tu me tuo, param, ut videtUr,

sobrio,

Exstant Tomo III. Opp. Eras- us Austriae dominus erat Rex Fredinummi p. II 42. seqv. ep. IOO9. eius ast dus, qui saepius Lincii commoratus est. Ferdinandum Regem, Caroli V. ImP. s) De Mandato Domini, Ferdi- fratrem, litterae, datae Basil d. 27. nandi Regis,) ut videtur. Ianuarii, A. Is 29 , qPibus Regi gra- 6) Tridelitum , vulgo Trient et tu latus fuerat Erasmus Pannonio- Trident, ita l. Tremo, est urbs epirum, seu Himgarorum, et Sohems- scopalis Comitatus Tiro tensis, notis eum regna in ditionem sua in redasta. sima propter Concilium Tridenti-Videtur Ricius litteras, quibus re- num. Et iam hae e urbs, una cum spondit Rex, iussu eius, ad Erasmum Comitatu Tiro tensi, erat in ditione misisse, una cum sua hae epistola. Ferdinandi Regis. Cons. adnot. 4. 7 Physicus, ut videtur. Cons. quae diximus in adnot. I. 8 Feriuaudi, Regis Hungarias γ Uid. T. III, opp. Er. p. II 87. et Bohemiae, posthac etiam .b an- ep. io S. Friburgo, a I. April. I 29. DO INI. Roman Urum Regis, tan- ) Liurium, germ. Livet, est Vrbs. pri, dem ab a. Is 6. usque ad mortem maria Austriae superioris, cuida et toti- a. IS64. Imperatoris.

20쪽

, obrio, facio conssono. quod te ipsum plus aequo deticis, Ingu-

Morem tuam modoliam non possum non amare, Risi charissime.., Me es , quod his humanitatem meam mansuetudinemque prae- inices, quum inhumanius mus futurus sin , si doctum hominem, heumque litteris ad amicitiam prouocantem, non amplectar. Ego seme inter doctos viros non annumero , sed tamen eruditione prae instos semper et amavi, et veneratus sum , praesertim si acceserushumanitatis et probitatis commendatio, quorum virumque nobis, arguunt tuae litterae. Bene vale. Datum Fributas, ar. Apri

Indicimus Vobis nunc, Cives optimi, Sacrorum P3 1chalium Sollemnia, proximo die XXVIJ. Mensis Martii pie ac religiose celebranda. Orationem anniuersariam in Aed φAcademica hora XII. inter Sacra Eucharistica habebit Nobb

fio - Silesius, quem diligentia et modestia morumque probitas omnibus commendare Videntur, dicturus de memoria r surrectionis Iesu Chrisi rite celebranda. Ad quam orationem

audiendam Vt frequentes confluatis, SERENISSIME PRINCEPS, ILLUSTRISSIMI COMITES, UTRIUMQUE REI PUBLICAE PATRES ac PROCERES GRAUISSI M I , COMMILITONES G E N E R l SS I M I, N O B I L Ι SS I M I, CARISSIMI, magnopere

rogamus atque etiam hortamur. P. P. Domin. Palmarum, A. R. S. CIOI CCXCUI.

9 In his ad Ricium litteris quod erant litterae ; nee nominauerat moua fit mentio litterarum, per Rr- Ricius quemquam , a quo, aut cuius elam ad Erasmum missarum , id non nomine iussitque, sibi datae essent ad iter satur coniecturae nostrae in illae litterae ad Erasmum. adnot. I. Inanes enim et vacuae EX OFFICINA KLAVBARTHIA

SEARCH

MENU NAVIGATION